Athenas redeunti Achelous fluvius objicitur. Saltu facto v. 572; sed vix alibi transitur. Verum omnis hæc connexio fabularum clarius elucescit e serie, quam huic commentationi subjecimus: et operæ pretium est in perlegendo opere ipso ad eam attendere. Hinc videamus, qua arte mythos sic nexos poeta disposuerit atque exornaverit. Plerisque, qui narrantes inducuntur, tribuuntur quæ personis eorum conveniunt. Scelestæ Pierides canunt quæ Deos dedecent, impia Arachne eorumdem flagitia texit; Minyeides, puellæ petulantes, amoribus enarrandis indulgent; Orpheus, Thracibus puerorum amorem commendaturus, de pueris canit a Diis dilectis. Varietatis causa nonnulli sua fata ipsi narrant, ut Arethusa et Achelous, quamquam hic minus commode, quum, quod ei pudori erat, ter victus esset ab Hercule nondum Deo. Cornix adeo corvo una volanti, quæ aves quædam passæ erant, notum facit. Est etiam, ubi Themis mutationes futuras vaticinatur. Nonnullos mythos paucis poeta transmittit, ut Bacchi nutrices vetulas, quibus juventus a Medea redditur, et, quod mireris, celebratissimam adeo Gigantomachiam. Quosdam, quippe parum memorabiles, verbo tantum tangit. Sic una ex Minyeidibus, dubitans, quid e multis potissimum referat, et altera, præteritione rhetorica utens, plurium argumenta brevissime recensent; nec aliter se habent, quæ Arachne texit, et quæ Minerva cum ea certans in extremis vestis partibus ponit. Medea sublimis fugiens ex aere despicit loca multa transformationibus nota, quæ non narrantur, sed tantum attinguntur. Verum in longe plurimis ingenii copias Ovidius effudit, et quantum rebus flumine orationis exornandis valeret ostendit, ea quidem VOL. III. d varietate, ut nunc historici, nunc dramatici partes ageret; qua ipsa re plurimum gratiæ carmini conciliatur. Primo ingenium lectori in transformationibus ipsis describendis approbat; in quas enim novi corporis partes singula formæ prioris membra transierint, suavissime enarrat, atque ita multorum animantium, multarum item arborum aliarumque rerum naturam mirifice pingit. Cycno in avem sui nominis transeunti, ii. 373: Vox est tenuata viro, canæque capillos Dissimulant plumæ, collumque a pectore longum Ubi Io, concedente Junone, priorem formam recipit a Fugiunt e corpore setæ, Cornua decrescunt, fit luminis arctior orbis, Contrahitur rictus, redeunt humerique manusque ; Lyciacos agrestes Latona ranas esse, vi. 370, jubet. Itaque Juvat isse sub undas Et modo tota cava submergere membra palude, Nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, In gelidos resilire lacus Vox quoque jam rauca est, inflataque colla tumescunt, Ipsaque dilatant patulos convicia rictus. Terga caput tangunt; colla intercepta videntur ; Ocyrrhoe, vaticinandi perita, primum præsentit, ii. 561, fata sua: Jam mihi subduci facies humana videtur: Jam cibus herba placet; jam latis currere campis Mox sequitur mutatio ipsa: Pars est extrema querelæ Intellecta parum, confusaque verba fuere. Mox nec verba quidem, nec quæ sonus ille videtur, Quanquam hic ingenio abusus est poeta, extremam pallæ partem in caudam transformans. Daphnes fato instante, i. 548: Torpor gravis adligat artus, Mollia cinguntur tenui præcordia libro. Saxa unum vultum habent, nec partes discriminatas; nihilo tamen minus in ea quoque transitum jucunde describit, ii. 820, ubi Aglauro Surgere conanti partes, quascunque sedendo -Letalis hiems paulatim in pectora venit, Neque semel tantum illum transitum per partes elocutus est, sed cum varietate sæpius. Etenim etiam, vi. 303, in Niobe: Nullos movet aura capillos. In vultu color est sine sanguine: lumina mœstis Nec hoc satis.-iv. 551, plures mulieres simul eamdem sortem patiuntur: Saltumque datura moveri Haud usquam potuit, scopuloque adfixa cohæsit. Illa, manus ut forte tetenderat in maris undas, et quæ plura sequuntur. Hic mutationem generali quidem notione quater exprimit, sed variatis verbis, et quamque mulierem in alio gestu formam novam induisse fingit. Simile figmentum etiam in nautis Tyrrhenis, delphinorum naturam accipientibus, iii. 671, reperimus; quanquam ibi et in singulis aliæ delphini partes memorantur: Primusque Medon nigrescere pinnis Jam non esse manus, jam pinnas posse vocari, etc. Eas partes si componis, integer fere delphinus efficitur. Similia, ii. 346, de Phaethontis sororibus in arbores trans euntibus leguntur, quas primum singulas ostendit, deinde omnes communi metamorphosi complectitur. Quæ paulo ante de saxis dixi, ea et de aqua valent. Sed in hujus quoque uniformem naturam mutationes suaviter narrat. Cyane, v. 428: Quarum fuerat magnum modo numen, in illas Denique pro vivo vitiatas sanguine venas Lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis. Tolle verba Nam brevis-Transitus est, quibus minime opus erat, et reliqua præclare se habent. Rursus, v. 632. Arethusa de se: Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, Interdum nonnulla fiunt inter mutationem, aut proferuntur ab iis, quos fatum illud opprimit, ut iv. 575 sqq. dum Cadmus et Harmonia serpentes fiunt; et ix. 355, Dryope arbor. Sunt etiam fabulæ, in quibus transitus ipse paucis memoratur, sed descriptionis loco comparatio additur. Id quale sit, ex ix. 219-25, et 266, intelligitur : Utque novus serpens, posita cum pelle senecta, |