Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Causa nocens cladis; pugnatum est arte medendi.
Exitium superabat opem, quæ victa jacebat.
Principio cœlum spissa caligine terras
Pressit, et ignavos inclusit nubibus æstus.
Dumque quater junctis implevit cornibus orbem
Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem; 531
Letiferis calidi spirârunt flatibus Austri.
Constat et in fontes vitium venisse, lacusque,
Milliaque incultos serpentum multa per agros
Errâsse, atque suis fluvios temerâsse venenis.
Strage canum prima, volucrumque, oviumque,
boumque,

Inque feris subiti deprensa potentia morbi.

guæ usum. Pugnatum est felix verbum: Cicero, de Sen. pugnandum est contra senectutem, tanquam morbum. Exitium-jacebat ; Lucret. 1177. mussabut tacito medicina timore.

:

527. Que victa jacebat.] Heinsius valde metuebat, ne hoc hemistichium sit ab aliena manu, quæ versum a Nasone mutilum relictum supplere voluerit rescribendum certe esse, spes victa jacebat. Quæ victa jacebat otiosum quidem est post antecedentia; neque tamen ab aliena manu additum cum Heinsio putem. Passim noster sic luxuriat.

528. Cælum spissa caligine, etc.] Estu nimio pestem in aere gigni putabant Veteres. Pressit bene convenit T spissa. Lucret. 1117; Seneca, Ed. 47. gravis et ater incubat terris vapor. Ignavos, qui reddunt ignavos et languidos confer versum 547. et Lucretium, vi. 1154. Estus et languor sævissima hujus morbi sympto

mata erant.

531. Luna tenuatur et retexitur, quum decrescit. Tenuari omnino minui. Vid. Brouckhusius, ad Propertium, III. i. 5. In verbo retexere non

536

debebat Schirachius hærere. Sæpe, etiam apud Ciceronem est dissolvere. Vide Gronovii Obs. iv. p. 706; Claudian. xxviii. 133. retexere iter, relegere.

533. In fontes vitium venisse, lacusque. Lucretius, vi. 1123: Hac igitur-pestilitas Aut in aquas cadit, aut fruges persidit in ipsas; conferatur Virgilius, Georg. iii. 480. Vitium; aeris corruptionem. Serpentum ; aqua corrumpitur partim vitio aeris, partim venenosis serpentibus. Temerásse; polluisse. Vide ad ii. 592. Miscuit autem Ovidius diversa; nempe secundum Hyginum, fabula 52. Juno irata serpentem in aquam misit, quæ eam venenaret. Ex qua qui biberat, moriebatur.

[ocr errors]

536. Strage canum prima, etc.] Hæc ex Iliados I. sumpta esse videntur; nam Homerus, dicto loco, versu 50. pestem in exercitum Græcorum Apollinis ira immissam describens, ait: Οὐρῆας μὲν πρῶτον ἑπῴχετο, καὶ κύνας ἀργούς. Sic et Virgilius, dicto loco: genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum. Deprensa, animadversa.

540

Concidere infelix validos miratur arator
Inter opus tauros, medioque recumbere sulco.
Lanigeris gregibus, balatus dantibus ægros,
Sponte sua lanæque cadunt, et corpora tabent.
Acer equus quondam, magnæque in pulvere famæ,
Degenerat palmas; veterumque oblitus honorum,
Ad præsepe gemit, leto moriturus inerti.
Non aper irasci meminit; nec fidere cursu
Cerva; nec armentis incurrere fortibus ursi:
Omnia languor habet; silvisque, agrisque, viisque

538. Concidere infelix, etc.] Virgilius, dicto loco, 515: Ecce autem duro fumans (sudore) sub vomere taurus Concidit, et mixtum spumis vomit ore cruorem, Extremosque ciet gemitus: it tristis arator Mærentem abjungens fraterna morte juvencum; Atque opere in medio defixa relinquit aratra. Adde vers. 494-497. Concidere, ut collabi, de moriente. Inter opus, inter arandum.

540. Balatus ægros, ut, versu 319. tener balatus.

542. Acer equus quondam, etc.] Hos versus Apolline dignos pronunciat Tanaq. Faber. Acer, generosus, ferox. In pulvere, in certaminibus, in quorum descriptionibus pulveris fere fit mentio. Vid. Jani ad Horat. I. Od. i. 3. Palmas, victoriam; Virgilius, Georg. i. 59. Eliadum palmas equarum. Degenerat palmas, indignum se præbet victoriis, deteriorem. Sed ego cum Schirachio non dubito defendere vulgatam lectionem ab Heinsio pulsam, degenerat, palmæ veterumque oblitus honorum. Quamquam enim degenerare, active interdum dicatur, ut docet Heinsius, ad Pont. III. i. 45. tamen palma et honores melius sic junguntur. Possis et cum nonnullis legere degener ad palmas, namque ad eleganter pro quoad. Hinc

[ocr errors]

545

facile fieri potuit degenerat; quo facto

alii et palmas mutârunt. Leto moriturus; vulgo morbo moriturus, pro quo Burmannus, e vetustioribus leto moriturus dedit, ut vitaretur kako&wvía. Leto inerti; ignavo, sine sanguine, ut est viii. 518. inglorius, non in certamine aut bello. Sensum Græcorum tribuit equo. Ignava mors sic apud Silium, ix. 512: Virgilius, ver. 498 Labitur infelix, studiorum ́atque immemor herba Victor equus, fontesque avertitur, et pede terram Crebra ferit: demissæ aures, etc.

