Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Hinc Anaphen sibi jungit, et Astypaleïa regna;
Promissis Anaphen, regna Astypaleïa bello.
Hinc humilem Myconon, cretosaque rura Cimoli,
Florentemque Cythnon, Scyron, planamque Se-
riphon,
[Arne 464
Marmoreamque Paron, quamque impia prodidit
Sithonis, accepto, quod avara poposcerat, auro:
Mutata est in avem, quæ nunc quoque diligit au-
Nigra pedem, nigris velata monedula pennis. [rum;
At non Oliaros, Didymæque, et Tenos, et Andros,

461. Hinc Anaphen, etc.] Catalogus harum insularum Cretæ vicinarum commode quidem nunc potuisset omitti, quandoquidem non historia Minois narratur; sed eruditionis ostentandæ causa talia inserebantur a poetis. Astypaleia, pro Styphaleia, bene dedit Regius. Illius enim nominis insula nulla in Archipelago.

463. Humilem-planam.] Quum Myconos a Virgilio, Æn. iii. 74. celsu dicatur; Seriphos autem inter saxosas insulas referatur, varie interpretes hæc epitheta et emendârunt, et explicârunt, Fatetur Burmannus manere sibi nodum non solvendum. Nempe insulæ illæ videntur litus acclive habuisse, et sic illa humilis, hæc plana fuisse. Sic certe, humilis Italia, Virg. Æn. iii. 522 vide Heynii Excurs. iv. ad illum librum. Pro planamque tamen cum Constant. Fanens. parvamque legendum arbitror, quia parva Seriphos, etiam v. 242. et apud Juvenalem. Fuit enim, auctore Plinio, circuitus ejus nonnisi xii. millia passuum. Plana contra non fuit, sed aspera. Cretosa rura Cimoli. Cimolus cretam habebat, quæ purgandis vestibus adhibebatur: vide Plinium xxxv. 17. Cythnos Cimolo vicina. Florentem nude positum, tum Scyron sine epitheto offendebant nonnullos, ut Micyl

lum et Heinsium quorum ille suadebat vel Florentemque auro (aut viris) Syron, vel Florentem viro (Achille, qui illo tempore apud Lycomedem servabatur) Scyron. Hic malebat, Florentemque thymo Cythnon vel Syron; laudatissimum enim fuisse omne mel Cycladium. Sine causa. Florens civitas omnino pollens opibus, opulenta. Cic. Rosc. 18. majores rempublicam florentissimam nobis reliquerunt. Cornelius Nep. xxi. 2. Decessit florente regno.

465. Marmoreamque Paron.] Paros etiam una e Cycladibus, primo Platea, deinde Minois appellata, quæ lapidem producit, quem vocant Parium, ad marmoreas sculpturas aptissimum. Quamque, etc. Fabula ignota, hinc lectio incerta. Revocavi equidem veterem a Burmanno motam, quamque impia prodidit Arne. Ex sententia tamen Lactantii lege Arne, nominativo casu. Præterea pro Sithonis Heinsius conjicit Siphnon, et accepto, ut allusum sit ad aurifodinas Siphnias, de quibus plura congessit. Certe, non satis apparet, cur Ovidius insulæ ipsius nomen omiserit et periphrasi obscura usus sit. Monedula; quia sæpenumero monetas aureas aufert, inde nomen accepisse credebatur. Velari, de pennis, ut xiii. 53.

Et Gyaros, nitidæque ferax Peparethos olivæ,
Gnosiacas juvere rates: latere inde sinistro 471
Enopiam Minos petit, Æacideïa regna.
Enopiam veteres appellavere: sed ipse
Eacus Æginam genetricis nomine dixit.

Turba ruit, tantæque virum cognoscere famæ 475
Expetit: occurrunt illi, Telamonque, minorque
Quam Telamon, Peleus, et proles tertia Phocus.
Ipse quoque egreditur, tardus gravitate senili,
Eacus; et quæ sit veniendi causa requirit.
Admonitus patrii luctus suspirat, et illi
Dicta refert rector populorum talia centum:
"Arma juves oro pro gnato sumpta; piæque
Pars sis militiæ: tumulo solatia posco."

