Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Cornaque, et in duris hærentia mora rubetis, 105
Et quæ deciderant patula Jovis arbore glandes.
Ver erat æternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos sine semine flores.
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat;
Nec renovatus ager gravidis canebat aristis.

roboreos fœtus, i. e. glandes. At de glandibus mox sequitur. Hesiod. Εργ. 116. αφνειοὶ μήλοισι, quod est, abundantes arbuteis fœtibus: vid. Grævium ad h. 1.

105. Hærentia.] Male Burmannus ex Leid. et aliis quibusdam probabat horrentia. Arbores ipsæ, earumque rami recte dicuntur horrere, id est, eminere, non item fructus. Regius ex interpretatione, pendentia. Cornus, cujus fructus, corna, lapidosi sunt, nec multum carnis habent, quibus adeo Homeri tempore, Od. x. 241. sues pascebantur; unde et a Virgilio Æneid. iii. 649. inter victum infelicem referuntur. Rubetis. Asperis et spinosis. Rubetum autem dicitur locus, rubis et spinis consitus. Rubus mora silvestria fert, quibus et ipsis tenuiores homines vescebantur: Plin. H. N. xvi. 37-71; xxiv. 13-73. duros rubos dixit; etiam Noster iv. Pont. iv. 4. Bene hærere, ut iii. 730. de foliis.

106. Patula.] Arridebat Burmanno e Cod. Heinsii, larga, i. e. benigne victum ministrans. Patula, quæ ramos late diffundit. Jovis arbore. Quercu, Jovi sacra, uti laurus Apollini, Herculi populus, Marti fraxinus, et Minerva olea, etc. Ergo quernas glandes devorarunt primi homines; quæ sane fuit vulgaris Veterum opinio. Itaque et in Ambarvalibus quernam coronam gerebant in hujus victus memoriam: Virg. Georg. i. 350. Sed merito dubitatur, an quernæ glandes alimenta præbeant humano corpori. Error sine dubio inde ortus est, quod glandis et Baλávov vis latius olim patuit, omnesque fructus echinatos

110

complexa est: vide Dioscor. i. 126. ubi inter alia tradit, castaneas dici Aids Baλávovs cf. Pausania Arcad. p. 599. Kuhn. Atque etiam hodie in terris australibus genus quoddam glandium nascitur, quibus tostis loco castanearum utuntur: vid. Goguet. vom Ursprunge der Gesetze, etc. P.i. lib. ii. p. 57 sqq. Scripsit etiam Leisnerus progr. de Glandivoris.

107. Ver erat æternum, etc.] Ex philosophorum sententia, quam suavissime describit Virg. Georg. ii. 336 sqq. natales mundi in vernum tempus incidebant, idque tempus duravit per totum seculum aureum. Ver assiduum est Virg. Georg. ii. 149; ver longum Hor. ii. Od. vi. 17. vid. et Buchanani in Maiæ Kalendas poema.

108. Zephyri.] Comites sunt Veris. Mulcebant, leviter agitabant, huc et illuc movebant flores. Fast. i. 61. ventus mulcet summas aristas. Tepor convenit temperiei æris verni. Plin. ii. Ep. xvii. 3. tepore verno nitescunt. Causam illius teporis reddit Lucret. v. 816: At novitas mundi nec frigora dura ciebat, etc. Sine semine, sine cura hominum: Virgil. Georg. i. 22: non ullo semine fruges. Hæc sunt injussa gramina.

109. Mox non temporis successionem indicat, sed continuatum ordinem, idem quam præterea. Vide Schwarz. ad Plin. Pan. viii. 6. Male igitur Lenzius monet, Ovidium hoc posuisse, quia fruges serius maturescunt floribus. Neque idem non renovatus recte explicat, non aratus.

110. Nec renovatus ager.] Immo renovatus ager est novalis, qui alternis

Flumina jam lactis, jam flumina nectaris ibant; Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, Sub Jove mundus erat; subiit ARGENTEA proles, Auro deterior, fulvo pretiosior ære. 115

Jupiter antiqui contraxit tempora veris ;

annis vacat et novatur. Sensus: Singulis annis sua sponte ager frumenta ferebat, nec erat, cur alternis cessaret. Canebat, exprimit albicantem segetis colorem. Virg. Ecl. iv. 28. non minus venuste, molli flavescet campus arista. Ita cana arista, vi. 456. Gravidis, plenis granorum, ut iii. 665. Gravidis corymbis. Cæterum sua sponte olim frumenta nata esse necesse est: vid. Heyn. in Opusc. Acad. t. i. p. 339

sqq.

