Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Vertitur in pecudes: et nunc quoque sanguine

gaudet.

In villos abeunt vestes, in crura lacerti;

235

Fit lupus, et veteris servat vestigia formæ ;
Canities eadem est, eadem violentia vultu ;
Idem oculi lucent, eadem feritatis imago.
Occidit una domus: sed non domus una perire 240
Digna fuit; qua terra patet, fera regnat Erinnys.
In facinus jurasse putes: dent ocius omnes,
Quas meruere pati (sic stat sententia) pœnas."

Dicta Jovis pars voce probant, stimulosque fuAdjiciunt; alii partes adsensibus implent. [renti Est tamen humani generis jactura dolori 246 Omnibus: et, quæ sit terræ, mortalibus orbæ, Forma futura, rogant? quis sit laturus in aras

gari, cupidinem vertit. Hoc plus est, quam, quod alii habent, utitur; indicat enim, eum jam ante crudelem fuisse.

237. Servat.] Illa vestigia, ut nitorem Daphne, ver. 552. speciem candidam Io, ver. 612. Canities proprie non nisi hominibus et equis tribuitur : Plin. H. N. xi. 37. Sed h. 1. intelligitur color cinereus, quem referunt villi lupini. Hinc Toλioì Xúкoi, ut apud Homer. Il. k. 334. ubi Schol. πολιός interpretatur τεφρώδης, i. e. cinereus. Oculi lupi etiam in tenebris lucent.

241. Fera regnat Erinnys.] Homines furunt impietate. Furiæ enim homines in furorem et in scelera com

pellunt. Erinnys áæò roũ ¿pivvúεiv, ab irascendo, dicta: Pausan. viii. p. 649. Fera regnat Erinnys. Plena sunt omnia scelerum. De Erinnybus Fusc. Natalis, lib. iii. cap. x. Eædem sunt Furia, Eumenides, Erinnyes.

243. Stat sententia.] Certo decre

tum est. Apud Virg. Æn. i. 582. eodem tropo, surgit sententia.

244. Pars-alii, etiam solutæ orationis scriptores amant: vide Cort. ad Sallust. Catil. II. i. Voce, oratione ; alii contra orationem habentibus assentiuntur, ut fieri solebat in senatu Romano, ubi triplex assentiendi modus, verbis, nutu et sublata manu, pedibus: vide Cort. ad Sallust. Catil. L. 4. Stimulos adjicere, magis etiam irritare, metaphora a bubus ducta. Furere et furor proprie de iratis: vide Burm. Sed nec illa irritatio, nec formula, qua expressa est, satis digna videtur Jovis majestate. Partes implent, addunt se partibus ejus adsensu suo. Sed, ut fit, restat scrupulus, quem sibi eximendum Jovi proponunt. Est tamen humani generis jactura. Scribit Plato omnia hominum causa procreata; homines propter Deos, ut hi cognoscantur, ab eis implorentur et colantur.

248. Quis sit laturus, etc.] Priscis

Tura? ferisne paret populandas tradere terras? Talia quærentes (sibi enim fore cetera curæ) 250 Rex Superum trepidare vetat, sobolemque priori Dissimilem populo promittit origine mira.

V. Jamque erat in totas sparsurus fulmina terras; Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus æther Conciperet flammas, longusque ardesceret axis. 255 Esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,

temporibus tura nondum adhibebantur in sacris, quippe ignota, sed eorum loco far: vid. Plin. H. N. XIII. i; Arnob. c. Gentes, lib. vii. p. 231 sqq. Itaque Ovidius h. 1. ut sæpe, ex more suæ ætatis locutus est. Phrases solemnes sunt dare et ferre tus: vid. Brisson. de Form. i. pag. 25.

249. Terras.] Revocavi terras; non enim hic, ut Burm. putabat, de pœna sermo est, qua paret i. e. velit humanum genus perdere ; sed, quæ forma terræ futura sit, quæritur, deletis hominibus. Trepidare, sollicitos esse.

