595 Concipit, et fundit purum inter cornua vinum, Lanea dum nivea circumdatur infula vitta, Inter cunctantes cecidit moribunda ministros. Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos, Inde neque impositis ardent altaria fibris; Nec responsa potest consultus reddere vates: Ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri, Summaque jejuna sanie infuscatur arena. Vota concipit, formulam precum recitat, conceptis verbis precatur: Tacitus, Hist. iv. 31. jurisjurandi verba concipere, pronunciare formulam jurisjurandi. Purum commune rerum sacrarum epitheton. Sic ii. 713. pura vasa, ubi vid. not. Vulnus, ictus cultri, consequens pro antecedente. Mala omina, si victima repente cadebat, mugitus edebat, exiguumque fundebat sanguinem. Largus contra cruor faustum signum. Plinius, Pan. v. 3. Subjectos, in sacris cultri subter jugulum adigi solebant. 600. Fibra; fibræ proprie extorum extremitates, deinde omnino exta, hoc est, jecur, cor, pulmones. Ægra, vitiata. Notas veri signa quibus verum cognoscitur. Dolet Æacus, quod ne ex ipsis quidem extis consilia Deorum in re tam tristi peti potuerint: morbida enim vis perdiderat, corruperat ipsa viscera, ut verum inde cognosci haud posset. Lenzius prodiderat expl. deseruerat. Ante ipsas, etc. Hoc jam dictum versu 591. Regius igitur post 599 arus delet punctum, ut hæc cohæreant cum sequentibus. Non male: ei ergo obsequutus sum. Invidiosa, odiosa, abominabilis. Lucretius, vi. 1270: Omnia denique sancta Deúm delubra replérat Corporibus mors exanimis; et 1274: Nec jum religio Divúm, nec numina magni Pendebantur: enim præsens dolor exsuperabat. Animam cluudunt, breviter, clausis, constrictis, laqueo faucibus impediunt, sive, intercludunt animam. Plenius, in Ibi, 552. animæ laqueo sit via clausa tuæ. Et claudere omnino impedire, ut vi. 572. Mortisque, etc. Argute: ne diu timore mortis tam odiosæ crucientur, repente sibi aliam consciscunt mortem. Plinius, Ep. VI. xx. 14. de incendio Vesuvii: Erant, qui metu mortis mortem precarentur. Mirifice hoc acumen Schirachio placuit, qui summa sic efficacia morbi cruciatus pictos esse monet. Præter illud Plinii exemplum, quod attulit cl. Gierig, duo cætera petemus, prius ab Martiali, ii. Epigr. 80: Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori? alterum a Floro, ii. 12: cujus tanta trepidatio fuit, ut pecuniam omnem in mare jusserit mergi, ne periret; classem cremari, ne incenderetur. Vocure quis dicitur ea, quæ accelerat. Huic bene convenit venientia, quod Burmannus illustrat: Persius, iii. 64. Venienti occurrere morbo. Pars animam laqueo claudunt, mortisque timorem Morte fugant; ultroque vocant venientia fata. 605 Corpora missa neci nullis de more feruntur Funeribus; neque enim capiebant funera portæ : Aut inhumata premunt terras; aut dantur in altos Indotata rogos: et jam reverentia nulla est; Deque rogis pugnant; alienisque ignibus ardent. Qui lacriment, desunt; indefletæque vagantur Natarum matrumque animæ, juvenumque se numque : 612 Nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. "Attonitus tanto miserarum turbine rerum, Jupiter o," dixi, "si te non falsa loquuntur Dicta sub amplexus Æginæ Asopidos îsse; 616 66 607. Funeribus, exequiis, pompis funebribus. Has non cepissent portæ ; hæ non potuissent omnes per portas exire. Ferri et efferri verba pr. in hac re. Lucretius, dicto loco, 1276: Nec mos ille sepulturæ remanebat in urbe, Ut prius hic populus semper consuérat humari. Perturbatus enim totus trepidabat, et unus Quisque suam pro re consortem mæstus humabat. Altos ornat. Indotata, sine muneribus, quæ injici in rogos ab amicis solebant, ut recte cepit Regius. 