Imatges de pàgina
PDF
EPUB

181

Celsior ipse loco, sceptroque innixus eburno,
Terrificam capitis concussit terque quaterque
Cæsariem, cum qua terram, mare, sidera, movit.
Talibus inde modis ora indignantia solvit :
"Non ego pro mundi regno magis anxius illa
Tempestate fui, qua centum quisque parabant
Injicere anguipedum captivo brachia cœlo.
Nam, quanquam ferus hostis erat, tamen illud ab

uno

lis ornata, e ligno aut ebore; σкηπTρOV a σкñπτш. Innitor, incumbo. Reges olim vel dextra tenebant sceptrum erectum, vel ei innitebantur.

179. Terrificam-movit.] Expressum est ex nobilissimo loco Homer. Il. a. 529 sqq. ̓Αμβρόσιαι δ' ἄρα χαῖται ἐπεῤῥώσαντο ἄνακτος κρατὸς ἀπ' ἀθανάτοιο· μέγαν δ ̓ ἐλέλιξεν Ολυμπον. Ibi Olympum tantum movet, quia nil nisi annuit capite : sed hic graviter indignans ita caput concutit, ut terra, mare, sidera tremant: quanquam apud Catull. 63. 203. nutus eandem vim habet: Tellus atque horrida contremuerunt Æquora, concussitque micantia sidera mundus.

Hæc loca sublimitatis laudem merentur, feriuntque animum, licet Noster vim illam, adjecto terque quaterque, fregerit. Magnificam autem illam sententiam transtulit et ad alios, viii. 780. ad Cererem; II ex Pont. ii. 65. ad Augustum adeo, quum vultus remiserit illos, Qui secum terras imperiumque movent. Hic movent est, regunt; sed nostro loco movit, tremefecit, ut Horat. III. Od. i. 8. Jupiter cuncta supercilio movens. Concussio signum indignationis, ut ii. 849. cum qua, qua concussa. Nota autem gravem sonum, qua omni h. 1. verba incedunt, quo etiam asyndeton in terram, etc. multum confert.

182. Non ego pro mundi, etc.] Quæ VOL. III.

185

sequitur oratio, et iram spirat, et gravitati Jovis convenit. Majestati Jovis conveniunt illa, quæ de regno mundi, de puniendis sceleribus, de novis incolis terræ dandis, de imperio suo in Deos, loquitur. Indignitatem rei commode per comparationem cum Gigantum conatu (quem lector modo cognovit) ostendit; erat enim et hoc, crimen læsæ majestatis divinæ. Ut autem ille conatus justam ministraret mensuram, gravissimis eum verbis describit. Anxium illum animum commemorat etiam Hor. III. Od. iv. 49: turma Gigantum magnum terrorem intulerat, fidens brachiis. Itaque et hic formula brachia injicere cum delectu adhibita.

183. Qua centum-brachia, etc.] Centum manus. Unde et gigantes

centimani a centum manibus vocantur. Alludere autem poeta videtur ad Briareum gigantem et Cottum et Gygen illius fratres, quos Hesiod. in Theogonia singulos centum manus habuisse ait. Anguipedes, dpaкоvтóπodεç. Trist. IV. vii. 17. serpentipedes. Captivo, quod capere conabantur. Incipit magis anxius, sequi debebat, quam nunc; sed hoc iratus omisit.

185. Ferus hostis.] "Ayoloι Oεoì vocantur gigantes: feri gigantes, Sen. Edip. 90. Ab uno corpore. Erat una cohors, quæ conjunctis viribus Superis bellum inferebat.