253-415. Jamque erat in totas, etc.] Placuit ergo genus humanum diluvio (Karaкλvσμ) perdere. Hoc describitur. Sed duo, qui cæteris antecellebant pietate, servantur, Deucalion, Promethei et Pandoræ filius, et Pyrrha, ejus conjux, Epimethei filia. Hi lapidibus jussu Themidis jactis genus humanum restituunt: cf. Apollod. I. vii. 2; Hygin. fab. 153. Etiam Apollod. III. viii. 2. et Schol. Eurip. ad Orest. 1646. hoc diluvium post et propter Lycaonis vel filiorum facinus immissum narrant. Noster igitur has fabulas ita conjunxit, ut pro una haberi possint. Nos tamen sejunximus, ut sunt diversæ loco et tempore. Res autem sic habet. Deucalion, a. 1574 ante æram Christ. tempore Cranai, ex Asia venit in Græciam, et subjecit sibi Lycoream ad Parnassum: vide Marmor Arundel. i. init. Hujus ætate fluvii Thessaliæ, copiosis imbribus auc

ti, ripas egressi sunt, magnamque Thessaliæ et vicinitatis partem vastarunt: Apollod. d. 1. et Aristot. Meteor. i. 14. Deucalion vero, qui effugerat illam cladem, et fortasse in Parnassum se receperat, mox Athenas venit ad Cranaum, Jovique Phyxio ob salutem præstitam templum excitavit : vide Marmor. Arund. i. 7. Diluvium ergo illud Deucalioneum ad partem tantum Græciæ pertinuit; sed quum Græci per colonos Phoenicios aliquid accepissent de diluvio Noachico universali, accommodarunt ei Deucalioneum. Itaque et Romani putaverunt, illam inundationem ad Italiam quoque pertinuisse: Plin. H. N. iii. 14. Deucalion vero habebatur generis humani restaurator, partim quia dispersos homines collegit (Justin II. vi. 11.) partim quia copiosissimam prolem reliquit: vide omnino Goguet. über den Ursprung der Gesetze, etc. tom. ii. p. 23 sqq.

254. Sacer, etc.] Quia cœlum sedes Deorum. Etiam Græcis dicitur iepòs alono vide Valken. Diatrib. Eurip. p. 49. Longus, ut, 123. longi sulci et, 136. longus limes.

256. Esse quoque in fatis.] Deflagrationem mundi futuram, inquit Lactantius, lib. de Ira Dei, cap. xxiii. vaticinata est Sibylla; subjicitque ibidem tres hosce Ovidius versus. Quod et Senec. præscivit, Consolat. ad Marciam, sub ipsa calce libri: "Quum tempus advenerit, quo se mundus re

Quo mare, quo tellus, correptaque regia cœli
Ardeat, et mundi moles operosa laboret.

Tela reponuntur, manibus fabricata Cyclopum:
Pœna placet diversa, genus mortale sub undis 260
Perdere, et ex omni nimbos dimittere cœlo.
Protinus Æoliis Aquilonem claudit in antris,
Et quæcumque fugant inductas flamina nubes;

novaturus extinguat, etc. et omni flagrante materia uno igne, quicquid nunc ex disposito lucet, ardebit." Idem Natur. Quæstionum, lib. iii. cap. xxviii: "Qua ratione, inquis? Eadem, qua conflagratio futura est: utrumque sit, quum Deo visum ordiri meliora, vetera finire. Aqua et ignis terrenis dominantur. Ex his ortus, et ex his interitus est," etc.

257. Dogma Stoicorum, sidera nutriri humoribus, quibus absumtis totum arsurum mundum: Cicer. N. D. ii. 46; Senec. Cons. ad Marc. 26; N. Q. III. xiii. 28; Minuc. Fel. 34; Lactant. de Ira, 23. Commode poeta hoc in suam rem vertit. Correpta, scilicet flammis. Mundi moles non de solo cœlo ceperim cum Gesnero, sed de toto universo. Antea partes mundi nominaverat, nunc ponit universum. Lucr. v. 96: multosque per annos Sustentata ruet moles et machina mundi. Sed etiam in operosa dissentiunt Interpretes. Gesnerus explicat, cœlum, quod in perpetuo motu est. Ego vero malim cum Schirachio, mundum magno artificio fabricatum intelligere. Nam sic etiam Seneca intellexit, qui in Epigr. Catal. Pith. p. 31. hunc nostrum locum imitatus est: moles pulcherrima cœli Ardebit flammis repente suis. Et infra xv. 666. templa operosa sunt artificiose

structa.

