Imatges de pàgina
PDF
EPUB

[est:

Prodierant: prodit bellum, quod pugnat utroque ;
Sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, 144
Non socer a genero: fratrum quoque gratia rara
Imminet exitio vir conjugis, illa mariti:
Lurida terribiles miscent aconita novercæ :
Filius ante diem patrios inquirit in annos:
Victa jacet Pietas; et Virgo cæde madentes,
Ultima cœlestum, terras Astræa reliquit.

150

[blocks in formation]

144. Vivitur ex rapto.] Gravem hanc vitiositatis humanæ deplorationem Seneca laudat, de Ira ii. 8; de Benef. v. 15; N. Q. p. 911. Locus adumbratus ex Hesiod. ver. 182 sqq. Οὐδὲ πατὴρ παίδεσσιν ὁμοίος, οὐδὲ τι παίδες, Οὐδὲ ξείνος ξεινοδόκῳ, καὶ ἑταῖρος ἑταίρῳ, Οὐδὲ κασίγνητος φίλος ἔσσεται. Nostrum expressit Senec. Hipp. ver. 553 sqq. sed non satis feliciter.

145. Gratia.] Concordia. Imminet grave verb. cupide instat.

147. Lurida aconita.] Atra, tristia venena. De aconito, herba venenata, vid. infra vii. 415. Luridus proprie de pallore cadaverum dicitur: vid. Brouckh. ad Propert. IV. vii. 2. Hinc etiam venena letifera dicuntur lurida ab effectu. Ante oculos autem Noster habuit Virg. Georg. ii. 128 sqq. ubi sava noverca miscent herbas et non innoxia verba. Claud. xv. 173: Adhuc ignota novercis Gramina. Adeo male olim audiebant noverca! Ad exemplar Nostri, et ab effectu veneni, Juvenalis, de matrona quæ viro miscet sitiente rubetam, dixit, Sat. i. ver. 72, instituit nigros efferre maritos, scilicet veneno lurido exstinctos.

148. Inquirit, etc.] Quærit a Mathematicis, s. Chaldæis, astrologis

qui ex natalibus futura prædicebant (Gellius, N. A. i. 9.) annum, quo pater moriturus sit: ante diem inquirit, præscire cupit. Silius, iii. 13, casus scire futuros Ante diem. Lenzio hæc impietas, in hac quidem notatione, non satis magna videtur; itaque his verbis subjicit h. sensum: ipse fit auctor mortis præmaturæ patri. Id vero verba significare non possunt. Tacit. An. iii. 22: Quasitum per Chaldæos in domum Cæsaris, ubi Lipsius et suis et Tertul. verbis monet, quam capitale id sit. Varietas tamen lectionis materiam emendandi largam suppeditat. Forte Ovid. scripsit: irrumpit in annos. Cic. Lig. 5. irrumpere in fletum, eum interpellare, abrumpere. Tacit. An. iv. 67, irrumpere quietem eodem sensu. Tum ante diem, scilicet fato destinatum, ut Art. Amat. iii. 739; Virg. Æneid. iv. 696.

149. Pietas.] Amor consanguineorum mutuus; victa jacet graviter dictum, expulsa est. Metaphora petita ab hostibus aut gladiatoribus victis.

150. Virgo Astræa.] Justitia, quæ etiam simpliciter Virgo, et a Cæsare Germ. justissima virgo dicitur. Relicta terra, Jovis in 'coelo resedit. Ultima cœlestum, erat enim etiam hoc in aurei seculi bonis, ut Dii præsentes homines viserent. Fast. i. 247.

III. Neve foret terris securior arduus æther, Adfectasse ferunt regnum cœleste Gigantas; Altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum Fulmine, et excussit subjecto Pelion Ossæ. Obruta mole sua quum corpora dira jacerent;