E

191

Corpore, et ex una pendebat origine bellum.
Nunc mihi, qua totum Nereus circumtonat orbem,
Perdendum mortale genus: per flumina juro
Infera, sub terras Stygio labentia luco,
Cuncta prius tentata: sed immedicabile vulnus
Ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi Semidei; sunt rustica numina, Nymphæ,
Faunique, Satyrique, et monticolæ Silvani :
Quos quoniam cœli nondum dignamur honore,
Quas dedimus, certe terras habitare sinamus. 195
An satis, o Superi, tutos fore creditis illos,
Quum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
Struxerit insidias, notus feritate Lycaon?"
Confremuere omnes, studiisque ardentibus ausum

187. Qua-orbem.] Quam late Oceanus terram ambit, quam late terra patet: cf. Heroidd. ix. 14; Fast. v. 85. Nereus, Deus marinus, unus ex antiquissimis: Hesiod. Theog. 233. Circumtonare bene de strepitu undarum; mare enim est moλúpλowBov. Ut h. 1. Nereus circumtonans, sic Hesiod. Theogon. 441. píктUTOG Neptunus et ap. Homer. h. Mer. 187. Neptunus ἐπισφάραγος.

:

188. Unum Styga circumloquitur. Labentia dixit, quia labi solemne de fluviis, quanquam pr. celerem eorum decursum exprimit, qui non convenit Stygi, pigræ paludi. Immedicabile, etc. Talis sententia vim argumenti habet. Vulnus, membrum vulnere morbidum: xv. 93. vulnera mandere, carnes bestiarum vulneratarum. Ensis, ferrum medicorum. Grave hoc voc. ira suppeditavit. Etiam Rutil. Itin. i. 311. dixit, notante Burm. ense recidere malum. Sincera, integra, ut xii. 99; contra Virg. Georg. iv. 284. cruor insincerus, corruptus putredine. Integra autem pars sunt Fauni et reli

qua numina in terris; humanum enim genus omne perdendum erat. Trahatur, a vitiata parte inficiatur : ii. 826.

192. Semidei, pileo, dicuntur etiam heroes, et erant infima dignitate, inferiores etiam numinibus rusticis: vide Cuper. Observ. iii. 16. De Nymphis per terram habitantibus, vide Hesiod. Theog. 129. 364. Satyri inventum Græcorum. Fauni in Italia originem habent, postquam Faunus, Pici filius, quartus Italiæ rex, ob merita in rem rusticam inter Deos relatus erat.

Illis tribuebantur pedes caprini, his non. Sæpe vero hæc numinum genera confunduntur. Vide omnino Heyn, in libro Antiquarische Aufsaetze, t. ii. p. 53 sqq. et in Excurs. v. ad Æn. viii. p. 125. Silvanus alibi non nisi unus, etiam xiv. 637. in simili catalogo. Habitare, nempe tuto.

197. Se describit Deum summum. Fulmen, insigne summi imperii. Habere, ut Græc. Exav, in potestate sua habere. Referri igitur et ad fulmen et ad Deos potest.

199. Confremuere omnes, etc.] Hic

Talia deposcunt: sic, quum manus impia sævit 200
Sanguine Cæsareo Romanum exstinguere nomen,
Attonitum tantæ subito terrore ruinæ

Humanum genus est; totusque perhorruit orbis.
Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum,
Quam fuit illa Jovi. Qui postquam voce manuque
Murmura compressit; tenuere silentia cuncti. 206
Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis,
Jupiter hoc iterum sermone silentia rumpit:
"Ille quidem pœnas, curam hanc dimittite, solvit:

commode abrumpit orationem Jovis, et sensus reliquorum Deorum interpo. nit. Etenim hæc interpellatio et majestati Jovis et indignitati sceleris admissi augendæ inservit. Vix audiunt Dii insidias Jovi structas, quum omnes commoventur. Confremere de vocibus promiscuis concitatæ multitudinis. Studium, impetus animi, quo aliquid vel aversamur, vel appetimus. Deposcunt, scilicet ad supplicium; quo sensu proprie deposcere: Drakenb. ad Sil. iii. 202.

200. Manus impia.] Sexaginta illi, qui C. Cassio, M. et D. Brutis principibus conspiraverant contra vitam Cæsaris: Sueton. Cæs. 80. Solemne erat Romanis, Cæsarem cum Jove atque imperium Rom. cum regno Deorum comparare: xv. 858-60; Fast. ii. 130; Horat. I. Od. xii. 49-60; III. Od. v. 1-5. Hinc et hæc comparatio fluxit, in qua verba bene delecta, impia: Virgil Georg. i. 468. ob idem facinus impia secula. Savit exstinguere, ardet sævitia exstinguendi. Hor. I. Od. xv. 27. furit te reperire. Nomen Roman. imperium Rom. ut sæpe. Auget autem poeta rem in adulationem Augusti, quasi Cæsare interfecto metuendum fuerit, ne totum imperium Rom. everteretur.