111. Flumina jam lactis.] Sic eloquebantur veteres magnam lactis et vini copiam, qua tempore aureo vaccarum ubera distenta, uvæque gravida erant. Omnis enim copia cum flumine comparari solet. Virg. Ecl. IV. v. 21: Ipsa lacte domum referent distenta capella Ubera. Add. ver. 29. et Tibul. I. iii. 45. Ire sic etiam, ii. 456.

112. Mella stillabant de ilice.] Vel quia apes in ilice favos condebant, vel quia folia ilignea mel eliquabant, idque tam copiosum, ut in terram deflueret. Vid. Heyn. ad Virg. Ecl. iv. 30. et Fabri Historia Mannæ inter Hebræos. p. 12-18. Etiam hodie in locis quibusdam Asiæ rivos propemodum mellis in silvis reperiunt peregrinantes, ut docent Itineraria. Viridis epitheto genus quercuum hieme quoque folia retinens Ovidius indicasse Lenzio videtur. Potius in flava et viridi imago, sive lusus inest parum probandus.

113. Postquam Saturno.] Saturnus, antiquissimus rex Latii, agrestes et sine legibus viventes homines ad me

liorem victum et cultum traduxerat: Virg. Æn. viii. 314-329. Idem apud Græcos fecerat Koóvoç, sub cujus imperio aureum seculum fuisse dicebatur. Itaque Latini hos duo pro una persona habuerunt. Vide Heynii Excurs. ad d. 1. Cronus cum reliquis Titanibus in Tartara detrusus: Apollod. i. 2. Hæc est Titanomachia, antiquissimorum poetarum carminibus celebrata, unde multa in Gigantomachiam translata. Ceterum in hac argentea ætate nihil Noster a reliquis poetis mutuatus est, sed suum ingenium secutus.

114. Sub Jove.] 'Yπò Auòç, sub imperio Jovis. Subiit, successit, secuta est. Etiam in adiit, rediit, periit, abiit, et similibus, in primis in cæsura, postrema syllaba producitur, sequente vocali.

115. Auro deterior.] Ex Hesiod."Epy. 127 : πολὺ χειρότερον χρυσέῳ. Deterior ac decolor atus hæc argentea vr. Æn. viii. 326. Auro et ære, pro aurea et ahenea. Pretiosior, innocentior, cum respectu ad metalla. Claudian. xxii. 454: melioris secla metalli. Argentea candent, et aureis rutili anni

sunt..

116. Jupiter contraxit.] Ut apud Virg. Georg. i. 131: Jupiter mella decussit foliis, rivis currentia vina repressit, etc. Antiqui, pristini, præteriti. Virgil. Æneid. ii. 137. antiqua patria de exsule. Noster infra ver. 423. antiquus alveus et sic centies. Vetus patria dixit, Liv. i. 35.

Perque hiemes, æstusque, et inæquales autumnos,
Et breve ver, spatiis exegit quatuor annum.
Tum primum siccis aer fervoribus ustus

Canduit; et ventis glacies adstricta pependit. 120
Tum primum subiere domos: domus antra fuerunt,
Et densi frutices, et vinctæ cortice virgæ.
Semina tum primum longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, pressique jugo gemuere juvenci.
Tertia post illas successit AHENEA proles, 125
Sævior ingeniis, et ad horrida promtior arma;

117. Inæquales.] Mox humidos, mox siccos; calidiores interdum, frigidiores rursus. Incertos tales menses dixit Virg. Georg. i. 45.

118. Breve.] Cum delectu, quia antea æternum. Exegit, exigi voluit. Exigere autem tempus, est agere, degere, ut centies ap. Cic. Virg. Plin. et alios. Sed Burmann. aliter: exæquavit, ut in trutina. Lenzius explicat: Jupiter antiquum ver extendit in quatuor tempestates. Non bene. Non enim ver, sed annum exegisse dicitur, neque exigere extendere significat. Spatia, tempora. Suaviter annuas vicissitudines describit. xv. 201 sqq. 119. Tum primum siccis.] Summum æstum describit. Sed cogitandum est, vixisse poetam sub calidiore Italiæ cœlo.

120. Canduit.] Candor solis ita ap. Claudian. i. 219. et incandescere Virg. Georg. iii. 479. Plin. Pan. xxx. 3. Hiemis frigore adstringuntur corpora, vere autem adventante solvuntur; vid. Horat. I. Od. iv. 1. Glacies, stiria: adstricta pependit venuste, pro adstricta est. Etiam III. Trist. 10. 21. pendens glacies. Sed multo venustius Virgil. Georg. iii. 366: Stiriaque impexis induruit horrida barbis.

