Imatges de pàgina
PDF
EPUB

EPIGRAMMA

PUBLII OVIDII NASONIS

IN METAMORPHOSEON LIBROS.

ORBA parente suo quicumque volumina tangis,
His saltem vestra detur in urbe locus.
Quoque magis faveas, non sunt hæc edita ab illo,
Sed quasi de domini funere rapta sui.
Quidquid in his igitur vitii rude carmen habebit,
Emendaturus, si licuisset, erat.

PRÆFATIO

DE OPERE METAMORPHOSEON,

AUCTORE GOTTL. ERDM. GIERIG.

RES antiquissimorum Græcorum ferme omnes, civitatum origines, fata et facta heroum, Deorumque religiones, philosophemata etiam, quum, ut in rudi gente et in sermone nondum exculto, fabulis essent involutæ, primi poetæ, jam ante Homerum et Hesiodum, iis varie tractandis ingenia exercuerunt; horumque vestigia presserunt tam quibus postea theogonias atque cosmogonias componere placuit, quam qui Cyclici dicti sunt. Lyrici etiam hymnos in Deos laudesque heroum fabulis exornarunt, et Tragici dramatum suorum argumenta inde repetierunt certatim. Neque poetarum ingeniis solis ampla illa materia est relicta; sed ante et circa bella cum Persis gesta exstiterunt, qui, ut gentis suæ origines conderent, fabulas illas, quales erant a majoribus traditæ, voluminibus complecterentur; in quibus Pherecides, Acusilaus Argivus, Hecatæus Milesius, et Hellanicus inclaruerunt. Illam vero fabularum antiquitus traditarum farraginem, qua tum omnis historia Græca continebatur, nec seriori tempore abjecerunt, qui rerum a gentis suæ auctoribus gestarum memoriæ consulere voluerunt. Tot igitur scriptorum studiis illa ipsa farrago facta est pars non exigua eruditionis Græcorum, qua passim omnes prope scriptores, philosophi, physici,

astronomi, geographi in rem suam sunt usi: atque etiam artifices mythos operibus suis expresserunt.

Persuasum erat Græcis, posse Deos figuras dare et adimere; idque crebro esse ab iis factum, ut vel in sontes animadverterent, vel laborantibus succurrerent: quam opinionem a sacerdotibus, fictis pluribus exemplis, confirmatam esse latiusque sparsam admodum est credibile. Sic mythis illatæ sunt metamorphoses, quæ phantasiæ poetarum latum campum præsternebant, quum illi et vulgatas exornarent ingenioseque variarent, et a se inventas adderent. Simonidem quidem carmine lusisse scimus, quo mulierum origines pro ingenii natura variis ex rebus deduceret. Ex antiquissimis hujus generis mythis Homerus nonnullos et Hesiodus servarunt. Apud illum enim non modo Proteus transformis occurrit, sed et draco quidam, Niobe et Phæacum navis in saxa, Pandarei autem filia in lusciniam transiisse leguntur. In Hesiodi Theogonia amputato Gorgonis capite Chrysaor et Pegasus prosiliunt, et in altero carmine, quod ab Operibus inscriptum est, Pandionis filia in hirundinem transformatur. Atque idem ille in Catalogo mulierum deperdito multo plurium metamorphoseon auctor fuerat. Hoc igitur mythorum genus quum et ipsum Græcis placeret, ut qui rebus ludicris ducerentur, prodierunt, qui id segregatum a reliquis tractarent. Corinna mulier, cujus ætas incerta, scripsit 'Erepoí Bíßhovs, Callisthenes Olynthius, Aristotelis auditor, Metaμoppáσeis, Antigonus Carystius, tempore Ptolemæi Philadelphi, 'Aλσes, Nicander Attalo II. æqualis Ετεροιούμενα, et Parthenius Μεταμορφώσεις. Erant etiam, qui certum sibi transformationum genus enarrandum sume

a Vide Heynii Comment. de origine et causis fabb. Homeric. in Nov. Commentar. vol. viii. Item Comment. de Apollodori Biblioth.

rent, in quibus Boeus, cujus Ornithogonia id agebat, ut aves omnes factas esse ex hominibus ostenderet.

