Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Concipit, et fundit purum inter cornua vinum,
Haud expectato ceciderunt vulnere tauri! 595
Ipse ego sacra Jovi pro me, patriaque, tribusque
Quum facerem natis, mugitus victima diros
Edidit; et subito collapsa sine ictibus ullis
Exiguo tinxit subjectos sanguine cultros. 599
Fibra quoque ægra notas veri monitusque Deorum
Perdiderat : tristes penetrant ad viscera morbi.
Ante sacros vidi projecta cadavera postes :
Ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras

turarena.

Lanea dum nivea circumdatur infula vitta, Inter cunctantes cecidit mori. bunda ministros. Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos, Inde neque impositis ardent altaria fibris ; Nec re· sponsa potest consultus reddere vates : Ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri, Summaque jejunu sanie infusca

Vota concipit, formulam precum recitat, conceptis verbis precatur : Tacitus, Hist. iv. 31. jurisjurandi verba concipere, pronunciare for. mulam jurisjurandi. Purum commune rerum sacrarum epitheton. Sic ii. 713. pura vasa, ubi vid. not. Vulnus, ictus cultri, consequens pro antecedente. Mala omina, si victima repente cudebat, mugitus edebat, exiguumque fundebat sanguinem. Largus contra cruor faustum signum. Plinius, Pan. v. 3. Subjectos, in sacris cultri subter jugulum adigi solebant.

600. Fibra ; fibræ proprie extorum extremitates, deinde omnino exta, hoc est, jecur, cor, pulmones. Ægra, vitiata. Notas veri signa quibus verum cognoscitur. Dolet 'Æacus, quod ne ex ipsis quidem extis consilia Deorum in re tam tristi peti potuerint: morbida enim vis perdiderat, corruperat ipsa viscera, ut verum inde cognosci haud posset. Lenzius prodiderat expl. deseruerat.

Ante ipsas, etc. Hoc jam dictum versu 591. Regius igitur post

arus delet punctum, ut hæc cohæreant cum sequentibus. Non male : ei ergo obsequutus sum. Invidiosa, odiosa, abominabilis. Lucretius, vi. 1270 : Omnia denique sancta Deúm delubra replérat Corporibus mors exanimis; et 1274: Nec jum religio Divúm, nec numina magni Pendebantur: enim præsens dolor exsuperabat. Animam cluudunt, breviter, clausis, constrictis, laqueo faucibus impediunt, sive, intercludunt animam. Plenius, in Ibi, 552. animæ laqueú sit via clausa tua.

Et claudere omnino impedire, ut vi. 572. Mortisque, etc. Argute: ne diu timore mortis tam odiosæ crucientur, repente sibi aliam consciscunt mortem. Plinius, Ep. VI. xx. 14. de incendio Vesuvii: Erant, qui metu mortis mortem precarentur. Mirifice hoc acumen Schirachio placuit, qui summa sic efficacia morbi cruciatus pictos esse monet. Præter illud Plinii exemplum, quod attulit cl. Gierig, duo cætera petemus, prius ab Martiali, ii. Epigr. 80: Hic, rogo, non furor est, ne moriare, mori? alterum a Floro, ii. 12: cujus tantu trepidatio fuit, ut pecuniam annem in mare jusserit mergi, ne periret ; classem cremari, ne incenderetur. Vocure quis dicitur ea, quæ accelerat. Huic bene convenit venia entia, quod Burmannus illustrat : Persius, iii. 64. Venienti occurrere morbo.

Pars animam laqueo claudunt, mortisque timorem Morte fugant; ultroque vocant venientia fata. 605 Corpora missa neci nullis de more feruntur Funeribus ; neque enim capiebant funera portæ : Aut inhumata premunt terras; aut dantur in altos Indotata rogos : et jam reverentia nulla est; Deque rogis pugnant; alienisque ignibus ardent. Qui lacriment, desunt; indefletæque vagantur Natarum matrumque animæ, juvenumque senumque :

612 Nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.

“ Attonitus tanto miserarum turbine rerum, Jupiter o,” dixi, “ si te non falsa loquuntur Dicta sub amplexus Æginæ Asopidos isse;

616

607. Funeribus, exequiis, pompis funebribus. Has non cepissent portæ ; hæ non potuissent omnes per portas exire. Ferri et efferri verba pr. in hac re. Lucretius, dicto loco, 1276: Nec mos ille sepulturæ remanebat in urbe, Ut prius hic populus semper consuérat humari. Perturbatus enim totus trepidabat, et unus Quisque suam pro re consortem mæstus humabat. Altos ornat. Indotata, sine muneribus, quæ injici in rogos ab amicis solebant, ut recte cepit Regius.