121. Subiere domos.] Quum antea in agris et silvis habitassent (A. A. ii. 473.) ut etiam hodie Californiæ incoVOL. III.

læ. Cf. Fabers. Archæologiæ, t. i. p. 9. Antris pro ædibus etiam hodie utuntur Arabes multi. Et in aliis calidioribus terris, tecta sibi parant ex ramis arborum.

122. Cortice.] Cortex, intelligitur cortex interior, liber: vincta cortice virga, crates, e quibus olim sibi pararunt homines ædificia : Sen. Ep. 90: quamlibet virgeam cratem texuerunt

manu.

123. Longis vim pingendi habet. Pressi, onerati. Cf. Virgil. Georg. i. 45: Cic. N. D. ii. 63.

125. Tertia post illas.] In hac ætate justo brevior est, pendetque ab Hesiod. ver. 144 sqq. Erat hoc hominum genus ἐκ μελιᾶν δεινόν τε καὶ ὄμβριμον, hustis terribile et validum, amabat Martis opera habebatque χάλκεα τεύXɛa, ænea arma, quum nigrum ferrum nondum inventum esset. Cf. Arat. Phæn. 130. Ergo et nunc savior est ferocior, audacior in bello.

126. Savior.] Ferocior, audacior in bello. Hesiod. "Epy. 145, arma invenit hoc genus hominum. Arat. Phæn. 130, in armorum auctorem gravissime invehitur. Tibull. I. iii. 47 seq. horrida, sæva. Horrida. Horridum solemne epitheton armorum, præliorum, bellorum, castrorum. Arat. κακόεργον μάχαιραν. Lenzius vero horridu interpretatur horrentia, hastas, erec

D

Nec scelerata tamen: de duro est ultima FERRO.
Protinus irrumpit venæ pejoris in ævum
Omne nefas fugere pudor, verumque, fidesque;
In quorum subiere locum fraudesque, dolique, 130
Insidiæque, et vis, et amor sceleratus habendi.
Vela dabant ventis, nec adhuc bene noverat illos
Navita; quæque diu steterant in montibus altis,
Fluctibus ignotis insultavere carinæ ;

tas. Senec. Octav. 408. de hac ætate, tertium solers genus Novas ad artes exstitit; sanctum tamen.

127. De duro est, etc.] Cf. cum omni h. 1. Catull. Epithal. Pelei et Thet. Durities etsi prima ferri virtus, nunc tamen invidiose dicitur cum respectu ad hominis duritiem. Hor. Epod. xvi. 65: Jupiter ferro duravit secula.

128. Vena.] Vena, ad animum a metallis translata est, quibus et ipsis venæ tribuuntur: Heins. ad Silium, iii. 283. Vena pejoris. Metalli deterioris. Optima vena auri, si ad mores referas. In avum, genus hominum, cujus vena, sensus et studia, deterior erat.

129. Pudor.] Moderatio in omnibus cupiditatibus justi et æqui causa, virtus princeps. Verum aut veritas, quum de moribus et vita hominum sermo est, non in verbis cernitur, sed in factis. Etiam Cic. Quinct. 26. veritatem et pudorem conjungit. Tacit. An. iii. 26: Pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat. Vero et fide continetur societas humana.

131. Insidiæque.] Langerman. Invidiæque. Amor habendi, λεovεžía. Aurel. Vict. Cæs. iii. studium habendi. Phædr. iii. prolog. 21. cura habendi, ubi vid. Burm. In his habere est possidere. Copiose hæc Noster persequitur, Fast. i. 195 sqq.

132. Vela dabant.] Querelas acerbas

de inventa navigatione habes etiam apud Horat. I. Od. iii. 9-24; Propert. I. xvii. 13 sqq.; Plin. H. N. 19. proœm.; Senec. Med. ver. 301 sqq. qui et Horat. et Nostrum respexit. Noverat illos, scilicet rabiem Noti decertantis horriferis Aquilonibus, ut loquitur Horatius.

133. Quaque diu, etc.] Hæc paulo brevius dicta sunt. Quæ diu in montibus, iisque altissimis, steterat arbor, resecta est; ex eaque carina, navis, facta. Gronovianam conject. alni repudiaverim: partim quia alni non tam montibus gaudent, quam palustribus locis et ripis (Plin. H. N. xvi. 18;) partim quia altis non minus quam diu, inservit insaniæ mortalium declarandæ. Neque Noster respexisse videtur Virg. Georg. i. 136.