Sed multo majus memorabiliusque opus molitus est Ovidius. Is enim recte vidit, fabulis illis in se tenuibus, magnam etiam partem ineptis atque absurdis, illecebras esse conciliandas a poeseos ornamentis, a collectione earum, nisi omnium, certe plurimarum, in unum corpus, et a laudibus Deorum heroumque interpositis. Id autem tanto ingenio tantaque arte effecit, ut suavissime bonarum literarum studiosos ad metamorphoses cognoscendas invitet teneatque; quin adeo, ut, eo nomine audito, Ovidius statim, tanquam unus earum auctor, occurrat. Etenim, quod primum est, innúmeros hujus generis mythos, quot nemo forte ante eum, undique decerptos collegit. Neque opera ejus intra metamorphoseon, quæ proprie sic dicuntur, limites substitit, sed sive plenitudinis causa, sive cosmogonias Græcorum respiciens, in primordio operis originem mundi, creationem hominis, successionem ætatum, ortum animantium ex limo, et libro extremo multa e Pythagoræ placitis adsumsit. Unde vero singula hauserit, quum tot libri mythici, tot etiam artium monumenta, quæ passim ab eo expressa videntur, perierint, certo dicere non possumus. Itaque nec constat, utrum ipse aliquid in fabulis novaverit addideritque, an Græcorum tantum vestigia presserit. Conjiciunt nonnulli, fabulam de Pyramo et Thisbe, tum alteram de Philemone et Baucide, utramque longe suavissimam, atque etiam de Sidoniis Inus comitibus appendiculam ab ipso esse fictam; sed nulla ejus conjecturæ causa reddi potest probabilis. Hoc autem videmus, nihil in hoc genere memorabile ab eo esse præ

b Vide Mellmanni Comment. de causis et auctoribus narrationum de mutatis formis.

termissum, et in tanta varietate, qua mythi erant traditi, rationem ubique fere eam esse delectam, quæ vel plurimum ornatus admitteret, ut impetus Althææ in filium, vel decoro commendaretur, quo pertinet mutatio pueri in stellionem, atque Cephali et Procridis fata, quibus turpia nonnulla ab aliis erant admixta. Quam ego laudem non contemnendam arbitror.

Tum artem admirari licet, qua foecundum poetæ ingenium tot fabulas in unius corporis speciem conjunxit, ut vere perpetuum carmen vocari posset. A creatione mundi exorsus lectorem sensim, et cum maxima ejus voluptate, deducit per omnium seculorum seriem ad sua tempora, servata utcumque temporis ratione. Mille igitur modos invenit, quibus ab alia fabula transiret ad aliam. Hæc se offert, quia similitudo ei quædam cum superiore intercedit; illa, quia ad eumdem hominem Deumve pertinet, aut quia res in eadem terra gesta est. Mox hymni canuntur metamorphoseon pleni, mox mulieres texunt argumenta mythica. Nunc abest a gratulantibus aut condolentibus unus, quem sua fata retinebant, quæ sic non male referuntur; nunc a facto propiore renarrant priora ii, qui rei gestæ interfuerant. Interdum sententiæ interpositæ ad alia nos ducunt; quam tamen frigidam et puerilem adsectationem Quintil. Inst. iv. 1. 71. nominat, licet non neget excusari Ovidium necessitate, hoc est lege, quam ipse sibi præscripserit. Loco sententiæ nonnunquam plura ex historia repetuntur, quorum ope res dissimillimæ junctæ reperiuntur, ut Herculis apotheosis et Galanthidis in mustelam mutatio. Raro nexus reperitur parum probabilis, ut ii. 368. ubi Liguriæ rex reginæ Æthiopia sanguine junctus contra fidem traditur; et viii. 548. in geographiam eo consilio peccatum est, dum Theseo Calydone

« AnteriorContinua »