Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nubibus adsiduis, pluvioque madescit ab Austro. Hæc super imposuit liquidum, et gravitate carentem,

Æthera, nec quidquam terrenæ fæcis habentem.
Vix ea limitibus dissepserat omnia certis,
Quum, quæ pressa diu massa latuere sub illa, 70
Sidera cœperunt toto effervescere cœlo.
Neu regio foret ulla suis animantibus orba,
Astra tenent cœleste solum, formæque Deorum :
Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ :
Terra feras cepit: volucres agitabilis aer.
Sanctius his animal, mentisque capacius altæ

67. Liquidum-Ethera.] Purum et ab omni noxio vapore liberatum.

68. Nec quidquam terrena fæcis.] ̓Ατρύγετον αἰθέρα dixit Homer. I. Ρ', 425; nam тpi et fær, omne impurum: vid. Gronov. Observat. ii. vii. p. 207.

69. Dissepserat.] Dissepire, describere, verbum paulo rarius et poeticum. Lucret. i. 998: aer dissepit colles. Senec. Med. 335, forte ex nostro loco: Bene dissepti fœdera mundi.

71. Effervescere etiam exquisitius, quam quod alii, ex interpretatione, habent; sidera enim sunt ignes ferventes, et fervidus sol passim occurrit. Lenzio h. v. idem esse videbatur, quod ver. 27. emicare, et celerem motum in superiora loca significare. Verum tunc saltem scribendum fuisset effervescere in cœlum, ut Virg. Georg. lib. i. 471. effervere in agros.

72. Suis.] Sibi propriis.

73. Etiam astra sunt animantia, in primis ex mente Stoicorum: vide Cic. N. D. ii. 16 et 21. quanquam et ex opinione vulgi. Inde inter sidera referri, Deum fieri. Cœleste solum, cœlum tanquam pavimentum, quo insistunt: formæ Deorum, sidera, quæ

75

habentur numina: forma, species et similia inserviunt periphrasi. Infra ii. 78: formæ ferarum; Virg. Æn. vii. 18: formæ luporum ; Cic. N. D. ii. 40, sidera dicuntur formæ ignea; Heroid. x. 95: simulacra Deorum astra et forma, ἓν διὰ δυοῖν.

74. Nitidus aptum piscium epitheton, propter squamarum lævitatem et lubricitatem: ix. 264. de serpente, squamaque nitere recenti.

75. Agitabilis.] Significanter agitabilis. Senec. N. Q. vi. 16: nihil est tam versabile et agitatione gaudens, quam aer.

76. Sanctius his animal, etc.] Originem hominis describit, ut postulat ejus dignitas. Non enim mutum et turpe pecus e terra erepsimus Ovidio, sed sanctius, Deo similius, atque adeo reverentia dignius animal. Ergo comparativus pro positivo bene usurpatur : non enim cætera animalia sancta erant. Mens alta, ratio, quæ alta cogitare, cogitando se ad cœlum attollere potest. Cic. Mil. 8: homo sapiens et alta et divina quadam mente præditus. Apud Juvenal. xv. vocamur divinorum capaces; qui loc. cum hoc nostro conferendus est.

Deerat adhuc, et quod dominari in cetera posset. Natus homo est; sive hunc divino semine fecit Ille opifex rerum, mundi melioris origo :

Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto 80 Æthere, cognati retinebat semina cœli.

Quam satus Iapeto, mixtam fluvialibus undis, Finxit in effigiem moderantum cuncta Deorum; Pronaque quum spectent animalia cetera terram,

78. Natus homo est.] Valde fluctuarunt philosophi veteres in definienda et origine et natura animæ: vide Ciceron. Tusc. i. 9, 10. Noster sequitur eos, qui cœleste quidquam et divinum in animis inesse putabant: Cic. Fin. ii. 34.

Unde vero divinum illud traxerint, dubium relinquit. Divino semine, deest ex.

79. Origo.] Palat. et alii, melioris imago, quo Dan. Heins. respici putat ad ideam, quæ in Deo fuerit, et ad quam mundus ille melior dispositus sit. Sed unde talis philosophia in hoc carmine? Sæpe origo et imago permutata sunt, ut i. Fast. 65. Origo, auctor, creator; vid. lib. v. ver. 262. Tacit. Mor. G. ii: Celebrant Tuisconem et Mannum originem gentis conditoresque. Melioris, dispositi et exornati. Refertur ad rudem indigestamque molem.

