Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. 671
Aspicit Æoliden ignota ex arbore factum

Ferre manu jaculum, cujus fuit aurea cuspis.
Pauca prius mediis sermonibus ille loquutus ;
"Sum nemorum studiosus," ait," cædisque fe-
Qua tamen e silva teneas hastile recisum, [rinæ :
Jamdudum dubito: certe, si fraxinus esset,
Fulva colore foret: si cornus, nodus inesset:
Unde sit ignoro; sed non formosius isto
Viderunt oculi telum jaculabile nostri.”
Excipit Actæis e fratribus alter: et, “usum
Majorem specie mirabere," dixit, "in isto. [sum
Consequitur, quodcunque petit; Fortunaque mis-
Non regit; et revolat, nullo referente, cruentum."
Tam vero juvenis Nereïus omnia quærit :

partes. In interiores et intimas secedebant, qui aliquid arcani tractare vellent; Livius, xl. 8: Secessit in partem interiorem cum amicis. Inde secessus aut recessus, i. 177. Erant spatiosiores: Vitruv. vi. 8: Edificia spatiosiora ad conventus excipiendos.

672. Æoliden.] Vide ad vi. 681. Ignota; quidam, ignara, quod et active et passive dici docet ad hunc locum Heinsius. Nostris Regiis, ignota. Jaculum; videmus hinc jacula esse gestata etiam ab iis qui regem adirent. Aurea, aurata, auro ornata; nam aurea cuspis non valuisset in feras, ut etiam Burmannus monet, qui mallet hoc loco anea. Medii sermones, a rebus in medio positis, vulgaribus petiti. Qua tamen e silva ; e quo ligno. Nodus. Plinius, Hist. Nat. xvi. 39. Fulva cornus in venabulis nitet, incisuris nodata propter decorem. Telum jaculabile, jaculum. Hoc quoque vocabulum originem Ovidio debere videtur, ut dubitabile, i.

680

685

223. Ab Apollod. ἀκόντιον ἰθυβό λον vocatur.

682. Usum in isto, usum ejus. Vide ad x. 651. Marian. Accurs. putat, hoc jaculum fuisse ex aquifolia, de qua Plinius, xxiv. 13: Baculum (ipse conj. jaculum) ex ea factum, in quodvis animal emissum, etiamsi citra ceciderit defectu mittentis, ipsum per sese recubitu propius allabi; tam præcipuam naturam inesse arbori. Hoc Procridis jaculum (IIpókpidog åкóvτia) in proverb. abiit, diciturque de iis, qui, quidquid sibi proponunt, assequuntur.

685. Nereius, Phocus, quem Æacus ex Psammathe, Nerei filia, susceperat : Apollonius Rhod. i. 93. Qua mercede, cujus mercedis loco. Hæserunt hic interpretes, quia Cephalus hoc quoque in sequentibus narrare iis videbatur. Verum ille ver. 751 sq. refert quidem, a Procride hoc jaculum sibi datum, sed qua mercede silet, aut potius obscure tangit verbis læsum prius ulla pudorem. Sed quæritur, quo modo

Cur sit et unde datum; quis tanti muneris auctor?
Quæ petit, ille refert; sed quæ narrare pudori est,
Qua tulerit mercede, silet; tactusque dolore
Conjugis amissæ, lacrimis ita fatur obortis :
Hoc me, nate Dea, quis possit credere? telum
Flere facit, facietque diu, si vivere nobis

691

695

Fata diu dederint: hoc me cum conjuge cara
Perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!
Procris erat, si forte magis pervenit ad aures
Orithyia tuas, raptæ soror Orithyiæ.
Si faciem, moresque velis conferre duarum,
Dignior ipsa rapi: pater hanc mihi junxit Erech-
theus ;

Hanc mihi junxit amor: felix dicebar, eramque;
Non ita Dîs visum est, ac nunc quoque forsitan
Alter agebatur post sacra jugalia mensis; [essem.
Quum me, cornigeris tendentem retia cervis, 701
Vertice de summo semper florentis Hymetti

reliqua profecta sint ab Ovidii manu. Codices nostri Regii habent Quæ petit, ille refert; et cætera nota pudori: spectabilis lectio quæ jam Mycilli et Glareani mentem sollicitam fecerat: cætera nota, ut aiunt, vel quo pretio receperit, Cephalus ob pudorem reticet.

