Imatges de pàgina
PDF
EPUB

natura, ut, ubi scribendo incaluerunt, illico omnes rei tractandæ partes, earum nexum verborumque involucra maxime idonea clarissime perspiciant. Hinc illa facilitas, quæ mirifice scripta commendat, quibus oblectatio potissimum quæritur: eamdem et per totum Ovidianum opus effusam videmus; in nullum enim incidimus locum, qui vultum, ut ita dicam, nitentis habeat; sed omnia apparet, sententias, verba, imagines et reliqua ornamenta, tanquam apparitores paratissimos, scribenti præsto fuisse. Verum tale ingenii flumen lutulentum interdum decurrit, sortesque nonnullas secum vehit, quas cura secunda tollere debet. Nostro autem per fata non licuit retractare, quæ primus ingenii impetus fuderat; forte et in quibusdam corrigendi voluntas defuisset: itaque hic illic occurrunt, quæ quis sublata aut emendata velit. Insita ei porro erat virtus ingenii ea, quæ externas potissimum rerum formas considerat, acriterque sentit, in iis hæret, quæ grata sunt animo aut ingrata, phantasiæ ope nititur, ejusque e penu colores petit, quibus rem propositam illuminet. Ejus virtutis, quam Nostri den Witz vocant, exemplis abundat hoc carmen; ab eaque ejus auctor eminenter ingeniosus poeta vocatur. Modo non argutiarum studium, acuminum venatio et petulantia quædam animi eum passim avertissent ab eo, quod rectum est et verum. Illas autem ingenii dotes doctrinæ liberalis pabulo aluerat, lectione auctorum præstantissimorum, poetarum in primis, declamationibus in scholis rhetorum, atque observatione morum et studiorum humanorum. Itaque scientia vigebat elocutionis poeticæ, antiquitatis, animi humani, earumque rerum, quibus ille persuadetur, delectatur, movetur. Sic ergo et a natura et suopte studio formatus accessit ad opus Metamorphoseon condendum.

De facilitate non est, quod plura dicam, ut quæ non in singulis locis, sed in tenore totius carminis cernatur. Maculas potius nonnullas commemorabo, quas impetus ille ingenii, cui facilitas debetur, fudit, nec postea abstersit poetæ cura. In iis tautologiæ et loquacitatis ineptæ vitium primum obtinet locum, atque in singulis prope libris offendit. In libro i. 89-93, ad tædium usque nobis, inculcat, aurea ætate nondum leges fuisse, nec judicia. Temere, 205-7, verba cumulavit de silentio Jovis auctoritate facto. Cui non molesta sunt illa, ver. 291 sqq.?

Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
Omnia pontus erant ; deerant quoque litora ponto:

quibus mox, ver. 314, de Phocide subjicitur,

Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo
Pars maris et latus subitarum campus aquarum.

et rursus paulo post,

Nam cætera texerat æquor.

In saxorum Deucalionis et Pyrrhæ manibus jactorum mutatione describenda, vers. 400-406, diu in eumdem orbem circumagitur.-ii. 161 sqq. ter dicit, levem fuisse Solis currum, et, quasi hoc nondum satis fuisset, 165 idem bis repetit.-iii. 87-89, quater causam exprimit, quare leve fuerit serpentis vulnus,

Quia se retrahebat ab ictu ;

Læsaque colla dabat retro, plagamque sedere
Cedendo arcebat, nec longius ire sinebat.

Ver. 418 sqq. in Narcissi fabula intolerabili loquacitate ad eamdem sæpius notionem revolvitur, et quæ ipse sic dixerat, eadem paulo post Narcissum repetentem fingit.vi. 192 sqq. Niobe quinque formulis urget hoc, se liberorum numero Latonæ præstare.-vii. 179 sqq. Lunæ cor

nua tota coeunt, efficiunt orbem, ipsa plenissima fulget, et solida imagine spectat terram.-xii. 46 sqq. Fama tota fremit, voces refert, iterat quod audit, Nulla quies intus, nullaque silentia parte. Miror itaque Criticos, qui his et talibus non offensi essent, versus resecare voluisse, in quibus multo minus redundantiæ, ut viii. 87; ubi post verba prædaque potita nefanda sequitur versus Heinsio improbatus:

Fert secum spolium sceleris, progressaque porta, etc.

