Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Et dolet infelix veluti de pellice vera.

831 Sæpe tamen dubitat; speratque miserrima falli; Indicioque fidem negat; et, nisi viderit ipsa, Damnatura sui non est delicta mariti.

Postera depulerant Auroræ lumina noctem; Egredior, silvasque peto: victorque per herbas, 836 “ Aura veni,” dixi, “nostroque medere labori :" Et subito gemitus inter mea verba videbar Nescio quos audisse: “veni, tamen, optima,” dixi. Fronde levem rursus strepitum faciente caduca, 840 Sum ratus esse feram, telumque volatile misi. Procris erat; medioque tenens in pectore vulnus, “ Hei mihi!” conclamat: vox est ubi cognita fidæ Conjugis, ad vocem præceps amensque cucurri. Semanimem, et sparsas fædantem sanguine vestes, Et sua, me miserum ! de vulnere dona trahentem Invenio; corpusque meo mihi carius, ulnis 847 Sontibus attollo : scissaque a pectore veste Vulnera sæva ligo; conorque inhibere cruorem : Neu me morte sua sceleratum deserat, oro. 850 Viribus illa carens, et jam moribunda, coegit Hæc se pauca loqui: Per nostri fædera lecti,

se

832. Speratque falli.] Monet Heinsius sperare, ut milelv, etiam in malam rem dici. At hoc loco bono sensu ; bona enim res est, in re mala falli. Delicta mariti, maritum tanquanı delicti reum.

836. Victor, idem quod versu 808. quum satiata, etc.

Victor; voti compos, satiatus cæde ferarum. Labor, astus.

840. Caduca, quæ deciderat : vide ad ix. 650. Secundum Pherecydem Procris irruit in Cephalum, qui illo impetu perterrefactus eam interficit.

Apnd Hyginum, ubi nihil de aura, Procris timens Auroram mane quuta maritum, ut eum observaret, inter virgulta delituit. Auctore Apollodoro, una it venatum ; erat enim θηρευτική.

. 842. Vulnus, telum vulnificum, ix. 126. Sine causa Burmanno, ex Vossiano, placet in gutture ferrum.

845. Fædare de sanguine, iii. 523; quem locum adi, et exemplum ibi citatum. Scindebat suam ipsius vestem, ut ligamenta vulneris haberet.

852. Fædera lecti, ut versu 709.

Perque Deos supplex oro, superosque, meosque; Per si quid merui de te bene; perque manentem Nunc quoque, quum pereo, causam mihi mortis, amorem;

855 Ne thalamis Auram patiare innubere nostris.” Dixit; et errorem tum denique nominis esse Et sensi, et docui: sed quid docuisse juvabat? Labitur; et parvæ fugiunt cum sanguine vires : 859 Dumque aliquid spectare potest, me spectat; et in Infelicem animam, nostroque exhalat in ore: [me Sed vultu meliore mori secura videtur. [ессе

Flentibus hæc lacrimans heros memorabat; et Æacus ingreditur duplici cum prole, novoque 864 Milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

ram non

Meos, quos mox adibo, inferos. Per si quid exquisitius, quam, per id quod. Ita Virgilius. Æn. iv. 317 : Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam Dulce meum. Innubere ; confer, nec Canis in ullos Denupsit thalamos, xii. 196.

857. Errorem nominis esse.] Art. Amat. iii. 729. jam inter virgulta latenti patuit miseræ jucundus nominis error. Parvo ; unus Leidensis, parva, scilicet vires. Labitur, moritur.

861. Et in me Infelicem animam, etc.] Veteres morientium animas osculo excipere solebant. Hunc morem probat, apud Virgilium, Æn. iv. 685.

Anna soror Didonis: Et extremus si
quis super halitus errat, Ore legam.
Vultus melior, lætior, etiam, v. 501.
Jam enim ex Cephalo cognoverat Au-

esse Nympham, ut ipsa crediderat ; sed lenem ventorum refrigerantium flatum. Cæterum si Apollodoro fidem habemus, Cephalus ob hanc cædem ab Areopagitis æterno exilio damnatus est. Hinc Thebas migravit, et inde ad Teleboas, in eam insulam, quæ ab ipsius nomine Cephalenia dicta est : Pausan. p. 91.

864. Duplici cum prole ; cum duobus filiis Telamone et Peleo, qui militum delectum habuerant.

FINIS TOM. III.

EXCUDEBANT TALBOYS ET WHEELER.

« AnteriorContinua »