694. Procris erat-ruptæ, etc.] Vide et confer cum hoc loco, vi. 681. Orithyia rapina erat in Græcia res notissima, eademque veluti suo cognomine rapta dicebatur. Vide Heinsium. Si faciem, etc.; non commode modo eam sic laudat, sed et consilio convenienter. Dignior ipsa rapi; anteponit Cephalus Procrin Orithyiæ, quamvis hæc ob pulchritudinem a Borea rapta fuisse videatur. Pater, etc. vult dicere legitimum fuisse matrimonium, cui etiam Dii favere debuerint. Ere

chtheus recte a plurimis scriptoribus nominatur; male Hyginus, fabula 189. Pandiona memorat. Erechtheus Athenarum fuit rex, unde Athenienses interdum Erechthiada vocabantur. Amorem bene hic memorat, ut in iv. 757; sine causa igitur Heinsius Hymen reponi voluit. Felix conjuge quasi formula solennis: confer infra ver. 799. Non ita Dis visum, vox eorum, qui exciderunt bono aliquo.

702. Florens Hymettus etiam in Art. Amat. iii. 687 sqq. ubi causa hujus epitheti redditur, quia innumeris arborum et herbarum generibus tectus. Ad radicem hujus montis venabatur bene mane, eumque vidit Aurora, ubi partem cœli attigerat, quæ erat super verticem montis. Lutea, crocea, etiam xiii. 579; et Virgil. Æn. vii. 26. Lutum herbæ genus, Gallice,

705

Lutea mane videt pulsis Aurora tenebris,
Invitumque rapit: liceat mihi vera referre
Pace Deæ, quod sit roseo spectabilis ore,
Quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
Nectareis quod alatur aquis: ego Procrin amabam;
Pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.
Sacra tori, coitusque novos, thalamosque recentes,
Primaque deserti referebam fœdera lecti.

710
Mota Dea est; et, "siste tuas, ingrate, querelas :
Procrin habe," dixit: "quod si mea provida mens
Non habuisse voles :" meque illi irata remisit. [est,
Dum redeo, mecumque Deæ memorata retracto,
Esse metus cœpit, ne jura jugalia conjux
Non bene servâsset; faciesque ætasque jubebat
Credere adulterium; prohibebant credere mores.
Sed tamen abfueram: sed et hæc erat, unde re-

dibam,

Gaude. Hyginus: Cum matutino tempore in montem exisset, Aurora, Tithoni conjux, eum adamavit petitque ab eo concubitum: cui Cephalus negavit, quod Procri fidem dederat ; quod postremum Cephalus mox copiose et suaviter persequitur, præfatus, ut fidem suam amplificaret, nonnulla de Aurora pulchritudine. Apud Apollodorum, III. xiv. 3. alius Cephalus, a nostro diversus, Mercurii et Herses filius, rapitur ab Aurora.

704. Liceat mihi, etc.] Licet sit Dea et pulcherrima, et potentissima et suavissime vivens, quæ singula alium movissent: ad multitudinem rerum lectorem advertit repetitum quod. Confinia lucis: confer iv. 399. Nectarea aquæ, nectar, ut, ii. 120. Ambrosia succus. Vis est in repetito nomine Procris. Sic Virgilius, Georg. iv. 465 sqq.: Te, dulcis conjux, te solo in litore secum, Te veniente die, te decedente canebat.

715

710. Fœdera lecti sunt concubitus. Art. Amat. ii. 462. fœdus concubitus petere; et iii. 593. rivalem partitaque fœdera lecti; Heroid. i. 7. temerati fœdera lecti; Sabin. i. 131. dies, qui renovet fædera lecti; supra, iii. 292. Veneris fœdus inire. Mox non apparet, cur ingratum dixerit. Heinsius, ex Bononiensi, laudat ignare, idque explicat, morum uxoris tuæ ignare. Possis et interpretari, nesciens, quid tibi prosit, aut, tibi instet, ut ii. 100: hoc bene convenit sqq. Habe vox eorum, qui indicant, se nolle rem eripere alteri. Apud Hyginum, minus ambigue Aurora: Nolo, ut fallas fidem, nisi illa prior fefellerit. Quod si mea, etc. Sed si, inquit, prævideo futura, cupies nunquam habuisse Procrin.

714. Retracto, mecum cogito, ut iv. 568. Jura, officia.

718. Sed-sed.] Elegans hujus vocis repetitio, et ea vox nunc est cri

Criminis exemplum; sed cuncta timemus amantes.
Quærere, quo doleam, studeo, donisque pudicam
Sollicitare fidem: favet huic Aurora timori, 721
Immutatque meam, videor sensisse, figuram.
Palladias ineo, non cognoscendus, Athenas;
Ingrediorque domum: culpa domus ipsa carebat,
Castaque signa dabat, dominoque erat anxia rapto.
Vix aditu per mille dolos ad Erechtida facto, 726
Ut vidi, obstupui, meditataque pæne reliqui
Tentamenta fide: male me, quin vera faterer,
Continui; male, quin, ut oportuit, oscula ferrem.
Tristis erat; sed nulla tamen formosior illa
Esse potest tristi; desiderioque calebat
Conjugis abrepti: tu collige, qualis in illa,
Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat.
Quid referam, quoties tentamina nostra pudici
Reppulerint mores? quoties, " Ego," dixerit, "uni
Servor, ubicunque est; uni mea gaudia servo?"

men inferentis. Crimen in primis de adulterio. Aurora adulterii exemplum, quia nupta Tithono. Cuncta timemus. Confer ver. 826.