81. Cognati.] Non terræ, sed animæ. Male igitur Lenzius addit: quatenus cœlum et terra olim conjuncta fuerunt. Cognationem et domicilium pristinum animæ nostræ cœlum vocat etiam Cic. Legg. i. 9. Sed omnium optime Hipparchus approbaverat, animam nostram esse partem cœli. Plin. H. N. ii.

26;

Lucret. ii. 990: Cœlesti sumus omnes semine oriundi.

82. Quam satus Iapeto.] Prometheus, Iapeti filius, habebatur generis humani auctor haud dubie propterea, quod mores hominum agrestium molli

verat. Alii aliter super eo philosophantur, de quibus exponendi nunc non est locus. Importune autem, meo quidem sensu, opifici rerum repente Prometheus socius additur. Mixtum undis, ergo ex luto creavit hominem; Hor. i. Od. xvi. 13; Juvenal. xiv. 35. Hinc homo vocatur πηλὸς ὁ Προμηθῆος a Callim. fragm. Bentl. 87. Apud Hesiod. "Epy. 60. ubi mira hominis compositio narratur, Vulcanus jubetur γαῖαν ὕδει φέρειν. Aliter rursus hic mythus ab Horat. i. Od. xvi. 13. narratur; aliter etiam ab Hygin. Fab. 142.

83. In effigiem.] Phocylid. v. 101, anima vocatur θεοῦ εἰκών. Eurysus Pythag. in libro de Fortuna, censet Deum creasse hominem ἀρχετύπῳ Xpúμɛvov έavтų. Plato Rep. vi. pag. 431. in homine ait esse aliquid Oɛoɛɩδὲς καὶ θεοείκελον. Fluxit et hoc ab Ægyptiis; Lactant. Inst. vii. iv. 3: At Hermes non ignoravit, hominem et a Deo, et ad Dei similitudinem fictum. Noster effigiem Deorum ponit in corpore humano.

84. Prona.] Ad terram depressa, incurvata. De forma hominis erecta multi Veterum. Cf. Cic. N. D. ii. 56; Legg. i. 9; Lactant. Inst. Div. ii. 1. In ea esse dignitatis et præstantiæ nostræ causam, bene docuit Herder. in libro Ideen zur Geschichte, etc. P. I. p. 172 sqq.

Os homini sublime dedit; cœlumque tueri 85 Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Sic, modo quæ fuerat rudis et sine imagine tellus, Induit ignotas hominum conversa figuras.

II. AUREA prima sata est ætas, quæ, vindice

nullo,

85. Tueri intueri, ut x. 389. Virg. En. iv. 451: cæli convexa tueri.

86. Erectos.] Erectam hominis formam urget poeta. Ad sidera, ut corporibus cœlestibus contemplandis, Dei cognitionem capere possimus. Hæc respexerunt alii. Senec. de Otio Sap.

32: "Nec erexit tantummodo hominem, sed etiam ad contemplationem factum, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset, et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput." Silius, xv. 84: Nonne vides, hominum ut celsos ad sidera vultus Sustulerit Deus, ac sublimia finxerit ora? Inde homo Græcis äve dictus.

87. Sine imagine.] Informis. Fast. i. iii. sine imagine moles. Imago passim pro forma, ut iii. 1.

88. Induit conversa, e copia poetica, accepit.

89-150. Aurea prima, etc.] Nobilis locus de ætatibus, in quas priscum, quod effluxerat inde ab origine mundi, ævum describere, quibusque, pro cujusque ratione, a metallis nomina imponere, antiquis poetis placuit. Claudian. xxii. 446: vario faciem distincta metallo Secula. Quo sine dubio nil aliud exprimere volebant, nisi hoc, genus hominum a statu naturali et animi integritate gradatim delapsum esse ad hanc et vitæ rationem, et vitiositatem. Varro, R. R. ii. 1. In numero autem harum ætatum, poetæ, ut fit, inter se dissentiunt. Nam Hesiod. "Epy. 109-208. quinque recenset; Noster, omissa post æneam heroica, quatuor; Aratus, Phænom. 100-134.

tres; duarum tantum mentionem faciunt Virgil. Georg. i. 125 sqq. coll. Æn. viii. 314 sqq. et Tibul. I. iii. 35 sqq; nec pœnitebit cum his Lactant. Inst. div. v. 5. contulisse. Erat præterea in vaticiniis, exacta hac misera ætate, fore malıyyevεoíav, h. e. fore, ut inverso ordine secula illa denuo revolvantur et renoventur: vid. Virg. Ecl. iv. ibique Heynium, in primis ad ver. 4. Ovidius Hesiod. et Virgil. maxime secutus reperitur, æmulumque habuit Senec. Hipp. ver. 524 sqq. Med. 330; Octav. 397 sqq. Ferrea ætas secundum Nostrum periit Deucalioneo diluvio.

