Imatges de pàgina
PDF
EPUB

ENOX LIBRARY

NEW YORK

LECTORI BENEVOLO

S. P. D.

NICOLAUS ELIGIUS LEMAIRE.

Ex eo quod NASONIS Carmen hoc de rerum Transformationibus, non eodem inscriptum nomine tibi obveniat, quo priora duo volumina, ne credideris, Lector optime, transfugam a nobis defecisse virum consilii nostri participem, studiorum hortatorem, æmulatoremque diligentissimum, J. A. AMAR, qui, si quando a labore incœpto desistere ad tempus propter valetudinem cogatur, nos quoque cogat opera interrupta et pendentia relinquere. Quod omen Dii avertant, quorum auspiciis inchoata res nostra, et ad hunc diem feliciter adeo provecta, tot fere sibi laudatores, quot viros Universitatis Gallicæ studiis faventes gratulatur; atque iis ipsis fruitur, vel iratis, qui nec movendam quidem nobis tanti laboris molem, Dictatoria auctoritate, ne dicamus, subinvida mente, pronuntiaverant !

Hujus igitur laudis, quæ spem conceptam mirum in modum exsuperavit, partem legitimam referre et juvat et decet Ovidiano interpreti, qui, postquam in Præfatione primi voluminis tam scite quam eleganter modum prævius aperuerit, quo corrigendi veteres ac interpretandi, sic interpretatus est, ut re ipsa vinceret, quem jam eloquio vincentem agnoverant, quicumque Latine sciunt. Sed ex his quæ præmisit Commentariis in Heroidum Epistolas et Amatoria Nasonis, satis superque tibi innotuit, Lector

VOL. III.

a

candidissime, quantum illi onus incumberet, qui totos Ovidiani æquoris tractus relegere sibi proposuerit; qui poetam omnium quos noveris, rerum ubertate copiosissimum, varietate argumentorum et ipsa tractandi felicitate nulli secundum, cunctis fere priorem, commentatione nova illustrandum susceperit. In illo quippe, qui tantum opus ad exitum voluerit perducere, vigeant necesse est et conspirent, non modo quidquid literarum antiquarum usus familiaris et quasi quotidianus, roboris et ornamenti ad excolendum ingenium conferre potuerit; quidquid ex assidua in vicinas regiones peregrinatione importatum in rei nostræ utilitatem effloruerit; sed et accedat quoque oportet, corporis valetudo, quæ in opere tam longo ingenii vires torpescere, vel hebescere acumen non patiatur. Quæ si fato quodam meo, in uno eodemque viro convenissent, hunc ego portentosum quiddam, " raram avim, nigroque cycno simillimam," Juven. sat. vi. 165, dicere non dubitaverim.

Providendum ergo mihi fuit, ut, cessante ad tempus collega et amico, quem totum mihi meisque devotum jampridem experior, memorique gratulor animo, alius succederet, qui non impar labori ferendo, conclamandi locum suppeteret lectoribus; "Primo avulso, non deficit alter Aureus!" Virg. Æn. vi. 143. Nec quærenti diu mihi occurrit similis prorsus metalli vir, Cl. Gottlieb-Erdmann GIERIG, Tremoniæ quondam Professor celeberrimus, deinde scholarum Rector, in Montensi Ducatu; qui, quum anno 1779, specimen jam edidisset Ovidianarum Metamorphoseon, integrum opus emisit, anno 1784-87, ex recensione P. Burmanni, varietate lectionis, et notis perpetuis illustratum. Quod quidem opus perlegenti cuilibet, et sine studio examinanti, non indignum videatur, quod

cum ipso Heynii Virgilio compares, immo fortasse præponas, dummodo attenderis, qua sagacitate textum excutiat; lucem ex fumo det repentinam; et hujus quasi Labyrinthi ambages resolvat, certo semper, nec unquam interrupto filo lectoris regens vestigia: quæ laus, licet summa, nihil tamen Heynianæ detrahit; sed hanc propriam et peculiarem sibi vindicasse videtur Cl. Gierig, cui, tot inter et tam varias rerum figuras, retinenda erat in primis poetæ ipsius forma, cujus non vultus, non color unus, nec ita diversus tamen, ut sui prorsus dissimilis, quique Proteus alter, ut scripsit ingeniose jam laudatæ Præfationis auctor, p. xii. e manibus excidit, fallit oculos, e vinclis effluit, nec ideo minus perpetua, quanquam variante prodigialiter, voluptate animos oblectat, in delicias rapit et suavissime detinet.

Quum vero desiderandum esse nonnihil in varietate lectionum sensissem, ad Regiam Bibliothecam confugi, Codices omnes manuscriptos inspecturus, si quos doctissimus interpres ignorasset, vel neglexisset conferendos. Ex his accurate collatis, duos præsertim suppeditavit xiii sæculum, quos in primo quidem Metamorph. libro numeris designatos invenies, 8000 et 8001, quibus inscripti Regio Catalogo reperiuntur; deinde vero signis A et B, vel his tantum verbis, Nostri Regii: notulas quoque notis interdum addendas censui, quas e congestis Variorum commentariis, et præsertim e Farnabio excerptas Editor signavi.

Sed priusquam ad ipsum Metamorphoseon librum devenias, immorandum erit tibi, lector, nec sine fructu et voluptate, Criticæ Dissertationi, de variis katakλvouos, qui doctos non minus, quam orbem ipsum perturbaverunt, donec inter discrepantes vir exsurgeret, tantas lites compo

siturus, CL. G. CUVIER, Regiæ Galliarum Universitatis columen, Rostrorum decus, Rerum physicarum sagacissimus indagator simul et interpres disertissimus. Ille, pro sua in me benevolentia, concessit libens, ut quæ de Diluviis disseruerat, Ovidiano diluvio præmitterem. Lætus igitur inserui, et Gallico quidem, ut conscripta fuerant, sermone; ne quid forte detrimenti inter transeundum caperet rerum vis, aut concinnitas verborum; gemmas ratus, quæ, vel ipso translatoris halitu, possint infuscari. Sic BUFFON, quoties advocandi locus, talis in opere nostro prodiit, et prodibit, qualis olim, quum patriam linguam ea majestate amplificaret, quæ non impar ipsius naturæ majestati, omnium consensu celebrata in æternum vigebit.

His igitur omnibus fruere, lector amice; et nostrum opus, ut occæpisti, continuo favore excipias, velim et precor. Vale.

N. E. LEMAIRE.

« AnteriorContinua »