Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Athenas redeunti Achelous fluvius objicitur. Saltu facto v. 572; sed vix alibi transitur. Verum omnis hæc connexio fabularum clarius elucescit e serie, quam huic commentationi subjecimus: et operæ pretium est in perlegendo opere ipso ad eam attendere.

Hinc videamus, qua arte mythos sic nexos poeta disposuerit atque exornaverit. Plerisque, qui narrantes inducuntur, tribuuntur quæ personis eorum conveniunt. Scelestä Pierides canunt quæ Deos dedecent, impia Arachne eorumdem flagitia texit; Minyeides, puellæ petulantes, amoribus enarrandis indulgent; Orpheus, Thracibus puerorum amorem commendaturus, de pueris canit a Diis dilectis. Varietatis causa nonnulli sua fata ipsi narrant, ut Arethusa et Achelous, quamquam hic minus commode, quum, quod ei pudori erat, ter victus esset ab Hercule nondum Deo. Cornix adeo corvo una volanti, quæ aves quædam passæ erant, notum facit. Est etiam, ubi Themis mutationes futuras vaticinatur. Nonnullos mythos paucis poeta transmittit, ut Bacchi nutrices vetulas, quibus juventus a Medea redditur, et, quod mireris, celebratissimam adeo Gigantomachiam. Quosdam, quippe parum memorabiles, verbo tantum tangit. Sic una ex Minyeidibus, dubitans, quid e multis potissimum referat, et altera, præteritione rhetorica utens, plurium argumenta brevissime recensent; nec aliter se habent, quæ Arachne texit, et quæ Minerva cum ea certans in extremis vestis partibus ponit. Medea sublimis fugiens ex aere despicit loca multa transformationibus nota, quæ non narrantur, sed tantum attinguntur. Verum in longe plurimis ingenii copias Ovidius effudit, et quantum rebus flumine orationis exornandis valeret ostendit, ea quidem

d

VOL. III.

varietate, ut nunc historici, nunc dramatici partes ageret; qua ipsa re plurimum gratiæ carmini conciliatur.

Primo ingenium lectori in transformationibus ipsis describendis approbat; in quas enim novi corporis partes singula formæ prioris membra transierint, suavissime enarrat, atque ita multorum animantium, multarum item arborum aliarumque rerum naturam mirifice pingit. Cycno in avem sui nominis transeunti, ii. 373:

Vox est tenuata viro, canæque capillos
Dissimulant plume, collumque a pectore longum
Porrigitur, digitosque ligat junctura rubentes :

Penna latus vestit ; tenet os sine acumine rostrum.
Ubi Io, concedente Junone, priorem formam recipit a
Jove, i. 739:

Fugiunt e corpore setæ,
Cornua decrescunt, fit luminis arctior orbis,
Contrahitur rictus, redeunt humerique manusque;
Ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues.
De bove nil superest, formæ nisi candor, in illa ;
Officioque pedum Nymphe contenta duorum
Erigitur, metuitque loqui, ne more juvencæ
Mugiat, et timide verba intermissa retentat.

Lyciacos agrestes Latona ranas esse, vi. 370, jubet. Itaque

Juvat isse sub undas
Et modo tota cava submergere membra palude,
Nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,
Sæpe super ripam stagni considere, sæpe
In gelidos resilire lacus
Vox quoque jam rauca est, inflataque colla tumescunt,
Ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
Terga caput tangunt; colla intercepta videntur;
Spina viret; venter, pars maxima corporis, albet;

Limosoque novæ saliunt in gurgite ranæ.
Ocyrrhoe, vaticinandi perita, primum præsentit, ii. 561,

fata sua:

Jam mihi subduci facies humana videtur:
Jam cibus herba placet; jam latis currere campis
Impetus est.

Mox sequitur mutatio ipsa :

Pars est extrema querelæ
Intellecta parum, confusaque verba fuere.
Mox nec verba quidem, nec quæ sonus ille videtur,
Sed simulantis equam ; parvoque in tempore certos
Edidit hinnitus, et brachia movit in herbas.
Tum digiti coeunt, et quinos adligat ungues
Perpetuo cornu levis ungula: crescit et oris
Et colli spatium : longæ pars ultima pallæ
Cauda fit: utque vagi crines per colla jacebant,
In dextras abiere jubas.