151-162. Neve foret, etc.] Gigantomachia, quam Noster paucis transmittit, Hesiodus plane neglexit. Quæ Homer. Od. X. 304-19; Apollon. i. 484; Virg. Georg. i. 280-83; Col. En. vi. 580; Apollod. I. vii. 4. Otum et Ephialtem, Aloi filios, statura corporis prodigiosa, parasse, et, nisi ab Apolline sagittis confixi essent, perfecturos fuisse scribunt, ea Noster hic, atque Fast. v. 35. a Gigantibus facta esse narrat. Verum Gigantas Γηγενεῖς, Terrigenas, quos Terra, indignans Jovi ob Titanas in Tartarum conjectos, ex Tartaro peperit, et quorum nomina Schol. Hesiod. ad Th. 185. Hygin. præsert. p. 3. habent, potius in Macedonia saxa atque accensas arbores in cœlum jaculatos esse atque a Colicolis, Hercule in societatem adscito, interfectos, alii tradunt, ut Eurip. Ion. 206-18; Apollod. i. 6. Itaque Ovid., duos diversos mythos confudit; in quo forte auctores habuit, aut Pherecydem et Acusilaum, qui illa attigerant, aut priscos poetas, qui Gigantomachias scripserant. Horat. III. Od. iv. 49-63. mythos illos distinguit. In Claudiani Gigantomachia Gigantes et hos et alios montes jaculantur. Vix dubium autem est, quin Olympus ab Ossa terræ motu revulsus originem fabulæ dederit: Strabo, ix. p. 658. Gigantes autem fuisse videntur homines viribus valentes, feroces et insolentes tam in Deum, quam in homines; quorum ferociam prisca ætas, sub sensus omnia vocans, sic expressit, ut corpora immania, et multa brachia, in quibus sedes roboris, iis daret, atque

155

montes ab iis ad coelum exstructos fingeret. Neve, etc. Sic commode hæc annectuntur antecedentibus. Arduus, longe remotus a turbis terrenis, atque etiam difficilis adscensu. Fecerunt autem hoc gigantes impulsu matris, invidentis cœlicolis regnum. Fulmen Cyclopes Jovi in Titanomachia ministraverant (Apoll. I. ii. 1.;) eoque pro telis deinde in omnibus pugnis

usus est.

152. Adfectasse ferunt regnum cœleste Gigantas.] Similiter Fast. iii. 439: Post ausos cælum adfecture Gigantas; et Pont. IV. Ep. viii. 59: Adfectantes cœlestia regna Gigantas.

155. Subjecto.] Quoniam non modo apud Hom. atque Propert. II. i. 19. sed etiam apud Nostrum Amor. II. i. 13. montes illi sic collocantur, ut maximo Olympo minor Ossa, et huic minimus Pelion impositus sit; propterea nos non dubitavimus amplecti lect. multorum MSS. ex vetustioribus, quam etiam Barth. ad Statii Theb. x. 846. probat, et a qua tantum in syntaxi aberrant secund. Palat. et unus Bersm. qui habent subjecto Pelion Ossa.

156. Corpora dira.] Erant enim immania monstra, quibus mater staturam ingentem, centenas manus, quinquagena capita, et pro cruribus angues dederat : Fast. v. 35. De forma illa symbolica, vid. Heyn. Antiquarischen Aufsaetzen, t. ii. p. 58. Mole sua, montibus a se exstructis. Senec. Thyest. ver. 1084. hi tres montes vocantur tergemina moles.

Perfusam multo natorum sanguine Terram
Incaluisse ferunt, calidumque animasse cruorem ;
Et, ne nulla suæ stirpis monumenta manerent, 159
In faciem vertisse hominum: sed et illa propago
Contemtrix Superum, sævæque avidissima cædis,
Et violenta fuit: scires e sanguine natos.
IV. Quæ pater ut summa vidit Saturnius arce,

157. Multo-sanguine.] Heins. ex uno Leid. arridet merito sanguine. Immo in multo causa incalescendi; et multus esse debebat immanium Gigantum cruor. Pro Terram unus Heins. matrem, quod præfert Burm. ut sic indicetur, Terræ filios fuisse Gigantas. Immo Terram natorum eorum originem declarat certam; matrem contra eam dubiam relinquit. Hæc fabulæ pars adficta propter hominum crudelitatem. Crudeles sanguine nati dicebantur: Tibul. I. ii. 39. Animare, in animans vertere: iv. 618; xiv. 566. Pro feræ revocavi suæ, in quo indulgentia materna inest et causa mutationis. Neque, si fera præcessisset, subjici potuisset, sed et illa, etc. In faciem hominum, in homines, aut in formam hominum, quam Gigantes non habuerant. Sic dicitur facies maris, facies coeli, etc.; adeoque omnis externa species et forma, oculis exposita, facies appellatur. Hinc superficies.

162. Scires e sanguine natos.] vi. 22: Scires a Pallade doctam. Fast. ii. 419

Marte satos scires. Vide Drakenb. ad Sil. v. 279.