610. Deque rogis pugnant ; etc.] Lucretius, ibid. 1280: Multaque vis subita et paupertas horrida suasit. Namque suos consanguineos aliena rogorum Insuper instructa ingenti clamore locabant, Subdebantque faces, multo cum sanguine sæpe Ricantes potius, quam corpora desererentur. Umbræ justis defraudatæ non poterant Styga transire, sed huc illucve vagabantur, errabant. Nec locus, etc. Nimis auxit

ubi Jupiter Asopida ludit igneus, seu, in ignem conversus. In amplexus ire est xi. 228. Nota, signum. Fulgore, fulgoris splendore. Tonitruque secundo ; quum quidam habeant tonitrumque secundum, Heinsius etiam fulgore mutat in fulgur, ut sit oppositio. Duo, tonitrusque secundos, quos Burmannus capit vel de faustis et faventibus, vel proprie de repetitis : non enim suffecisse unum augurium, nisi confirmaretur ex simili. Dicebatur quidem tonitruum; sed tonitrum et tonitrus in plurali numero plusquam suspecta vocabula opinor. Secundum; quod audiebatur e sinistra sereni coeli parte. Tali tonitru Jupiter significabat, se esse exoratum : confer Homerus, Odyss. Y. 102 ; Virgilius, Æneid. ii. 692. ibique Servius. Accipio; vox eorum qui se indicabant bono omine oblato lætari. Pigneror, pro pignore benevolentiæ tuæ habeo. Apud Ciceronem, Philipp. xiv. 12: Mars ipse in acie fortissimum quemque pignerari solet. Vide Nonium, in voc. pignerari ; et Aul. Gellium, Noct. Attic. xviii, 12.

rem.

615. Si solenne in precibus. Sub amplexus ire, concumbere. Cf. vi. 113.

Nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem; Aut mihi redde meos, aut me quoque conde sepulIlle notam fulgore dedit, tonitruque secundo. [cro.”

Accipio, sintque ista precor felicia mentis 620 Signa tuæ,” dixi:“quod das mihi, pigneror, omen.”

Forte fuit juxta patulis rarissima ramis, Sacra Jovi, quercus de semine Dodonæo. Hic nos frugilegas aspeximus agmine longo Grande onus exiguo formicas ore gerentes,

625 Rugosoque suum servantes cortice callem. [dixi, Dum numerum miror; “ Totidem, pater optime,” “ Tu mihi da cives, et inania mænia supple.” Intremuit, ramisque sonum sine flamine motis Alta dedit quercus: pavido mihi membra timore 630 Horruerant, stabantque comæ: tamen oscula terræ, Roboribusque dedi: nec me sperare fatebar; Sperabam tamen, atque animo mea vota fovebam.

622. Rarissima~ Dodonao.] Quercus Dodonæa erant celeberrimæ, sed in insula Ægina rarissime. Sic Regius et Burmann. Arborem enim patulis ramis minime dici posse putant raram. Monet porro Burmannus posse et clarissima legi. Heinsius suaserat, latissima. E ver. 636. colligas, poetam quercum plurimis ramis indicare voluisse. Atque plura occurrunt loca, ubi densitatis notionem exspectâsses, et tamen rarus usurpatum est, ut Virgilio, Ecl. v. 7; vii. 46; Cornelio Nep. I. v. 3. Lenzius hoc loco rarissimam interpretatur, cujus rami se non premunt, inter quos magna potius intervalla, adeoque quercus altissima.

624. Hic nos frugilegas, etc.] Locus suavis, quo res tenuis decore ornata et natura formicarum fideliter expressa. Grande exiguo. Horatius, I.

VOL. III.

Sat. i. 33. Parvula magni formica laboris. Rugosus cortex, non formicarum, ut Schirachius putabat, sed quercus ; Sectus cortex, ix. 658. Servant, omnes terunt eundem callem. Plinius, Hist. Nat. xi. 36 ; Silices itinere formicarum attritos videmus, et in opere semitam factum, ne quis dubitet, qualibet in re, quid possit quantulacunque assiduitas. Inania mænia ; hominibus vacua.

Suppleri dicuntur quæ exhausta sunt. Intremuit ; firmando omini ; exauditis precibus.

630. Pavido mihi, etc.] Sensus eorum, quibus signum præsentiæ divinæ datum. Oscula figebantur non terre modo peregrinæ, quam quis sospes attingebat, sed et locis, ubi lætum signum apparuerat. Roboribus, robori, quercui. Nec me, etc. ex naturæ humanæ veritate.