202. Ruina.] Ruinam Lenzius int. nominis Rom. Potest et ad Cæsarem

referri; dicitur enim non minus de hominum magnorum, quam rerum interitu. Horat. II. Od. xvii. 8. de sua et Mæcenatis morte instante, ille dies utramque ducet ruinam. Tuorum, populi Romani Cæsaris necem vindicantis. Cæterum Rodius monet intelligi conspirationem contra vitam Augusti, quod et alii olim putarunt.

203. Humanum genus et totum orbem nominat, quia omnes fere gentes parebant imperio Rom. et sic ad omnes pertinebat Cæsaris interitus.

205. Qui postquam voce, etc.] Inest in his verbis aliquid tautologiæ; et varie olim lecta sunt: vide Varr. lect. 207. Pressus.] Idem quam compresInterdum auctor post compositum repetit verb. simplex: ver. 158. incaluisse, calidumque.

sus.

209. Dimittite.] Dimittimus ea, quæ ejicimus ex animo, quorum obliviscimur. Tempus, perversitas hominum hujus temporis. Apud Apollod. filiorum Lycaonis impietas movet Jovem, ut in terram delabatur. Sed Noster, qui Deucalionis diluvium cum hoc mytho conjungere voluit, latiorem impietatem commemoravit.

Delabi

solemne de descensu Deorum in terras. Lustrare, obire circumspiciendi causa: xii. 527. Sub imagine, adsumta forma: ii. 805. Mercenarii formam Apollod. memorat. Minor

211

215

Quod tamen admissum, quæ sit vindicta, docebo.
Contigerat nostras infamia temporis aures:
Quam cupiens falsam, summo delabor Olympo,
Et Deus humana lustro sub imagine terras.
Longa mora est, quantum noxæ sit ubique repertum,
Enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.
Mænala transieram, latebris horrenda ferarum,
Et cum Cyllene gelidi pineta Lycæi.
Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni
Ingredior, traherent quum sera crepuscula noctem.
Signa dedi venisse Deum; vulgusque precari 220
Cœperat: irridet primo pia vota Lycaon.
Mox, ait, experiar, Deus hic, discrimine aperto,
An sit mortalis; nec erit dubitabile verum.
Nocte gravem somno nec opina perdere morte
Me parat: hæc illi placet experientia veri.

vero. Majora namque scelera et plura ab Jove deprehensa fuere, quam ferebantur.

210. Quod tamen admissum.] Duo Jupiter docere vult, quale admissum et qualis pœna.

216. Manala transieram.] Montium horum nomina commemorare voluit, quia illi in Arcadia celeberrimi. Manalus pinubus abundabat, et plenus erat lyncum, ursorum, aprorum, aliarumque ferarum: Virgil. Ecl. X. xiv. 15; vid. Spanhem. ad Callim. h. Dian. 89. Neque tamen illud latebris horrenda ferarum, nunc ad rem pertinebat. Lycæus, pinifer et ipse; nam pinus frequens in Arcadia arbor. Gelidus frequens montium epitheton, partim ob altitudinem, partim ob arborum umbram. Lycai. Montis Arcadiæ, cujus regem proleptice nuncupat poeta Arcada, quum Arcadia postea dicta sit, ab Arcade filio Callistûs, quæ filia erat Lycaonis. Et cum Cyllene, mons Arcadia Mercurio

225

dicatus; unde etiam Cyllenius appellatur.

218. Sedes vel i. q. tecta, vel vicus; vicatim enim habitabant Arcades. Inhospita, hospites enim noctu trucidare conatur, quod summum nefas : Horat. II. Od. vii. 7. Contra hospita tellus, ubi hospites benigne tractantur, infra iii. 637. Alias inhospita loca, ubi nemo habitat, neque adeo cuiquam hospitium præbetur: Virg. Æn. iv. 41; Horat. I. Od. xxvi. 6.