163-243. Lycaon.] Quam impia illa e Gigantum sanguine orta proles fuerit, commode probatur exemplo Lycaonis, regis Arcadiæ, qui ipsi Jovi, terras visenti, non modo carnes humanas apposuerat, sed etiam insidias struxerat ; quam ob impietatem in lupum conversus est. Cf. Hygin. fab. 176. et Apollod. Biblioth. iii. 8 ;

quo utroque loco filii Lycaonis, quod hic traditur periculum, in Jove facere conantur, quam ob causam ipsi fulmine necantur; pater autem secundum Hygin. in lupum convertitur, secundum Apollod. autem una cum filiis concrematur. Cum Apollod. consentit Schol. Lycophr. ad ver. 481. Pausan. Arcad. p. 600. tradit, Lycaonem, Pelasgi filium, Cecropi æqualem, Jovi sacra Lycæa instituisse, in iisque infantem sacrificasse, eamque ob causam in lupum conversum esse. Id quod paulo proprius ad historicam veritatem accedit. Etenim etiam marmor Arundel. i. 31. memorat, Lycaonem, Pandioni, Cecropis filio, æqualem, instituisse Jovi sacra, Avкała dicta, in quibus homines Deo offerrentur. Atque hæc sacra diu mansisse inter Arcadas, ex antiquo quodam auctore refert. Plin. H. N. viii. 32. Regem justum fuisse eum Suid. in Avkáwv narrat; atque etiam ex Pausan. apparet, multa eum inter Arcadas ad vitæ cultum invenisse. Fabulam de mutatione in lupum facile nominis etymon parere potuit. De λvkavēρwTią universe Herodot. iv. 105. Plin. d. 1. disputant. Fabulam in se tenuem Ovidius tractatione reddidit memorabilem, in eaque exornanda multum ingenii ostendit. Poeta non ipse narrat, quid Lycaon commiserit, sed Jovem Diis convocatis narrantem inducit: quæ inventio multa ornamenta peperit. Sic enim consessus Deorum, Jovisque majestas describi, atque ora

165

Ingemit; et, facto nondum vulgata recenti,
Fœda Lycaoniæ referens convivia mensæ,
Ingentes animo et dignas Jove concipit iras;
Conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.
Est via sublimis, cœlo manifesta sereno,
Lactea nomen habet; candore notabilis ipso.
Hac iter est Superis ad magni tecta Tonantis, 170
Regalemque domum: dextra lævaque Deorum
Atria nobilium valvis celebrantur apertis.
Plebs habitant diversa locis: a fronte potentes

tio commota intexi poterat. Cœlum vr. arx mundi, arx cæli, arces ignea. Vide Brouckh. ad Propert. III. iii. 53. In summa arce domus Jovis fuit ii. 306. quæ et ipsa arx vr. ver. 673. unde despicit terras. Virgil. Æn. i. 223. Apud Homer. Jupiter ἐν ἀκροτάτῇ κορυφή Olympi habitat.

...

165. Fada Lycaoniæ .. mensæ.] Fœdus victus de carne humana apud Horat. A. P. 392. Θοίναν ἀγρίαν Onpov vocat Eurip. Hec. 1071. Ut hic convivia Lycaoniæ mensæ, sic apud Lucan. ex imitatione Nostri convivia Ganymedea mense, et apud Nostrum

XV.

Thyestea mensa, non minus illa foeda, quam Lycaonia. Referens: quibus? Deos postea convocat. Num poeta dedit repetens, sibi in memoriam revocans? Plin. iii. Ep. 5. 16. Rod. omisit in versione. Facto recenti, ut alibi re recenti. Concipi animo dicuntur, quæ oriuntur in animo, ut ira, furor.

167. Conciliumque.] Cum res gravis agenda esset, Jupiter Deos convocare (ἀγορὴν δὲ καλέσαι) solebat (Homer ii. d. 1.0. 2. v. 4 sqq ; Virgil. Æneid. x. i. et sæpe) in primis duodecim magnos, qui erant Consiliarii Jovis, et Consentes dicebantur. Senec. Nat. Quæst. ii. 41; Arnob. c. Gent. iii.

p. 123. Nunc autem etiam reliqui

Dii, audiendi causa, confluunt. Itaque non facile discernere licet, utrum consilium an concilium legendum sit; nam consilium est consessus deliberantium, concilium audientium. Vide Ernesti Clav. Cic. voc. consilium, et Burm. ad h. 1. Vocare consilium aut concilium, phrasis solemnis.

169. Lactea nomen habet.] De circulo illo candido in cœlo, quem yaλaEiav vocarunt Græci, lacteam Latini, mira finxerunt Veteres, ope tuborum opticorum destituti. Vide Macrob. in Somn. Scip. i. 12. 15; Manil. Astron. i. 748.