545. Non aper irasci, etc.] Confer Virgilius, Georg. iii. 537. Irasci. Seneca, de Ira, i. 3. ubi hos versus laudat, addit: Irasci dicit, incitari, impingi. Irasci quidem (feræ) non magis sciunt, quam ignoscere. Fidere aliqua re, ope ejus salutem quærere. Sed hæc de apro, cerva, ursis rectius abessent. Modum servare Ovidius nescit. Quis nostrorum probaverit Germanicam istam gravitatem, qua Gierig hoc loco Ovidium sui impotentem dixerit? Radenda ergo et abolenda quoque suavissima illa quæ in sua libri vii. fabula 1. cecinit Noster La Fontaine, felicissimus naturæ æmulus. Languor; morbus. Lucretius, vi. 1217. Languebant pleraque morbo. Fadu, putrescentia.

[ocr errors]

550

Corpora fœda jacent: vitiantur odoribus auræ.
Mira loquor: non illa canes, avidæque volucres,
Non cani tetigere lupi: dilapsa liquescunt,
Afflatuque nocent, et agunt contagia late.
Pervenit ad miseros damno graviore colonos
Pestis, et in magnæ dominatur moenibus urbis.
Viscera torrentur primo; flammæque latentis
Indicium rubor est, et ductus anhelitus ægre: 555
Aspera lingua tumet; tepidisque arentia ventis
Ora patent; auræque graves captantur hiatu:
Non stratum, non ulla pati velamina possunt ;
Dura sed in terra ponunt præcordia: nec fit 559
Corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
Nec moderator adest; inque ipsos sæva medentes

549. Non illa canes, etc.] Lucret. 1213: Multaque humi quum inhumata jacerent corpora supra, Corporibus tamen alituum genus atque ferarum Aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem, Aut, ubi gustárat, languebat morte propinqua. Dilapsa. Virgilius, Georg. iii. 557: turpi dilapsa cadavera tabo. Livius, xli: "Cadavera intacta a canibus ac vulturibus tabes absumebat." Liquescere, putredine dissolvi; ergo idem quod, delabi.

552. Pervenit ad miseros, etc.] Lucretius, vi. 1137: funestos reddidit agros, Vastavitque vias, exhausit civibus urbem. Tum 1250: Præterea jam pastor et armentarius omnis, Et robustus item curvi moderator aratri Languebant. Venire iis aut ad eos dicuntur mala, morbi, quos invadunt: Art. Amat. ii. 323. Graviore, nempe quam ferarum. Magna commune epitheton urbium capitalium.

554. Viscera torrentur, etc.] Lucretius, vi. 1166: Intima pars homini vero flagravit ad ossa: Flagravit stomacho flamma, ut fornacibus intus; et

1164: omne rubere Corpus, ut est, per membra sacer quum diditur ignis.

556. Aspera, inflammatione. Virgilius, Georg. iv. 508: obsessas fauces premit aspera lingua. Lucretius, vi. 1147: Atque animi interpres manabat lingua cruore, Debilitata malis, motu gravis, aspera tactu. Trepidis venis, quod Burmannus e priore Hamburgensi invexerat, valde displicet. Id rectius, vi. 389. de eo, cui cutis detrahitur, quam hoc loco, de sitiente. Revocavi ergo ex plurimis MSS. tepidis ventis. Ora patent: Lucretius, 1173. ipso venientes ore patente. Graves, pestilentiales. Heinsius malit gravi-hiatu. Durd Burmannus interpretatur, tosta et arida. Sed Schepperus corrigit nuda. Dicitur forte dura, quia æstus contraxerat cutim, atque sic reddiderat duram, viii. 803. Lucretius, 1192. frigida pellis duraque. Melius dura terra hic commemorata esset.

561. Moderator, medicus imperator. Seneca, de benefic, vi. 16. Virgil. d. 1. 549; Quæsitaque nocent

Erumpit clades, obsuntque auctoribus artes.
Quo propior quisque est, servitque fidelius ægro;
In partem leti citius venit: utque salutis
Spes abiit, finemque vident in funere morbi, 565
Indulgent animis: et nulla, quid utile, cura est;
Utile enim nihil est: passim, positoque pudore
Fontibus, et fluviis, puteisque capacibus hærent;
Nec prius est extincta sitis, quam vita, bibendo :
Inde graves multi nequeunt consurgere; et ipsis
Immoriuntur aquis: aliquis tamen haurit et illas;
Tantaque sunt miseris invisi tædia lecti,
Prosiliunt: aut, si prohibent consistere vires,
Corpora devolvunt in humum, fugiuntque penates
Quisque suos sua cuique domus funesta videtur;
Et quia causa latet, locus est in crimine: notis
Semanimes errare viis, dum stare valebant,
Aspiceres; flentes alios, terræque jacentes;
Lassaque versantes supremo lumina motu:

artes: cessere magistri, Phillyrides Chiron, etc. Auctor, qui profitetur

artem.