258. Laboret.] Corruat. Lucret. i. 849. laborare et perire conjunxit.

259. Tela.] Fulmina, Auòc Béλn. Hinc Jupiter fulmina ἀκοντίζει, et

jaculatur. Diversa. Senec. N. Q. iii. 28 extr.

262. Protinus Eoliis, etc.] Locns præclarus cujus inventionem poeticam intelliges, si simplicem cogitaveris narrationem: nimbi delapsi sunt, amnes exundarunt, oceanusque obruit terram. Illa vero mirum in modum animantur, quum Notus Deus inducitur, Iris nubes alit, Neptunus Jovem adjuvat, Deosque umnium convocat, etc. Cæterum nec hic locus ad physicas rationes subtiliter exigendus. Ad illas de diluvio disputat Seneca N. Q. iii. 27. Aquilo, quia pellit nubes, apud poetas clarus et αιθρηγενέτης. In una ex insulis Æoliis fuit Æoli sedes. Is ventos vel in utre, ut placet Homero Od. x, i. sqq., vel, quod plus dignitatis habet, atque etiam a Virg. Æn. i. 52. prælatum est, in vasto antro inclusos tenet; cavernæ enim subterraneæ plenæ sunt ventorum. Ipse sedet in cacumine montis, et, prout postulat salus mundi, ventos vel coercet, vel emittit. Quo poetæ nil aliud significare voluerunt, nisi hoc, et utilitatem et vim ventorum esse tantam, ut hi quoque curæ divinæ subjecti esse videantur; id quod accommodarunt puerilibus ideis antiquissimorum et rudium hominum. H.1. Jupiter ipse imperium exercet in ventos, ut apud Hor. I. Od. xiii. 3. Nereus. Induci proprie dicuntur colores a pictoribus: hinc eleganter transfertur ad nubes, ut alibi ad caliginem et noctem. Horat. I. Sat. v. 4. inducere terris umbras.

265

Emittitque Notum: madidis Notus evolat alis,
Terribilem picea tectus caligine vultum :
Barba gravis nimbis; canis fluit unda capillis;
Fronte sedent nebulæ; rorant pennæque, sinus-
Utque manu lata pendentia nubila pressit, [que:
Fit fragor; hinc densi funduntur ab æthere nimbi.
Nuntia Junonis varios induta colores,
270
Concipit Iris aquas, alimentaque nubibus adfert.
Sternuntur segetes, et deplorata coloni
Vota jacent, longique labor perit irritus anni.
Nec cœlo contenta suo Jovis ira: sed illum
Cæruleus frater juvat auxiliaribus undis.

264. Notum.] Notus est Deus, cujus faciem truculentam exhibebant pictores: vid. Spencius Polym. Dial. xiii. atque etiam h. 1. satis terribilis apparet. Hunc emittit, quia pluviam concitat, unde humidus et pluvius dr. Itaque et in hac descriptione allegorica, eaque excellentissima, omnes ejus partes madidæ et caliginosa. In eadem observa etiam gravem verborum sonum: gravis, gravata, referta, ut ver. 443. Sedent, apparent: ii. 774. sedet in ore pallor. Rorant poetis ea, unde aqua, etiam copiosa, defluit : ver. 339. Sinus, pectus.

268. Pressit aquarum descendentium copiam indicat. Pressit. Veluti spongiam ebriam: lata, quia Deus ; Diis enim magna membra tribuuntur: pendentia e rei natura. Virgil. Georg. i. 214; nubila pendent.

271. Iris.] Ea tempore pluvio cornibus suis aquas haurire credebatur: vid. Cerda ad Virg. Georg. i. 380. Concipit exquisitius quam, colligit. Non bene autem hoc Iridis auxilium est insertum: quum enim terra aquis obruenda esset, non debebat Iris inde aquas haurire.