170. Sequitur topographia coli. Magnus Tonans etiam ii. 466. Alibi altitonans. Dextra lævaque refer, non ad regalem domum, sed ad lacteam. Pro, nobiles habitant, notione speciali et accommodate ad mores Rom. dixit atria celebrantur, etc; is enim honor Romæ nobilibus haberi solebat.

173. Plebs.] Δαίμονες δεύτεροι, i. e. secundi ordinis: vide Græv. ad Hesiod. "Epy. 141. Ut Romæ nobiles et plebeii, sic etiam in cœlo. Non autem debebat verti der Poebel. Ad plebem a Nostro in Ib. 81. referuntur Fauni, Satyri, Nymphæ, Semidei; sed hi mox, ver. 192. s. ab ea distinguuntur; habitant enim in terris. Inter cives Romanos nonnulli erant potentes.

Cœlicolæ, clarique suos posuere penates.
Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, 175
Haud timeam magni dixisse Palatia cœli.
Ergo ubi marmoreo Superi sedere recessu,

valentes gratia et auctoritate, atque clari vel natalibus vel rebus gestis. Vide Cort. ad Sallust. Cat. 38. i. Sed hi Dii potentes differuntne a nobilibus, eorumque penates ab illorum atriis? Ea opinio fuit Rodii, qui Jovem et Junonem hic intelligi monuit. Sed non ita est. Antea dextram lævamque tantum commemoraverat poeta; jam loca accuratius definit: Plebs habitant diversa locis, diversis locis (ver. 40.) sed nobiles seu potentes a fronte, scilicet regalis domus. Adeo insueverat, penates de domo dicere, ut poeta nunc etiam ad Deorum ipsorum domos transtulerit: cf. v. 775. Ponere domos, condere; Græce 0o0a oikiaç. Clarique suos posuere penates. Hic est aliquid quod a nemine animadversum fuisse demiror, nempe, potentes clarique; et tamen quis hoc ferat, nisi qui omni sensu carminis careat et cui res a judicio male habeat? Alii fortasse melius conjecerint et mihi satis esse debet errorem aperuisse. Legebat Tanaq. Faber, Epist. ii. 69: A fronte potentes Calicolæ sibi quisque suos posuere penates. Si ita sine libris grassari jus fuerit, quid non refingere licebit ad suum arbitrium? Et hoc est calumniari Veterum loquendi consuetudinem, qui sæpe epitheta talia geminabant, quæ etiam, si arguti esse velimus, inter se differre ostendere liceret. Clari enim sunt, vel ob nobiles natales, vel ob res gestas; neque tamen ideo sequitur omnes etiam claros esse potentes, id est gratia et potentia florere in aulis, vel civitate: sic ergo recte distingui possunt. Potentes ergo Dii sunt Jovis amici, consiliarii; clari, qui antiquissimis Diis geniti, non vero

adscripti et recepti postea in cœlum, dii facti; ut patres minorum et majorum gentium Romæ erant. BURM.

175. Si verbis audacia detur.] Adulatio in Augustum, cujus domus in monte Palatino Palatium dicta est. Constructa autem erat ex pluribus ædificiis minoribus in unius maximi speciem. Et sic comparari cum eo poterat cœlestis illa sedes. Non dixit haud dubitem, ut MSS. quidam habent, sed reverentius timeam. Audaciam suam excusat, non, ut Lenzius putabat, ut deteriorem Jovis domum palatio Augusti declararet (sordida enim fuisset illa adulatio), sed quia summi Dei domum, quem omni h. 1. in maxima majestate collocat, cum humana et terrena comparat. Eadem comparatio et III. Trist. i. 35-38. Jam apud Homer. Od. 8. 74. Telemachus cum Jovis Olympici aula componit Menelai regiam.

176. Haud timeam.] Quatuor, haud dubitem.

177. Recessu.] Junian. theatro. Monent Heins. et Burm. et alibi talia loca theatris comparari, quia Græci in theatris conventus habuerint. Ergo. Post digressionem revocat lectorem ad sententiam abruptam, h. 1. ad ver. 166. Recessus et secessus dicuntur intima ædium conclavia, in quibus negotia arcana tractari solebant. Vide Schwarz. ad Plin. Paneg. 83. i. Sic et vii. 670; xiv. 261. ubi Circe pulchro sedet recessu Sublimis solio. Celsior ipse loco. Sublimior cæteris, ut reges sedere solent, quo facilius conspiciatur audiaturque ab omnibus. Sceptroque innixus eburno. Sceptra veterum regum erant hastilia, aureis æreisve bul

« AnteriorContinua »