Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Unda tegit, pressæque labant sub gurgite turres.
Jamque mare et tellus nullum discrimen habebant.
Omnia pontus erant ; deerant quoque litora ponto.
Occupat hic collem: cymba sedet alter adunca,
Et ducit remos illic, ubi nuper arârat.

Ille supra segetes, aut mersæ culmina villæ, 295
Navigat; hic summa piscem deprendit in ulmo.
Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato;
Aut subjecta terunt curvæ vineta carinæ.

290. Turres.] Arces regum beatorumque hominum altiores, aut ædificia in montibus exstructa: tales turres, quales nos habemus, ignoravit prisca ætas.

292-308. Omnia pontus erant.] Laudat Burm. Anthol. lib. II. cap. xl. 234. ubi de hoc diluvio, dwρ ÖTε návr' èyɛvý◊ŋ. Deerant, etc. Hæc verba vix ferri possunt; adeo languent post antecedentia! Sed in omni seq. loco accusanda est luxuries ingenii Ovidiani, propter nimiam longitudinem, propter minutias, quas sectatur, et quod nonnulla prope jocosa admixta sunt, quæ abhorrent a tantæ cladis descriptione. Vere Senec. N. Q. iii. 27. ubi h. 1. recenset: Pro magnitudine rei dixit; Omnia pontus, etc. nisi tantum impetum ingenii et materiæ pueriles ineptias reduxisset : Nat lupus, etc. Non est res satis sobria, lascivire devorato orbe terrarum. Exspatiata, etc. Magnifice hoc, si non curavit quid oves et lupi faciant. Natari autem in diluvio potest? etc. Primas autem h. 1. lineas Hor. I. Od. ii. 6-12. duxit, qui et ipse jam antiquis Criticis displicuit. Porph. ad illum locum: Leviter, inquit, in re tam atroci et piscium et palumbarum meminit. lisdem vitiis infra ii. fab. 1. incendii descriptio laborat. Spero me habere quo Nostrum ab hac sugillatione asse

ram; idque principis poetarum exemplo. Neque enim hic, alibi forte, lascivit, sed serio et sobrie curat quid agat lupus inter oves; ut qui salutis suæ satagat non respiciens prædam, sibi prospiciat, rapinæ utique immemor. Virgil. Georg. lib. iii. ver. 537. in hypotyposi diræ et omnia populantis pestis, post tauros, equos, sues, homines, hostias lue abreptas, adjicit et feras rapinæ, præ langore, immemores, promiscue inter assuetas prædas obambulare: Non lupus insidias explorat ovilia circum, Nec gregibus nocturnus obambulat; quare? acrior illum Cura domat: timidi dama, cervique fugaces, Nunc interque canes, et circum tecta vagantur.

295-298. Ille supra segetes.] Jam incipit omnes fere rei rusticæ partes putide recensere. Summa, etc. ex Horat. d. 1. Piscium et summa genus hæsit ulmo. Ovid. ineptius etiam hoc expressit. Si fors tulit, forte fortuna, Græca locutio, εi Túxo: vide Muret. Varr. lectt. xvi. 9. et Mor. ad Longin. xiv. Sic sensus: Tam alta erat unda, ut ancora ejecta vix figi posset, aut, si fors tulit, si forte figi potuit, figebatur in prato. Sine causa Schirachium offendebat rò viride. Quanquam enim pratum aqua tectum non poterat cerni viride, lector tamen id cogitare potest; et si neges, vim h. 1. ei inesse,

Et, modo qua graciles gramen carpsere capellæ,
Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phoca. 300
Mirantur sub aqua lucos, urbesque, domosque
Nereides; silvasque tenent delphines, et altis
Incursant ramis, agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oves: fulvos vehit unda leones;
Unda vehit tigres: nec vires fulminis apro,
Crura nec ablato prosunt velocia cervo:
Quæsitisque diu terris, ubi sidere detur,
In mare lassatis volucris vaga decidit alis.
Obruerat tumulos immensa licentia ponti,

putes ornatus causa additum, ut sit ex eodem genere, ex quo fulvi leones, graciles capellæ et alia. Terunt vineta, nil nisi navigant supra vineta.