134. Insultavere contemtim, insultavere tanquam æquori victo; ex inepta scilicet Veterum opinione, quasi insolentia sit navigare. Xerxes aquis insultans est apud Lucret. iii. 1045. Horat. I. Od. iii. 24: Impia non tangenda rates transiliunt vada. Tibul. I. iii. 37 Nondum cæruleas pinus contemserat undas. Claudian. R. P. præf. 11: nauta vagus exsultat pelago. Sine insolentiæ notione, pro insilire, insultare legitur apud Tacit. An. ii. 8: Batavi dum insultant aquis, artemque natandi ostentant. Sed quanta commoda redundaverint ad genus humanum e navigatione inventa et exculta,

Communemque prius, ceu lumina Solis et auras, Cautus humum longo signavit limite mensor. 136 Nec tantum segetes alimentaque debita dives Poscebatur humus; sed itum est in viscera terræ ; Quasque recondiderat, Stygiisque admoverat umEffodiuntur opes, irritamenta malorum. [bris, Jamque nocens ferrum, ferroque nocentius aurum

satis notum est. Et tantum abest, ut Deus Oceano interjecto gentium consuetudinem impedire voluerit, ut vel remotissimas terras eo arctius conjunxerit.

135. Communem.] Cf. Amor. III. viii. 35-44; Justin. XLIII. i. 3: Omnia communia et indivisa omnibus fuerunt, veluti unum cunctis patrimonium esset. Cf. Virg. Georg. i. 126. Explicat Lactant. Inst. V. v. 7: sic, tam liberales fuisse homines, ut natas sibi fruges non includerent, sed pauperes ad communionem proprii admitterent. Ceu lumina, etc. Cf. vi. 350. Τὸν ἥλιον τὸν κοινὸν et τὸν ἀέρα τὸν Kowòv dixit Menander, p. 184. 260.

136. Cautus.] Et auget avaritiam hominum, et diligentiam mensoris declarat. Longo limite, ut paulo ante, longis sulcis: signare limite, dividere agros, limite, signi loco, inter eos relicto. Præivit Virg. d. 1.: nec signare quidem aut partiri limite campum Fas erat. Variavit hoc Senec. Hipp. 526. 137. Dives humus.] Zeidwpos äpovpa. Debita non sunt, ut Lenzius vult, ad vitam sustentandam necessaria, sed, elegantiore sensu, quæ terra, cui semina, tanquam depositum, creduntur, hominibus debet.

138. Itum est, etc.] Neapolit. per viscera, quod respuendum, quia profunditas magis, quam latitudo metallifodinarum, hic tangitur. Ire in viscera, penetrare in viscera terræ, viscera ejus extrahere etiam ap. Plin. H. N. 33. 1 s. 1. ii. 63. ubi graves de hac

re querelas habes. Stygiis umbris, orco, in quo umbra seu manes ad Stygiam paludem versantur. Hanc Veteres in media terra ponebant; intelligit ergo opes altissime latentes. Satis lepide Plin. H. N. ii. 63, ubi de hac eadem avaritia queritur, Si ulli essent, inquit, inferi, jam profecto illos avaritiæ atque luxuriæ cuniculi refo

dissent.

139. Quasque.] Abusus non tollit usum. Plin. H. N. xxxiv. 14, ferrum vocat optimum pessimumque vitæ instrumentum, quod deinde explicat. Neque Natura illas opes tam alte abscondidit: immo in multis terris ditissimæ auri argentique venæ propemodum in superficie terræ expositæ patent. Vide Goguet. vom Ursprunge der Gesetze, etc. i. 2-4. Cæterum de inventione metallorum locus elegans est apud Lucr. lib. v. 1240-1295.

onustum :

141. Nocentius.] Sacram enim famem injicit mortalibus. Quod pugnat utroque, nummis aureis et ferreis armis. Aliter tamen sensit Pyrrhus : vide Cic. Offic. i. 12. Quis non audivit Philippi Macedonis arma victricia, αργυρέας λόγχας, et asinum auro Græciam auro ejus, non ferro, subactam? Bellum pugnat poetice pro, belligerantes pugnant. Solebant autem Veteres prælium inituri concutere urma, hoc est hastis aut pilis scuta pulsare, ut tali strepitu terrerentur hostes. Hinc frequenter crepitus armorum in descriptionibus pugnarum. Vide Sphanhem. ad Callim. h. Del.

« AnteriorContinua »