89. 112. Aurea prima sata est ætas.] Status primorum hominum naturalis describitur, qualis v. c. vita Cyclopum apud Homer. Od. I'. 106. sqq. atque etiam hodie multarum gentium barbararum. Sed accesserunt colores mythici et poetici. Vide super hac re philosophantem Posidonium ap. Senec. Ep. 90. Etas, genus hominum. Cic. N. D. ii. 63: aureum genus. Virgil. Ecl. iv. aurea gens, ex Hesiod. xpúσεOV Yévog. Virg. Georg. ii. 538: adeo aureus Saturnus, sub quo aurea ætas. Nempe aurea præstantissima quæque dicitur. Hoc igitur epitheton quum primæ ætati datum esset, reliquæ deteriores facile suum nomen invenerunt; quanquam ahenea et ferrea etiam ab armis aheneis et ferreis dici potuerunt. Vindice nullo, nemine scelera coercente. Virgil. Æneid. vii. 203: Saturni gentem haud vinclo nec legibus aquam, Sponte sua veterisque Dei se

more tenentem.

Sponte sua, sine lege, fidem rectumque colebat.
Pœna metusque aberant; nec verba minacia fixo
Ære legebantur; nec supplex turba timebant
Judicis ora sui: sed erant sine judice tuti.
Nondum cæsa suis, peregrinum ut viseret orbem,
Montibus, in liquidas pinus descenderat undas;
Nullaque mortales, præter sua, litora norant. 96
Nondum præcipites cingebant oppida fossæ :
Non tuba directi, non æris cornua flexi,

Id autem dum Noster latius tractare
voluit, ineptæ garrulitatis exemplum
dedit. Erant homines sine legibus non
metuebant pœnam legum, non lege-
bant leges propositas, erant sine judice,
non mutuebant judicem, sed erant sine
judice tuti.
Hoc vero est garrire!
Cæterum similiter vetustissimorum
hominum mores notat Tacitus, An-
nal. lib. iii. 26.

91. Nec verba-legebantur.] Nondum leges latæ erant. Erant ergo a époтo, ut Cyclopes apud Homer. d. 1. Cf. Platon. de Legg. iii. init. et Aristot. Rep. i. 2. Leges vocat (etiam v. 669) verba minacia, quia pœnas minantur. Hæ apud Romanos in aneis tabulis incisa in Capitolio, aut alio loco publico, figebantur, seu affigebantur, unde figere leges et refigere, pro ferre et abrogare, ut ab omnibus legerentur.

92. Supplex turba sunt rei, eorumque amici, qui sordidati et mosti causam suam defendunt. Simplex turba, quod Cod. Douzæ et quinque Heinsii exhibent, Burmannus aptius judicabat et convenientius integritati aurei seculi. At si hoc præferas, major etiam erit tautologia illa, quam in notis vituperavimus. Male etiam ætas illa turba vocaretur.

93. Sine judice.] Diu dubitavi, utrum sine vindice, an sine judice præferrem. Prætuli tandem posterius: præcessit, non erant judicia; recte

igitur subjicitur, sed erant sine judice tuti; præsertim quum Ovidius voc. præcedens varie repetere soleat, atque h. 1. cum vi repetitum videatur. Vindex, si quis id malit, potest et de judice et de defensore capi.

94. Nondum cæsa suis.] Cf. Virg. Ecl. iv. 32-38; Tibul. I. iii. 37-40. Navigatio summæ aureæ ætatis simplicitati et integritati non satis convenire videbatur, partim quia maxime quæstus causa instituta est, partim quia hominum vitam in ultima pericula conjicit, atque adeo voluntati divinæ repugnare credebatur. Propert. iii. El. v. 41 sqq.

95. Pinus.] Lignum resinosum, in primis apta habebatur navigiis faciendis suis, sibi ab ipsa natura assignatis: peregrinum orbem, peregrinas ter

ras.

Orbis sæpe pars orbis terrarum, ut ii. 254. 322; Tacit. An. ii. 2. Descenderat. Statius Sil. ii. 2. 6. 28: invitas dejecit in æquora pinus. Liquidas, epith. ornans.