299. Graciles gramen.] Burmann. offendit ingrati soni repetitio, graciles gramen. Itaque pro gramen præfert culmen, quod unus Regius habet. Capras enim in rupibus fere pasci, et sic majorem esse oppositionis vim, ut phocæ, quæ in fundo maris esse soleant, nunc in culmine montis ponant

sua corpora.

300. Corpora.] Barnegg. pignora, quod et ipsum placet Burmann. sic enim dici fœtus, et ponere esse verbum proprium de partu. Phocæ, vituli aut boves marini. Vocantur deformes, et apud Virg. G. iv. 395. turpes, ob faciem fœdam, quanquam nec odor eorum gratus est: vide Hom. Od. A. 442. Ponunt sua corpora, recumbunt, ut x. 128. xiv. 427. alias latus submittere.

302. Nereides.] Nereides, nymphæ marinæ, Nerei et Doridis filiæ, de quibus vide Hesiod. Theog. 240 sqq.

303. Agitata, Burm. explicat, concussa vi aquarum. Male. Aqua enim stagnans non agitat arbores. Et quid hoc ad rem, delphinos pulsasse arbores jam ab aquis agitatas? Immo

305

sensus, pulsant arbores sic, ut agitentur, magna vi pulsant: vide ad ver. 32. Noster, vi. 248. laniata pectora plangens, plangens sic, ut laniarentur; xx. 591. refert oblata, retro dat, ut offerantur; Liv. ii. 5. frumenti acervos sedisse in vadis illitos limo, ita ut illinerentur limo.

305. Vires fulminis.] Vires terribiles, quibus aper omnia vastat. Phædr. I. fab. xxi. 5. fulminei dentes apri.

306. Crura nec ablato, etc.] Scio esse qui alato legant; quod nobis tamen non probatur. Præsertim, quum ut recte in suo codice notaverat Gruterus, ipse auctor libro hujus operis, ita locutus sit. De Europe nempe : pavet hæc; litusque ablata relictum Respicit. Ita hic, cervo ablato, marinis, nempe fluctibus. Ablato dupliciter capi potest; etenim auferri drr. et qui abripiuntur vi aquarum, et qui celeri se subtrahunt fuga, ut Sil. vi. 257. ablato instantem eludere equo, ubi v. Intt.

307. Sidere, considere, insidere pr. de avibus in terram se demittentibus. Vagu poetis drr. omnia, quæ crebro moventur. Ita et vagus nauta.

309. Immensa licentia ponti.] Pontus, qui totum terrarum orbem occupaverat. Nova, quæ inusitata sunt in

Pulsabantque novi montana cacumina fluctus. 310 Maxima pars unda rapitur: quibus unda pepercit, Illos longa domant inopi jejunia victu.

Separat Aonios Actæis Phocis ab arvis, Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo Pars maris, et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, 316 Nomine Parnasus, superatque cacumine nubes. Hic ubi Deucalion, nam cetera texerat æquor, Cum consorte tori parva rate vectus adhæsit;

suo genere: fluctus novi, nunquam antea in cacuminibus montium visi.

312. Jejunia longa, fames, domant, absumunt, inopi victu, inopia victus, victu destitutos: domare interdum idem quam interficere, ver. 447; interdum minus est, ix. 74: h. 1. de morte lenta.

313. Actea arva, Attica, olim Acte dicta vide Steph. in 'Aktý. Aonia, Boeotia, ab Aoniis sic dicta, qui ante Cadmi adventum illam terram tenebant: vid. ad iii. 8. Jam separat―arvis foret, Phocis interjecta est inter Bootiam et Atticam; quod est falsissimum. Immo Boeotia separat Phocidem ab Attica. Confugiunt ergo rursus ad hypallagen. At quis talem hypallagen ferat? Quis non rideat poetam, qui Batavos inter Westphalos, et Saxones inferiores collocet? Sine dubio ab Ovidii manu fluxit tois ab arvis. Nam Phocis sita est inter Etam montem et Boeotiam. Etiam Ib. 349. pro Etao quidam habent Actæo. Posset etiam h. 1. legi, Etæis ab jugis.

314. Dum terra fuit.] Valent talia ad commiserationem faciendam. Quum jam, ver. 291 sqq. lectoribus inculcasset, omnia pontum fuisse, idem non debebat nunc bis, et ver. 318. semel, repeti.