563. Quo propior quisque, etc.] Lucretius, 1241: Qui fuerant autem præsto, contagibus ibant.

566. Nulla, quid utile, cura est.] Lucretius, 1168: Nil adeo posset cuiquam leve tenueque membris Vertere in utilitatem: ad ventum et frigora semper In fluvios partem gelidos ardentia morbo Membra dabant, nudum jacientes corpus in undas. Passim; sine ordine. Hærent; nolunt inde avelli; hærere etiam cum ablativo; vide Burmannum, ad iv. 27. Posito pudore eo pertinet, quod nuda corpora projiciebant in aquas, ut æstum sedarent ; et sic indulgebant animis.

569. Nec prius est extincta sitis, etc.] Lucretius, vi. 1174: Insedabiliter sitis

572

577

arida corpora mersans Æquabat multum parvis humoribus imbrem.

571. Immoriuntur aquis; etsi plures viderent immori noxiis aquis, tamen alii non deterriti easdem jam cadaveribus infectas bibere non reformidabant. BURM. Confer Lucret. 1262. Male Burmannus cum Juniano dedit alius; etenim aliquis sæpe pro, alius aliquis. Vid. Ernesti ad Taciti An. i. 4.

576. In crimine, in noxa, in infamia esse bonæ locutiones. Vide Burmannum. Notis, quod Heinsius de suo dedit, non male se habet. Vide ad i. 370. Forte tamen antiquior lectio præstat in crimine solus. Alii, notus, totus, etc. Terræ, in terra, v. 122.

579. Lassaque versantes, etc.] Lucret. 1178: patentia quum totas arden

581

Membraque pendentis tendunt ad sidera cœli,
Hic, illic ubi mors deprenderat, exhalantes.
Quid mihi tunc animi fuit? an quod debuit esse,
Ut vitam odissem, et cuperem pars esse meorum?
Quo se cunque acies oculorum flexerat, illic
Vulgus erat stratum; veluti quum putria motis
Poma cadunt ramis; agitataque ilice glandes. 586
Templa vides contra, gradibus sublimia longis ;
Juppiter illa tenet: quis non altaribus illis
Irrita tura tulit? quoties pro conjuge conjux,
Pro gnato genitor, dum verba precantia dicit, 590
Non exoratis animam finivit in aris;

Inque manu turis pars inconsumpta reperta est!
Admoti quoties templis, dum vota sacerdos

tia noctes Versarent oculorum expertia

somno.

580. Membraque pendentis, etc.] Hunc versum, quem cum sequenti scutica dignum judicabat Heinsius, defendit Burmannus, qui pendentis cali explicat e versu 528. ubi cœlum spissa caligine terras premit: Lucretius, 1126: Aut etiam suspensa manet vis aere in ipso. Posse tamen, addit Burmannus, et perdentis legi. Certe Seneca, Ed. 36. dixit, cœlum nocens. Sed pendere eleganter, ut i. 268. pendentia nubila, et nunc nubibus spissis cœlum obductum. Hic, illic ubi, etc. Heinsius emendabat Hic, ubi mors animam deprenderat. Porro Hic, illic, quod et ipsum Heinsium offendebat, frequenter dicitur pro, ubique, passim. Exhalare denique non raro absolute ponitur.

582. Quid mihi tunc animi, etc.] Lenzius hunc et sequentem versum transponi vult ante 614. Quid animi, ut i. 358. An adfirmat, ut v. 626. Pars esse; idem passum esse.

585. Putria.] Heinsius ait, se ali

quando conjecisse mitia, id est, matura, sed post se intellexisse, putria se bene habere; putrescentia enim facillime ex arbore defluere. Adde, quod cum putrescentibus pomis bene comparantur fœda illa corpora. Quanquam putria etiam esse possunt, quorum petiolus est putris seu resolutus.

587. Templum Jovi in monte Panhellenio acus dedicaverat. Pausan. ii. 30. De gradibus, ad templa, vide ad ii. 1. Longis, longam scalam efficientibus.

590. Pro gnato genitor; Basileensis et Moreti, Pro gnato genetrix, quod probat Burmannus, quia matres magis in vota precesque pro filiis ardent. Pro dicit unus Ciofani, fudit; Cantabr. et Menardi, fundit, quod melius r irrita convenire idem putat; fundere enim in talibus locis esse, perdere. In aris, ad aras. Exorate are, ad quas exoratæ a Diis preces. Anima, vita, quod unus MS. e glossa habet.

593. Admoti quoties templis, etc.] Virgilius, Georg. iii. 486: Sæpe in honore Deum medio stans hostia ud arum,

« AnteriorContinua »