272. Sternuntur segetes, etc.] Cf. VOL. III.

275

Homer. I. E. 92; Virg. d. 1. 325. et Æn. ii. 496. 305. Singula verba delecta sunt ad misericordiam commovendam. Sata vocantur vota coloni, quæ nunc jacent deplorata, quibus succurri nullo remedio potest. Per longum annum multos labores exhauserunt coloni; sed, postquam diu exspectarunt largam messem, omnis ille labor irritus perit: labor anni est etiam Virg. Georg. ii. 514. ubi Heyn. intelligit proventum ex labore annuo. Etiam Plin. Pan. 81. agrestium labor eo sensu, aut certe ipsi agri agricolarum labore culti. Sed h. 1. ne idem ter dicatur, rectius de labore per annum exhausto capies. Alias labores boum aut mortalium in similibus descriptionibus commemorantur. Annus pro consilio poetæ mox dicitur brevis, mox longus, ut h. 1; aut magnus, Æn. iii. 284.

274. Suo.] Quod ei contigit in notissima illa mundi divisione. Eo contentus fuit secundum Apollod. I. vii. 2. Pluvii, veríov, oμßpíov, Jovis species etiam in nummis occurrit: vide Spanhem. ad Aristoph. Nub. v. 370.

275. Frater cæruleus, Neptunus. Omnia enim, quæ in mari sunt, poetis

F

Convocat hic amnes; qui postquam tecta tyranni Non est hortamine longo

Intravere sui, 66

Nunc, ait, utendum: vires effundite vestras.
Sic opus est; aperite domos, ac, mole remota,
Fluminibus vestris totas immittite habenas." 280
Jusserat: hi redeunt, ac fontibus ora relaxant,
Et defrenato volvuntur in æquora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit: at illa
Intremuit, motuque sinus patefecit aquarum. 284
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos;
Cumque satis arbusta simul, pecudesque, virosque,
Tectaque; cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Si qua domus mansit, potuitque resistere tanto
Indejecta malo, culmen tamen altior hujus

cærulea aut viridia dicuntur. In nomine frater latet causa promti auxilii : auxiliaribus undis, tanquam auxiliaribus copiis. Præclara idea.

276. Amnes.] Sunt Dii, qui habitant in fontibus amnium, qui fontes hanc ob causam mox vocantur domus. Hos con vocat, ut imperator prætorium, iisque breviter, more imperatorum, mandata dat. Amnes autem, quoniam se in mare exonerant, tyrannidi, imperio Neptuni subjecti sunt.

278. Vires, aquas. Moles, terra et saxa quibus coercetur foramen, unde fluvius exit. Totas habenas. Translatio ab equis sumpta, qui habenis inhibentur. Immittere habenas passim usurpatur a poetis, ubi durior ejus usus videri possit: Virg. Æn. v. 662. de igne, furit immissis Vulcanus habenis; Lucret. v. 785. arbores immissis habenis per auras crescunt. Est autem immittere id. q. admittere, laxare: Virg. Æn. i. 63. ventis laxas habenas dare. Idem tropus mox in defrenato cursu.

281. Ora.] Foramina fontium. Relaxant, ut tanto major vis aquarum

289

prorumpere possit. Fontibus ora. In fluviis dicuntur ostia. Aditus domorum et limina etiam ora dicuntur; uti partes domus membra a Plin. vocantur. Virg. Æn. vi. ver. 53: "dehiscent Attonitæ magna ora domus."

283. Ipse, ut avròç, de domino eorum, de quibus sermo, dicitur. Tridens. Toíaiva, insigne Neptuni et θαλαττοκρατίας, haud dubie propterea, quod mare tertiam regionem obtinet, etsi alii aliter: vide Plutarch. de Isid. p. 581. Reisk. Tridente solet et potest Neptunus percutere terram, unde κινητὴς γῆς, σεισίχθων, γαιήοxos, etc. dicitur: vide Spanhem. ad Callim. h. Del. 30, 31. Sinus aquarum, cavernas aquis repletas. Virg. Georg. iv. 364. vocat speluncis lacus clausos. 285. Locus adumbratus ex Virgil. En. ii. 496.

287. Sacris.] Sacra, simulacra Penatum quorum sacraria erant penetralia. Vid. Cerda ad Virg. Æn. ii. 293. et Heyn. Exc. ix. Manere, μɛvɛlv, dicuntur quæ statum suum servant immota: Liv. xxi. 58,

« AnteriorContinua »