317. Parnasus.] Sic lat. scribendum esse, non Parnassus, etsi Græci Пapvaσσòs, monet Brouckh. ad Propert. II. xxiii. 13. Parnasus, mons Phocidis, duobus verticibus, unde dɩkópupos, biceps et bivertex dicitur, quorum alter Apollini, alter Baccho sacer erat: Lucan. v. 72. Ob altitudinem, qua superat nubes, fere semper nive obsitus est. Schol. Apollon. ad ii. 713. et Etymol. M. in IIapvaσods tradunt, quoniam ý λápvaž, i. e. navis Deucalionis parva, hic adhæserit, inde montem dictum esse Λαρνασσὸς, unde paulatim factum sit Пapv. Nugæ! Nec audiendi sunt alii, qui Deucalionem deferunt, vel ad Ætnam, ut Hygin. vel cum Servio ad Atho.

318. Hic ubi Deucalion.] Deucalion, Promethei filius, vir integer ac pius. Vid. Hygin. fab. 153.

319. Consors tori, etc.] 'OμoλEKTois, alibi etiam socia tori aut thalami. Adharescere nunc omnino appellere, quum pr. de navibus dicatur, quæ ad scopulos aut in loca vadosa deferuntur, nec inde avelli possunt. Etiam Senec. N. Q. iii. 27. de diluvio: Editissimis quibusque adhærebant reliquia generis humani. Parva ratis illa Græcis λápva, rude navigium.

Corycidas Nymphas, et numina montis adorant,
Fatidicamque Themin, quæ nunc oracla tenebat.
Non illo melior quisquam, nec amantior æqui 322
Vir fuit, aut illa metuentior ulla Deorum.
Jupiter ut liquidis stagnare paludibus orbem,
Et superesse videt de tot modo millibus unum, 325
Et superesse videt de tot modo millibus unam,
Innocuos ambos, cultores numinis ambos;
Nubila disjecit, nimbisque Aquilone remotis,
Et cœlo terras ostendit, et æthera terris.

320. Corycidas Nymphas.] Corycides aut Corycie Nymphæ, Plisti, Delphorum fluvii, filiæ, Corycium in Parnaso antrum inhabitabant: Apollon. Rh. ii. 713. Pausan. Phoc. p. 811. 877 sqq. Strabo, lib. ix. yvwpμότατον καὶ κάλλιστον τὸ Κωρύκιον Νυμφῶν ἄντρον. Ab hoc diversum Corycium antrum in Cilicia: vide Barnes. ad Eurip. Bacch. ver. 559. Has, et reliqua numina, quibus mons sacer, adorant. Notanda etiam h. 1. est syntaxis, Deucalion cum conjuge adhæsit, et, adorant. Solet enim Noster pluralem ponere, ubi de duob. per præpositionem cum junctis agit. BURM.

321. Themin.] Ætheris et Telluris filia, justitiæ præses, tum oracla tenebat, responsa dabat petentibus, oraculis præerat, unde fatidica, xpηorns, dicitur. Apollod. lib. i. p. 13. χρησμῳ δούσης τότε Θέμιδος. Lucan. v. 81: Quum regna Themis, tripodasque teneret. Nunc, tempore Deucalionis, Loquuntur poetæ de rebus præteritis, ut de præsentibus. BURM. Prima oraculo Delphico præerat Tellus, postea Themis, tandem Apollo: Pausan. Phoc. p.809; Schol. Euripid. ad Orest. ver. 163.

322. Non illo melior.] Recte mores eorum notati; hi enim ipsis causa erant salutis. Justitia et metus Deo

329

rum omnes virtutes complectuntur. Quæ de singulis hic prædicantur, ea de ambobus intelligenda. Cf. ver. 327. A Luciano de Dea Syria, Deucalion laudatur ob εὐβουλίαν et εὐσέ Belav. Metuens Deorum. Descriptio hominis religiosi: vide Heins. qui copiose hanc locutionem illustrat. Infra v. 100. æqui cultor, timidusque Deorum. Liv. xxii. 3. non modo Patrum majestatis, sed ne Deorum quidem satis metuens. Metus sæpe de religione: vid. Cerda ad Virg. Æn. vii. 60.