97-100. Nondum præcipites.] Nondum bella gerebantur. Vivebant novxo, pace fruentes. Hesiod. ver. 120; Tibul. I. iii. 47: Non acies, non ira fuit, non bella; nec ensem Immiti savus duxerat arte faber ; i. x. 9: Non arces, non vallus erat. Præcipites, profundæ.

98. Tuba directi æris.] Turba recta ex ære. Juvenal. ii. 117: recto canta

Non galeæ, non ensis, erant: sine militis usu
Mollia securæ peragebant otia gentes.

100

Ipsa quoque immunis, rastroque intacta, nec ullis Saucia vomeribus, per se dabat omnia tellus; Contentique cibis, nullo cogente, creatis, Arbuteos fœtus, montanaque fraga legebant,

verat ære. Tuba directi, etc. Tuba peditum, et est directa: lituus equitum incurvus; Horat. i. Carm. i. 23: et lituo tuba permistus sonitus.

100. Gentes.] Heins. approbante Burm. ex uno Gronov. invexit mentes, quia homines tum nondum in gentes discesserint: vid. not. 102. Gentes revocavi, quia et Senec. Hippolyt. 527536. ubi nostrum locum ante oculos habuit, gentes et populos aureæ ætati tribuit. Etiam Virg. Æn. viii. 325: Saturnus placida populos in pace regebat. Infra ver. 339. statim post restauratum genus humanum populi novi commemorantur. In his pluralis pro singul. Securitas illa ab invasione hostili turbisque domesticis, commemoratur et ab aliis. Sever. in Ætna, ver. 9: Aurea securi quis nescit secula tregis? Tibul. d. 1. Ultroque ferebant Obvia securis ubera lactis oves. Eadem et fruebantur pecudes. Idem I. x. 9. Inde mollia otia, pax jucunda. Virg. placida pax.

101. Ipsa quoque immunis.] Nondum agricultura. Hesiod. ver. 118. sqq. Καρπὸν δ ̓ ἔφερε ζείδωρος άρουρα Αὐτομάτη πολλόν τε καὶ ἄφθονον. Ipsa, sua sponte: vid. Ernesti Clav. Cic. h. v. mox per se, ut di' kavrov, eodem redit: vid. Cortium ad Sallust. Jug. ix. 62. Etiam Virg. Georg. ii. 10: Ipsa per se. Immunis, vacua a miseriis, άalns. Expressit Homer. Od. ii. 109. ubi terra omnia äσαρта Kai dvýpora profert. Rastro. Virg. Ecl. Non rastros patietur humus. Rastrum, ponderosum instrumentum

duobus aut quatuor dentibus, quo glebæ in agris comminuebantur: Virgil. Georg. i. 94: quanquam et sarritioni inserviebat, ver. 155.

102. Saucia. Sulci sunt veluti vulnera, quibus dilaceratur tergum terræ. Latius hæc Plin. H. N. ii. 63. persequitur, et plura lacerationis genera invidiose commemorat. Non mirum autem est, agriculturam diu fuisse ignoratam, quippe quæ multarum rerum scientiam, magnam curam, multum laboris requirat.

103. Nullo cogente.] Virgil. Georg. i. 128. pari elegantia, nullo poscente; quanquam idem et nullis cogentibus, Georg. ii. 10: utrumque verbum non minus eleganter, quam imperare arvis, de agricolis dicitur, qui veluti cogunt terram fruges reddere cultoribus: vide Burmann. Arva vero quum fruges reddunt, dicuntur parere, respondere, etc. Sed cibi, qui jam narrantur, minime lauti sunt, neque ob eos invidenda aurea ætas.

104. Arbuteos fœtus.] Arbuta. Arbutus, arbor fruticosa, in Italia frequens, poma ferens rubentia (x. 101) fragis similia, et difficilia concoctioni (Plin. xxiii. 8.) quibus tenuioris sortis homines vesci solebant: vid. Martyn. ad Virgil. i. 148. Etiam Varro, R. R. ii. i. et Virgil. d. 1. eos fœtus in antiquissimorum hominum victu commemorant. Sed arborei fœtus, quæ est altera lectio, forent poma x. 669. Hæc vero magis culturam postulant, minusque adeo primo seculo conveniunt: tribuuntur ei tamen, xv. 97. Heins, conj.

« AnteriorContinua »