721. Favet, adjuvat. Hyginus: Mutat in hospitis figuram, atque dat munera speciosa, quæ Procridi defer

ret.

724. Culpa carebat ; non enim ibi, ut in Ulyssis domo, proci. Anxia, nempe domestici erant anxii. Quum raptum esse ignoraret Procris, Burmannus ex uno præfert tardo; quia cessabat, anxia erat: frustra; alioquin et, versus 732. abrepti mutandum esset.

726. Vix aditu, etc.] Secundum Antoninum Liberalem, per servum ignotum pretio Procrin sollicitat. Auctore Apollodoro, Procris in adulterio cum Pteleonte deprensa fugit ad Mi

730

noa. Melius est, quod Noster apprehendit. Vix aditu-facto dedit Heinsius ex tribus; bene se habet quod dat vulgata (sicut et Regius noster A) aditus factus. Apud Græcos in interiore ædium parte mulieres sedebant. Male; vix.

730. Nulla tumen formosior.] De decore in omni habitu, vide ad iv. 230. Calebat exquisitius, quam aliorum dolebat; affectus eum revolvit ad decorem conjugis.

736. Gaudia, vox venerea: apud Livium, i. 58. Sextus pestiferum hinc abstulit gaudium. Pugno, oppugno mulierem in meum ipsius dolorem. Census, pretium, munera. Pro nocte sic capiendum, ut apud Terentium, Hec. II. iii. 125. ejus noctem orare. Dubitare modeste exprimit fidem Procridis labefactatam.

Cui non ista fide satis experientia sano

Magna foret? non sum contentus, et in mea pugno Vulnera, dum census dare me pro nocte paciscor; Muneraque augendo tandem dubitare coegi. 740 Exclamo: Male tectus ego en, male pactus

66

adulter;

745

Verus eram conjux; me, perfida, teste teneris."
Illa nihil tacito tantummodo victa pudore
Insidiosa malo cum conjuge limina fugit;
Offensaque mei genus omne perosa virorum
Montibus errabat, studiis operata Dianæ.
Tum mihi deserto violentior ignis ad ossa
Pervenit: orabam veniam, et peccâsse fatebar,
Et potuisse datis simili succumbere culpæ

Me
quoque muneribus, si munera tanta darentur.
Hoc mihi confesso læsum prius ulta pudorem, 751

741. Male tectus ego, etc.] E magna ineptarum lectionum varietate, difficile est aliquid certi eruere. Optimum mihi videtur Burmanni conjecturam sequi, Male tectus ego, male fictus adulter. Codex B. Male, pectora detego, fictus adulter; optime certe : et ea, ni fallor, vera est lectio. Male, in meum damnum. Tectus, sive fictus, adulter; simulatus eram adulter, sed verus conjux. Teneris; deprehensa convinceris. Vide Ernesti Clav. Cic. h.v.

746. Errabat in montibus more earum, quæ fugiebant viros et amorem. Secundum alios fugit in Cretam, ubi Diana, quum eam cognovisset ab Aurora deceptam, misericordia tacta dat ei jaculum, quod nemo evitare posset, et canem Lælapem, quem nulla fera effugere possit. Ita Hyginus; sed apud Antoninum et Apollodorum a Minoe, quod rem cum eo habuerat, jaculum et canem accipit. Operari, quod pro

prium verbum sacrorum, omnino significat operam dare: Horatius, I. Ep. ii. 29. in cute curanda plus æquo operata juventus.

751. Læsum prius ulta pudorem.] Hoc est illud ipsum, quod versu 687 pudoris causa siluisse dicitur, et hic verbo tantum tangit. Nempe Procris juvenili habitu Dianæ voluntate ad Cephalum venit, eumque provocavit : quem in venatione superavit. Cephalus, ut vidit tantam potentiam canis atque jaculi esse, petit ab hospite, non æstimans conjugem suam esse, ut sibi jaculum et canem venderet. Illa negare capit. Regni quoque partem pollicetur: illa negat. Sed si utique, ait, perstas id possidere, da mihi id, quod pueri solent dare. Ille amore jaculi et canis incensus promisit se daturum. Qui quum in thalamos venissent, Procris ostendit se feminum esse et conjugem illius: cum qua Cephalus, muneribus acceptis, rediit in gratiam. HYGI

« AnteriorContinua »