324. Stagnare.] Stagnum, mare esse. Totus terrarum orbis tectus erat paludibus, aquis, et sic stagno aut mari similis erat: stagnum pro mari novasse Virgilius Heynio videtur ad Æneid. i. 125. ex λíμvη apud Homer.

325. Et superesse, etc.] Hoc melius, quam si uno tantum versu dixisset, duos tantum superfuisse. Ita enim clades utrique sexui illata fortius sentitur. Similis repetitio viii. 628 sqq. Horat. I. Sat. vi. 45 sqq. Ap. Apollod. et pauci alii servantur in monti

bus.

327. Innocuus, i. q. antea amans æqui, justus.

328. Aquilone remotis.] Ab Aquilone depulsis; est enim Aquilo ventus nubila dissipans, ac serenitatem indu

cens.

Nec maris ira manet; positoque tricuspide telo
Mulcet aquas rector pelagi: supraque profundum
Exstantem, atque humeros innato murice tectum,
Cæruleum Tritona vocat, conchæque sonaci
Inspirare jubet; fluctusque et flumina signo
Jam revocare dato: cava buccina sumitur illi 335
Tortilis, in latum quæ turbine crescit ab imo:
Buccina, quæ medio concepit ut aera ponto,
Litora voce replet, sub utroque jacentia Phœbo.
Tum quoque, ut ora Dei madida rorantia barba

330. Positoque, etc.] Hinc quoque Dei interventu res geritur et aquæ spectantur ut milites. Tricuspide telo, tridente: Valer. Flac. i. 642. trifida hasta; Anthol. iv. cap. xi. Epigr. 64. Tρißeλès dópv ap. Lycophr. ver. 96. terram percutit τριωνύχῳ δορί.

331. Mulcet, coercet aquas: Virg. Æneid. i. 57. Eolus mollit animos ventorum ; eidem Jupiter dedit mulcere fluctus, ib. ver. 66.

332. Innato murice.] Ingenitis muricibus vel gerentem humeris ingenitos sibi murices et conchas.

333. Tritona.] Receptui canit Triton, Neptuni filius et tubicen, qui buccinæ loco concham habet, et quidem tortilem, in latum, etc. : h. e. quæ ab imo acuta, paulatim fit latior, veluti se in gyrum torquendo: turbo enim quidquid, coni instar, ab imo acutum, et in summo latius est. Tales conchæ etiam hodie vocantur Tritonshoerner. Iisdem et olim Indi buccinarum loco utebantur: vid. Mullerus ad Linnei Systema Nat. tom. vi. p. 102 et 515. Ipse Triton ita natare solebat, ut inferior corporis pars, quæ piscem referebat, sub aqua lateret, superior autem supra profundum exstaret. Humeri tecti erant innato murice. Quum murer genus conchæ sit, cujus ex sanguine purpura

Infra

conficeretur, nonnulli ex h. 1. purpu-
reum nobis Tritona finxerunt.
iv. 724. belluæ marinæ terga cavis
super obsita conchis, qualia sæpe cer-
nuntur balænarum terga. Pausan.
Boot. p. 454, narrat, veri Tritonis,
quem ipse viderit, corpus horrescere
tenui squama, poλídı λεπty. Sed loc.
classic. unde alii hauserunt, est ap:
Apollon. iv. 1610 sqq. Conchaque

sonaci. Ex opinione et religione Ve-
terum interpretandum censet Turneb.
lib. II. cap. xxi. credentium Tritonem
Neptuni buccinatorem canoro imma-
nique clamore aquas increpare et tan-
quam auritas vocare, quæ ejus im-
perio consueverint parere.

335. Cava-tortilis.] Duo epitheta uni nomini addita, quod non magnopere probatur.

336. Tortilis.] Retorta in latitudinem. Quæ turbine crescit. Quæ ab ore angusto incipit et in amplum desinit ad turbinis similitudinem.

337. Concepit ut aera.] Inflata est, quemadmodum vela concipiunt ventos, pennæ avium auras; ut, quando.

338. Voce, sonitu. Vox, ut pwvý, omnis sonus: vide Burm. De buccina etiam Virg. Æneid. vii. 519. Sub utroque, etc. litora orientalia et

occidentalia.

339. Madida, etc.] Graphice addi

« AnteriorContinua »