Quanquam hic ingenio abusus est poeta, extremam pallæ partem in caudam transformans. Daphnes fato instante, i. 548:

Torpor gravis adligat artus,
Mollia cinguntur tenui præcordia libro.
In frondem crines, in ramos brachia crescunt.
Pes, modo tam velox, pigris radicibus hæret :
Ora cacumen obit; remanet nitor unus in illa.

Saxa unum vultum habent, nec partes discriminatas; nihilo tamen minus in ea quoque transitum jucunde describit, ii. 820, ubi Aglauro

Surgere conanti partes, quascunque sedendo
Flectimus, ignava nequeunt gravitate moveri.
Illa quidem recto pugnat se attollere trunco:
Sed genuum junctura riget, frigusque per artus
Labitur, et pallent amisso sanguine venæ.

-Letalis hiems paulatim in pectora venit,
Vitalesque vias et respiramina clausit.
Nec conata loqui est; nec, si conata fuisset,
Vocis haberet iter; saxum jam colla tenebat,
Oraque duruerant : signumque exsangue sedebat.

Neque semel tantum illum transitum per partes elocutus
est, sed cum varietate sæpius. Etenim etiam, vi. 303, in
Niobe :

Nullos movet aura capillos.
In vultu color est sine sanguine: lumina mæstis
Stant immota genis : nihil est in imagine vivi.
Ipsa quoque interius cum duro lingua palato
Congelat, et venæ desistunt posse moveri.
Nec flecti cervix, nec brachia reddere gestus,
Nec pes ire potest.

Nec hoc satis.-iv. 551, plures mulieres simul eamdem
sortem patiuntur:

Saltumque datura moveri
Haud usquam potuit, scopuloque adfixa cohæsit.
Altera, dum solito tentat plangore ferire
Pectora, tentatos sentit riguisse lacertos.
Illa, manus ut forte tetenderat in maris undas,
Saxea facta manus in easdem porrigit undas,

et quæ plura sequuntur. Hic mutationem generali quidem
notione quater exprimit, sed variatis verbis, et quamque
mulierem in alio gestu formam novam induisse fingit. Si-
mile figmentum etiam in nautis Tyrrhenis, delphinorum
naturam accipientibus, iii. 671, reperimus; quanquam ibi
et in singulis aliæ delphini partes memorantur:

Primusque Medon nigrescere pinnis
Corpore depresso, et spinæ curvamina flecti
Incipit: huic Lycabas, in quæ miracula, dixit,
Verteris ? et lati rictus et panda loquenti
Naris erat, squamamque cutis durata trahebat.
At Libys, obstantes dum vult obvertere remos,
In spatium resilire manus breve vidit, et illas

Jam non esse manus, jam pinnas posse vocari, etc.
Eas partes si componis, integer fere delphinus efficitur.
Similia, ï. 346, de Phaethontis sororibus in arbores trans-

[ocr errors][ocr errors]

euntibus leguntur, quas primum singulas ostendit, deinde omnes communi metamorphosi complectitur. Quæ paulo ante de saxis dixi, ea et de aqua valent. Sed in hujus quoque uniformem naturam mutationes suaviter narrat. Cyane, v. 428:

Quarum fuerat magnum modo numen, in illas
Extenuatur aquas: molliri membra videres,
Ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem:
Primaque de tota tenuissima quæque liquescunt,
Cærulei crines, digitique, et crura, pedesque;
Nam brevis in gelidas membris exilibus undas
Transitus est: post hæc tergumque, humerique, latusque,
Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos.
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas
Lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.

Tolle verba Nam brevis-Transitus est, quibus minime opus erat, et reliqua præclare se habent. Rursus, v. 632. Arethusa de se:

Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,
Cæruleæque cadunt toto de corpore guttæ ;
Quaque pedem movi, manat locus, eque capillis
Ros cadit.

Interdum nonnulla fiunt inter mutationem, aut proferuntur ab iis, quos fatum illud opprimit, ut iv. 575 sqq.

dum Cadmus et Harmonia serpentes fiunt; et ix. 355, Dryope arbor. Sunt etiam fabulæ, in quibus transitus ipse paucis memoratur, sed descriptionis loco comparatio additur. Id quale sit, ex ix. 219-25, et 266, intelligitur :

Utque novus serpens, posita cum pelle senecta,
Luxuriare solet, squamaque virere recenti ;
Sic ubi mortales Tirynthius exuit artus,
Parte sui meliore viget, majorque videri
Capit, et augusta fieri gravitate verendus.

« AnteriorContinua »