Talia bene multa commemorari possent. Sæpe enim otiose nonnulla subjicit, et interdum satis languide.-iii. 715, bene dixit, ruit omnis in unum Turba furens, modo ne addidisset, cunctæ coeunt cunctæque sequuntur.—ii. 168, Solis equi ruunt tritumque relinquunt Spatium. Hoc satis fuisset; sed inepte pergit, nec, quo prius, ordine currunt. Ubi, iv. 300, fontem clarum satis descripserat, non erat, cur adderet, perspicuus liquor est. Quid? xi. 519, post horrenda tempestatis phænomena monet, vela maduisse. Non igitur erat, cur Heinsius, vii. 527, verba quæ victa jacebat, ut otiosa et languida post superiora, deleta mallet. Intempestive etiam inserit, quæ brevitati et perspicuitati obsunt.—iv. 616-19, Perseus super Libycas pendet arenas, et, 626, consistit in regno Atlantis. Versus igitur 620-25, in quibus huc et illuc, ad Arctos et ad Cancrum volat, alieno loco interjecti. Sunt contra loca, in quibus nimio brevitatis studio factus est obscurior. Eo vitio, i. 170 sqq. laborat sedis cœlestis descriptio, nec quisquam, iv. 787 sqq. illa

Eripuisse caput collo, pennisque fugacem
Pegason et fratrem, matris de sanguine natos,

sine aliorum auctorum adjumento intelliget. Etiam alibi festinat nimis, omittitque non omittenda, unde obscuritas oritur.-ix. 165, non apparet, quo modo Hercules, factis in Eubœæ promontorio sacris, Eten vocibus suis impleverit. Interdum non satis perpendit, quæ scriberet.i. 270, quum terra diluvio vastanda esset, Iris aquas a terra haurit, quas in terram demittat.-iii. 41 sqq. serpens immensis saltibus petit eos, qui proxime stabant. Idem versu 43, media plus parte erectus in auras Despicit omne nemus; sed versu 94, totus pendet in arbore.-v. 228, Perseus Phinea saxeum semper domi spectari vult a conjuge, quæ vero mox relictura erat domum paternam.xii. 620, Somnus in lecto decumbens pectora percutit nutanti mento. Mitto dictiones improbandas, ut, v. 426, inconsolabile vulnus, repetitionem ejusdem vocabuli inter paucorum versuum ambitum, et multa alia. Talia excidunt iis, qui sua non sedulo conquirunt, sed e felici ingenii sui vena, quasi stantes pede in uno, fundunt.

Ingenii pars ea, quam paulo ante descripsi, statim in principio carminis emicat. Ibi non veram rudis molis naturam nobis explicat, sed externam rerum et confusarum et postea dispositarum formam ostendit, acriterque sentiendam proponit.

Nullus adhuc mundo præbebat lumina Titan,
Nec nova crescendo reparabat cornua Phæbe,
Nec circumfuso pendebat in aere tellus
Ponderibus librata suis: nec brachia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite.

Sed postea Deus jussit freta diffundi, rabidisque tumescere ventis, extendi campos, subsidere valles, lapidosos surgere montes. Multa ex hoc genere insignia, xv. in

placitis Pythagoræ; sed præ cæteris eminet, 200-13, locus de quatuor anni partibus, quibus suavissime hominis attributa data sunt. Aperit annum tener et lactens puer, roboris expers, sequitur robore valens et æstuans juvenis, quem, posito fervore juventa, Maturus mitisque Autumnus excipit. Ad extremum

Senilis, Hiems tremulo venit horrida passu,
Aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.

His adde Noti, Boreæ, Invidiæ, Famis, Famæ, Somni descriptiones, in quibus ex illarum rerum attributis personas earumque domicilia mirifice (nævis paucis demtis) composuit. Jam si hæc ita inter se comparaveris, ut primum rabidis tumescere ventis ponas, tum, brachia longo Margine terrarum porrexerat Amphitrite, post hæc locum de annuis vicissitudinibus, aut partem ejus, denique ex iis, quas modo laudavi, prosopopœiis unam; gradationem habebis imaginum egregiam, quarum proxima quæque præcedentem plenitudine superat. Personis mythologicis egregie animavit loca varia.-i. 264 sqq. Notus evolat, Iris alimenta nubibus adfert, Neptunus convocat Amnes, Triton recessus canit. In omnibus fere et descriptionibus et narrationibus ingenium poetæ tam in tenuissimis, quam in gravissimis rebus admirari licet. Ut a brevibus tenuium rerum descriptionibus incipiam, cui non placeat, i. 335, buccina Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo? non, iii. 586, piscator, qui lino solebat et hamo Decipere, et calamo salientes ducere pisces? non, vii. 624, formicæ frugilegæ agmine longo grande onus exiguo ore gerentes, Rugosoque suum servantes cortice callem? aut, viii. 189, Dædalus alas sibi filioque e pennis, lino et cera componens? His et talibus innumeris palmam facile eripit

« AnteriorContinua »