3 H

Nox subit, et curis exercita corpora somnus Occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse, Et ramos totidem ; totidemque animalia ramis 636 Ferre suis visa est; pariterque tremiscere motu; Graniferumque agmen subjectis spargere in arvis : Crescere quod subito, et majus majusque videri, Ac se tollere humo; rectoque assistere trunco; 640 Et maciem numerumque pedum, nigrumque co

lorem Ponere; et humanam membris inducere formam. Somnus abit: damno vigilans mea visa; querorque In Superis opis esse nihil : at in ædibus ingens 644 Murmur erat; vocesque hominum exaudire videbar, Jam mihi desuetas:dum suspicor has quoque somni; Ecce venit Telamon properus; foribusque reclusis, “ Speque fideque, pater,” dixit, “ majora videbis : Egredere.” Egredior; qualesque in imagine somni Visus eram vidisse viros; ex ordine tales 650 Aspicio, agnoscoque : adeunt; regemque salutant. Vota Jovi solvo, populisque recentibus urbem Partior, et vacuos priscis cultoribus agros ; Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo. Corpora vidisti: mores, quos ante gerebant, 655

634. Exercita, defatigata : confer viii. 83. ubi, curis fessa diurnis Pectora somnus habet. Graniferum agmen ; formicas: de iis Virgilius, Æneid. iv. 404. It nigrum campis agmen, prædamque per herbas Convectant calle angusto.

640. Recto trunco, quia homini recta, sive, erecta forma. Secundum Servium, ad Æn. ii. 7. Æacus quum in arbore formicas vidisset, optavit, tot sibi socios evenire, et statim formica in homines versæ sunt.

643. Damno, contemno. Desuetas, nempe multorum hominum voces et fremitus audire desueverat.

654. Myrmidonas.] Vide ad ver. 453. Strabo, notante Regio, eos inde hoc nomen accepisse vult, quod formicarum more terram in petras apportaverint, ut agri colendi materiam haberent. Fraudatur nomen origine, quum rei imponitur nomen, quod non declarat originem, non conveniens origini.

Nunc quoque habent; parcum genus est patiens-

que laborum,
Quæsitique tenax, et qui quæsita reservent.
Hi te ad bella, pares annis animisque, sequentur;
Quum primum, qui te feliciter attulit, Eurus, 659
Eurus enim attulerat, fuerit mutatus in Austros.

VIII. Talibus atque aliis longum sermonibus illi
Implevere diem: lucis

pars

ultima mensæ
Est data; nox somnis: jubar aureus extulerat sol ;
Flabat adhuc Eurus, redituraque vela tenebat.
Ad Cephalum Pallante sati, cui grandior ætas, 665
Ad regem Cephalus, simul et Pallante creati
Conveniunt: sed adhuc regem sopor altus habebat.
Excipit Æacides illos in limine Phocus :
Nam Telamon, fraterque, viros ad bella legebant.
Phocus in interius spatium, pulchrosque recessus

656. Parcum genus est.] Cum his lam decore, diligentissime et suavis-
conferatur Horatius, I. Serm. i. 33 sime narravit. Implevere diem, con-
sqq.

Quæsiti tenax, et qui quæsita sumpserunt: totum diem, quam lon-
reservent eodem redeunt. Quæsita re gus est, in his et similibus sermonibus
servent, scilicet, Myrmidones.

transegerunt. Pars ultima ; Regii
659. Eurus mutatur in lib. viii. nostri et quidam alii, pars optima ; mi-
2.

nus bene, quamvis optima pars diei
661–865. Cephalus et Procris.] in regionibus meridionalibus, ubi ab
Cephalus quum ab Aurora impulsus ortu fere solis fervet æther, sit ultima,
conjugis, ipsum non agnoscentis, pu ab hora nona usque ad decimam,
dicitiam et tentâsset et labefactâsset, unde hanc partem ultimam mensæ et
illa, pudore suffusa fugit in silvas, jocis consecraverant: immo prandia
inde reversa Cephalo donat canem et vetustiori ævo omnino ignorabant.
jaculum. Canis mutatur in saxum; Tenebat, retinebat.
jaculo Cephalus imprudens interficit 666. Ad regem ; ad Æacum. Sopor
Procrin. Confer. Antoninus Libera habebat; habetur sopore, qui sopitus
lis, cap. 21; Apollodorus, II. iv. 7; jacet. Eodem modo, versu 800. amor
III. xv. 1 ; Hyginus, fabula 189.241; habebat,
Servius, ad Æneid. vi. 448 ; Pausa 669. Legere viros phrasis propria in
nias, Attic. p. 91; Boot. p. 746. hac re; sic Virgilius, Æneid. viii.
Narraverat .et, ut e Schol. ad Od. A. 547. Qui sese in bella sequantur, Præ-
320. apparet, Pherecydes, quocum stantes virtute legit.
Ovidius fere consentit. Extabat e 670. In interius spatium: in ædi-
tiam Sophoclis Procris. Noster fabu bus erant primæ, interiores et intime

« AnteriorContinua »