Imatges de pàgina
PDF
EPUB

His igitur et talibus ingenium satis ostentavit. Lynca tamen,

in quam Lyncus mutatus, non descripsit; neque cirin, cujus formam Scylla adsumsit ; quanquam illa fera maculis, hæc avis pulchritudine insignis : nec aves satis notavit, quarum figuram Letoia Meleagri sororibus dedit.

Verum transformationes ipsæ, licet inde carmen inscriptum sit, minimam ejus partem constituunt. Ut amplum prodiret opus, tam ea poeta copiose persecutus est, unde metamorphoses pendent, quam alia admiscuit a consilio non aliena. Phaethontis fata nullam habent formæ mutationem; iis tamen magnam libri secundi partem implevit, ut per ea ad sorores transiret, in arbores, dum fratris casum lugent, versas. Mutatio sororum Meleagri duobus versibus absolvitur; sed ad eam longissima illa øñoei viïi. 260-543, pervenitur, quæ tota in apri Calydonii venatione et in lucta Althææ, filio necem parantis, versatur. Æsonem, Jasonis patrem, juvenem Medea reddiderat. Hoc narraturus Ovidius vii. 159-293, in totam artem magicam excurrit. Pestem, quæ Æginam insulam exhauserat incolis, Minoisque cum Atheniensibus bellum nobis vii. 472 sqq. retulit, ut Myrmidonum e formicis originem proderet. Locus vii. 1-158, habet quidem mutationem dentium satorum in viros, sed paucis versibus expositam; reliqua in Minois forma et in vesano Medeæ amore notando versantur. Sic numerosissima poetæ occasio offerebatur innumera admiscendi, quæ antiquitas tulit, quæ rerum natura habet, quæ hominis indolem attingunt; eaque et cupide et ingeniose usus, insigni rerum varietate atque copia opus suum posteris commendavit. Deos enim plerosque cum attributis suis hic descriptos reperimus, Jovis majestatem, fulmina, imperium in mundum, furta, Junonis zelotypiam, Apollinis artes et amores, Cereris merita, Mer

curii ministerium et ornatum, Dianæ choros et venationes, Bacchi nomina, res gestas et sacra, Minervæ in texendo excellentiam, Latonæ errores et vindictas, Cupidinis arma et potentiam, Plutonis imperium in inferos, Proserpinæ fata, Neptunum, Protea ambiguum, canorum Tritona, Musarum cantus, Telluris fructus, Tisiphones formam et venenum, Isidis quoque Ægyptiacæ pompam. Prodeunt viri et heroes, quos antiquitas habuit celeberrimos, Deucalion, Chiron, Æsculapius, Cadmus cum suis, Tiresias, Perseus, Jason, Theseus, Minos, Dædalus, Triptolemus, Meleager, Hercules, Orpheus, Achilles, Ulysses, Pythagoras, Æneas, Romulus, Numa, quorum omnium res plurimæ et laudes aut brevius attinguntur, aut ingenii Aumine ornatæ explicantur. Notantur, quæ in animo humano sunt, adfectus paternus, maternus, fraternus, sororius, amor castus, incestus, sceleratus, sui ipsius, libido furens, plures doloris et luctus gradus, desperatio, insania, ira, ulciscendi studium, invidia, crudelitas, impietas, pietas, innocentia, simplicitas, hospitalitas, mollities, fortitudo, tum pugnæ et tumultus variorum adfectuum in animo. Adde studia hominum, bella, prælia, venationes, artes (textoriam, fatidicam, nauticam, piscatoriam, magicam,) lusus, rixas, lotiones, nuptias, convivia, certamina, item quæ iis vel contingunt, vel accidunt, aut a natura tributa sunt, diluvium, pestem, famem, somnum, somnia, paupertatem, opum abundantiam, dilaniationem, discerptionem membrorum, naufragium, mille mortis genera. Partem adhuc rerum expositarum recensui. Accedunt enim plurimarum rerum, quas et natura protulit, et poetarum ingenia finxerunt, descriptiones, sedis cælestis, regiæ Solis cum curru solari et equis, cæli stelliferi, inferorum, animantium, plantarum, montium, fluviorum, fontium, ven

torum tempestatumque. Atque hæc ita tractata sunt, ut omnia fere artis rhetoricæ et poeticæ præcepta exemplis ex hoc opere petitis illustrari possint. Continet enim narrationes, orationes, epistolas, soliloquia, notationes morum, descriptiones hominum, locorum, rerum, hymnos, lusus ingenii, ut carmen pastoritium et mapakhavclbupov, prosopopeias, similitudines, sententias, acumina, figuras omnis generis. Ea vero tractatione nunc jucundi et teneri sensus in animo legentis excitantur, nunc vehementiores adfectus commoventur.