219. Traherunt quum sera.] Quum nox jam ingrueret. Ornate poetæ plerumque tempus designant; sed Noster maluit suaviter, eleganter verbo traherent posito.

221. Vota.] Preces. Dubitabile, dubium; vox, ut videtur, ab ipso Ovidio signata, ut aliæ multæ occurrit et xiii. 21. Gravem somno, gravi somno oppressum, βεβαρημένον εἰς ὅπο

νον.

225. Pro veri Medic. rerum, quod placet Heins. qui non sensit, voluisse

Nec contentus eo, missi de gente Molossa
Obsidis unius jugulum mucrone resolvit :
Atque ita semineces partim ferventibus artus
Mollit aquis, partim subjecto torruit igni.
Quos simul imposuit mensis; ego vindice flamma
In domino dignos everti tecta Penates.
Territus ille fugit; nactusque silentia ruris
Exululat, frustraque loqui conatur: ab ipso
Colligit os rabiem, solitæque cupidine cædis

Nostrum invidiose repetere ipsa Lycaonis verba. Ille autem dixerat Experiar, nec verum erit dub.

226. Molossi, in Epiro, apud quos Dodonai Jovis templum: Plin. H. N. IV. i. Hæc de obside Molosso Ovid. ut videtur, de suo addidit, sed contra fidem. Nam, ut mittam illos a Molosso demum, Neoptolemi filio, nominatos esse, quis credat, quod jam Burm. monuit, illa ætate tam longinqua bella esse gesta? Apollodor. narrat, fuisse ἕνα τῶν ἐπιχορίων παίδα, cujus carnes Jovi apposuerit tyrannus; alii rursus Nyctimum nominant, ipsius Lycaonis filium, aut Arcada nepotem: vide Munker. ad Hygin. fab. 176.

228. Atque ita.] Quo facto, postea, ut 377; iii. 22. et passim. Semineces, palpitantes adhuc Trementia frusta dixit Virg. Æn. i. 212. Carnibus aqua mollitis s. elixis post heroicum demum tempus homines vesci cœperunt, quum antea tostis duntaxat uterentur.

230. Quos simul imposuit mensis.] Hoc Hyginus, lib. ii. tit. Arctophylax, refert de Arcade Callistonis filio, cæso a Lycaone; verum idem, in fab. 176. narrat Lycaonis filios Jovem tentaturos, Deus ne esset, carnem humanam cum alia mistam ei in epulo apposuisse: quod itidem trahit Apollodorus, lib. iii. Natal. comes, lib. ix. cap. ix. scribit Lycaonem in lupum versum,

231

quod in ara Jovis Lycæi, infante necato, humanum sanguinem libaverat. Boccatius refert Lycaonem obsidem a Molossis devictis sibi datum, eorundem legatis repetentibus edendum apposuisse. Aliter Clemens Alex. Admonit. ad gentes. Aliter Pausanias in Atticis.

231. In domino dignos, etc.] Ordo verborum est hic: Everti tecta in penates dignos domino, everti tecta et conjeci in penates æque improbos ac dominos. Transmoveri ita præpositiones a poetis, docet Gronov. Obs. iii. 19. Vindex flamma, fulmen, quo ulcisci Jupiter scelera solet.

233. Frustra loqui conatur.] Etiam in aliis transformatis studium tentandi loquelam manet, 637; ii. 483; iii. 201. 229 sqq. Exululat. Valde ululat. Ab ipso colligit, etc. Quia, inquit, loqui non poterat, in rabiem actus est, quam ab hominibus in pecudes transtulit. Rabies ventris, Bovλpía, propria est luporum: vide Burm. ad Phædr. i. fab. iii. Ea nunc non aliunde arcessenda erat, sed ab, ex ipso Lycaone colligitur, et ori, faucibus, inditur, unde lupo improba faux tribuitur Phædr. d. 1. Antea homines interfecerat, nunc rabiem suam vertit, transfert, in pecudes, oves imprimis, quæ proprie pecudes, unde latro, raptor et μηλοφόνος dicitur.

234. Cupidine vertitur, pro vul

« AnteriorContinua »