610. Deque rogis pugnant; etc.] Lucretius, ibid. 1280: Multaque vis subita et paupertas horrida suasit. Namque suos consanguineos aliena rogorum Insuper instructa ingenti clamore locabant, Subdebantque faces, multo cum sanguine sæpe Rixantes potius, quam corpora desererentur. Umbræ justis defraudatæ non poterant Styga transire, sed huc illucve vagabantur, errabant. rem. Nec locus, etc. Nimis auxit 615. Si solenne in precibus. Sub amplexus ire, concumbere. Cf. vi. 113. ubi Jupiter Asopida ludit igneus, seu, in ignem conversus. In amplexus ire est xi. 228. Nota, signum. Fulgore, fulgoris splendore. Tonitruque secundo; quum quidam habeant tonitrumque secundum, Heinsius etiam fulgore mutat in fulgur, ut sit oppositio. Duo, tonitrusque secundos, quos Burmannus capit vel de faustis et faventibus, vel proprie de repetitis: non enim suffecisse unum augurium, nisi confirmaretur ex simili. Dicebatur quidem tonitruum; sed tonitrum et tonitrus in plurali numero plusquam suspecta vocabula opinor. Secundum ; quod audiebatur e sinistra sereni cœli parte. Tali tonitru Jupiter significabat, se esse exoratum: confer Homerus, Odyss. Y. 102; Virgilius, Æneid. ii. 692. ibique Servius. Accipio; vox eorum qui se indicabant bono omine oblato lætari. Pigneror, pro pignore benevolentiæ tuæ habeo. Apud Ciceronem, Philipp. xiv. 12: Mars ipse in acie fortissimum quemque pignerari solet. Vide Nonium, in voc. pignerari; et Aul. Gellium, Noct. Attic. xviii. 12. 66 625 Nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem ; 622. Rarissima-Dodonæo.] Quercus Dodonae erant celeberrimæ, sed in insula Ægina rarissima. Sic Regius et Burmann. Arborem enim patulis ramis minime dici posse putant raram. Monet porro Burmannus posse et clarissima legi. Heinsius suaserat, latissima. E ver. 636. colligas, poetam quercum plurimis ramis indicare voluisse. Atque plura occurrunt loca, ubi densitatis notionem exspectâsses, et tamen rarus usurpatum est, ut Virgilio, Ecl. v. 7; vii. 46; Cornelio Nep. I. v. 3. Lenzius hoc loco rarissimam interpretatur, cujus rami se non premunt, inter quos magna potius intervalla, adeoque quercus altissima. 624. Hic nos frugilegas, etc.] Locus suavis, quo res tenuis decore ornata et natura formicarum fideliter expressa. Grande exiguo. Horatius, I. VOL. III. Sat. i. 33. Parvula magni formica laboris. Rugosus cortex, non formicarum, ut Schirachius putabat, sed quercus; Sectus cortex, ix. 658. Servant, omnes terunt eundem callem. Plinius, Hist. Nat. xi. 36; Silices itinere formicarum attritos videmus, et in opere semitam factam, ne quis dubitet, qualibet in re, quid possit quantulacunque assiduitas. Inania mania; hominibus vacua. Suppleri dicuntur quæ exhausta sunt. Intremuit; firmando omini; exauditis precibus. 630. Pavido mihi, etc.] Sensus eorum, quibus signum præsentiæ divinæ datum. Oscula figebantur non terræ modo peregrinæ, quam quis sospes attingebat, sed et locis, ubi lætum signum apparuerat. Roboribus, robori, quercui. Nec me, etc. ex naturæ humanæ veritate. 3 H Nox subit, et curis exercita corpora somnus Occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse, Et ramos totidem; totidemque animalia ramis 636 Ferre suis visa est; pariterque tremiscere motu ; Graniferumque agmen subjectis spargere in arvis : Crescere quod subito, et majus majusque videri, Ac se tollere humo; rectoque assistere trunco; 640 Et maciem numerumque pedum, nigrumque colorem 66 Ponere; et humanam membris inducere formam. 634. Exercita, defatigata: confer viii. 83. ubi, curis fessa diurnis Pectora somnus habet. Graniferum agmen; formicas: de iis Virgilius, Æneid. iv. 404. It nigrum campis agmen, prædamque per herbas Convectant calle angusto. 640. Recto trunco, quia homini recta, sive, erecta forma. Secundum Servium, ad Æn. ii. 7. Eacus quum in arbore formicas vidisset, optavit, tot sibi socios evenire, et statim formica in homines versæ sunt. 650 643. Damno, contemno. Desuetas, nempe multorum hominum voces et fremitus audire desueverat. 654. Myrmidonas.] Vide ad ver. 453. Strabo, notante Regio, eos inde hoc nomen accepisse vult, quod formicarum more terram in petras apportaverint, ut agri colendi materiam haberent. Fraudatur nomen origine, quum rei imponitur nomen, quod non declarat originem, non conveniens origini. Nunc quoque habent; parcum genus est patiens- Quæsitique tenax, et qui quæsita reservent. VIII. Talibus atque aliis longum sermonibus illi Nam Telamon, fraterque, viros ad bella legebant. 661-865. Cephalus et Procris.] lam decore, diligentissime et suavis- 666. Ad regem; ad acum. Sopor 669. Legere viros phrasis propria in 670. In interius spatium: in ædi- |