Restat, ut jam videamus, quo successu illa Ovidius exornaverit. Conformaverat ingenium ad præstantissimorum, quos Græcia et Roma tulerant, poetarum exempla; neque adeo mirum est, passim eum eosdem et in dispositione rerum tractandarum et in ornamentis multis imitando expressisse. Pleni sunt poetarum principes, Homerus Virgiliusque, sic enim Iliados et Æneidos ratio ferebat, præliis cædibusque, in quibus enarrandis, ne tædium lectori crearent, pugnantium patriam, habitum, conatus, vulnera, mortes maxima varietate descripserunt. Noster igitur, quum Perseus et Theseus ab eo producendi essent, quorum virtus etiam in præliis enituerat, nec hæc ab opere suo v. et xii. abesse voluit, easque descriptiones non modo in universa delineatione, sed etiam in quibusdam bellatoribus notandis ad exempla illa composuit; eamdemque rationem etiam in apri Calydonii venatione secutus est. Celebrabatur omnium sermone sublimis ille Homeri locus, quo Jupiter concusso capite Olympum movet: talem igitur Jovem et ipse induxit. Pestis descriptiones, quas, Thucydide præeunte, Lucretius atque Virgilius dederant, cupide ab omnibus legebantur; simili igitur loco, auctores illos effingens, suum quoque opus ornavit. Ne

que inde Polyphemum abesse voluit, ab Homero et Virgilio locis insignibus notatum. Similiter in magicis rebus enarrandis Horatium, Virgilium, et Tibullum, in variis ætatibus hos duos postremos, et Hesiodum respexit. Ad Virgilii auctoritatem etiam Orphei ex Eurydice luctum, Junonis soliloquia, et descensum tam ad Deos marinos, quam ad inferos, inferorum ipsorum delineationem, Dearum transformationes, quibus fallendi causa anilem formam sumserant, fulminum Jovis compositionem, canis venatici in lepore persequendo velocitatem, multas similitudines sententiasque composuit. In diluvio Deucalioneo lineas quasdam ex Horatio duxit, eumdemque effinxit, quum vim cantus Orphici apud inferos referret. Sunt et alia loca, in quibus a Lucretio atque Tibullo pependit. In carmine pastoritio Polyphemi xiii. 789 sqq. Theocritum ante oculos habuit. Nonnulla sumsit ab Euripide: neque tamen putandum est, presso eum pede auctores illos secutum esse, sed ita eos respexit, ut solent præclara ingenia aliorum inventa in suum usum convertere. In Tisiphones habitu describendo iv. 480, concertavit cum Virgilio, eumque adeo superavit: et quæ ille de lumine per terram fissam in tartara penetrante obiter tantum, comparationis causa, dixerat, ea Noster v. 356 sqq. multo melius cum Homero, qui etiam Virgilio præiverat, adhibuit. Superatur quidem xii. 12 sqq. in fabula de dracone in lapidem mutato ab Homero; sed viii. 738. in Erisichthone notando superior Callimacho, certe non deterior, reperitur. Laudem igitur et in aliis imitandis meretur: neque vero inventionis gloria eum fraudare decet. Etenim quæ ad aliorum imitationem composuit, ea minimam amplissimi operis hujus partem efficiunt, quum innumera loca variis virtutibus eximia, innumera figmenta, plurimæ amplificationes,

VOL. III.

e

notationes, descriptiones, dispositiones, similitudines, aliaque ornamenta sint, quod sciamus, ipsius Ovidii. Famäe prosopopeiam communem quidem cum Virgilio habet ; sed in ea fingenda suum ingenium secutus est, quod et in Famis, Invidiæ et Somni personis effingendis in magnam suam laudem fecit. Lycaonis impietatem et pænam non ipse refert, sed Jovem narrantem inducit. Hic igitur haud dubie ipse rem ita disposuit, ut cæli regiam, conventum Deorum, Jovis præsidium nobis ante oculos poneret, eidemque Deo orationem tribueret disertissimam, cui fabula de Lycaone intexta. Adde, quæ in Deucalioneo diluvio de Noto evolante, de Neptuno amnes convocante, de Tritone signum fluctibus dante, de Deucalionis querelis, ab eo inventa sunt. Spreverat Niobe Latonam præ se, nec pati voluerat sacra ei fieri. Quomodo hoc tractavit poeta? Nempe vatem primum inducit Latonæ sacra indicentem, tum Nioben in publicum cum fastu prodeuntem, atque oratione audacissima se Deæ præferentem. Et quid de Ceycis atque Halcyones rebus dicam? In iis tempestatis, artis nauticæ, Somni Morpheique descriptiones, tum adfectuum notationes testantur fæcundum fuisse Ovidii in inveniendo ingenium. Mitto plura addere; nam plurimæ fabulæ huc advocari possent. Monui quidem supra, nescire nos, quid, et quantum ei in fabulis excolendis Græci poetæ ministraverint; sed ingenium præclarum, quale in omnibus Ovidii carminibus elucet, impetrare a se non potest, ut, missis suis bonis, tanquam fidus interpres, alios semper subsequatur.

Non summo virium nisu opus suum excudit, sed e felici illa ingenii vena peperit, quæ tacta statim profundit quidquid ad rem pertinet, sive soluta oratione utaris, sive metris constricta. Datur enim hoc ingeniis quibusdam a

« AnteriorContinua »