Huic Asopiades,

66

480

Petis irrita," dixit, "et urbi Haud facienda meæ: neque enim conjunctior ulla Cecropidis hac est tellus: ea fœdera nobis." 486

472. Enopia, et Enone ante dicta illa insula. Euripides in Iphigen. Aul. 699. Ζεύς Αἰακὸν δ ̓ ἔφυσεν Οἰνώνης πρόμον. Ita et Pausanias, Cor. p. 122. Stephanus de Urbe Οἰνώνη, νῆσος μία τῶν Αἰακίδων. Hinc et hunc locum quidam emendârunt Enonen: sine causa. Etenim et Pindarus, Isth. viii. 43. vãoov Oivoniav dixit, et Noster mox Enopii muri. Nomina autem ejusdem loci diversa sic commemorantur et alibi a poetis, ut Æn. i. 108. Æginam, etc. Vid. Munkerus ad Hygini fabulam 52.

474. Eacus.] acum Jovis fuisse filium constat : cui tres fuerunt filii, Telamon, Peleus et Phocus. De his vide ad xi. 267. Nomine. Hinc orta Junonis invidia, immissaque pestilentia.

476. Expetit, cupit. Occurrunt et

ii, qui honoris causa obviam eunt venienti. Phocum ignorat Isocrates in Evagora iv. Egreditur in litus. Gravitas, debilitas corporis, quæ tardat incessum.

480. Admonitus patrii luctus, paternæ mœstitiæ, quam Minos de filio ab Atheniensibus interfecto conceperat. De admonitus, vide ad ix. 324. Rector. Minos, cujus imperio paruit Creta. Centum populorum. Nota est Creta ἑκατόμπολις ex Homero, Il. Β. 649; vid. Strabo, lib. x. p. 735. Populi pro urbibus; incolæ enim urbis populum faciunt. Pro gnato, pro ulciscenda filii morte. Tumulo, etc. nempe occisos hostes inferias vult filio mittere, xii. 2.

484. Asopiades, Asopi ex Ægina nepos. Ea, tam sancta: Cic. Or. ii. 40. quod eam legem tulisti, tam perni

ciosam.

491

Tristis abit; "Stabuntque tibi tua fœdera magno."
Dixit: et utilius bellum putat esse minari,
Quam gerere, atque suas ibi præconsumere vires.
Classis ab Enopiis etiamnum Lyctia muris
Spectari poterat; quum pleno concita velo
Attica puppis adest, in portusque intrat amicos,
Quæ Cephalum, patriæque simul mandata ferebat.
Eacidæ longo juvenes post tempore visum
Agnovere tamen Cephalum; dextrasque dedere,
Inque patris duxere domum. Spectabilis heros,
Et veteris retinens etiamnum pignora formæ,
Ingreditur; ramumque tenens popularis olivæ,
Et dextra lævaque duos ætate minores
Major habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.
Postquam congressu primo sua verba tulerunt

487. Magno stabunt.] Vide ad x. 547. Præconsumere, ante bellum, quod moliebatur, minuere: viii. 7. prætentare vires: Livius, xxi. 29. antelibare vires.

490. Lyctia a Lycto, urbe Creta. Velo; Burmannus e tribus MSS. malit vento, quod magis r concita conveniat. Frustra: En. i. 400: Aut portum tenet, aut pleno subit, ostia velo; ibid. v. 281. velis subit ostia plenis. Portum intraturi solent quidem vela contrahere, sed vide ad vi. 445. In portusque intrat amicos. Codices nostri Regii simplicius et lenius, et portus intrat amicos. Lectio altera nescio quid rude et contortum habet. Cephalus, Deionis aut, ut alii tradunt, Mercurii filius, qui Procrida, Erechthei filiam, in matrimonio habebat. Fuisse Cephalum juvenem apud Æginenses e versu 516. apparet. Longo post tempore. Ita et Virgilius, Eclog. i. 30. Respexit tamen, et longo post tempore venit.

496. Spectabilis.] Forma conspi

499

cuus: sic notat Cephalum propter fabulam sequentem inde a versu 661. ubi ob formam rapitur. Pignora exquisitius quam signa, vestigia: vi. 603. sacrorum pignora demit. Veteris forme, pristinæ pulchritudinis. Popularis, præstat. Oliva popularis, quia nata apud Athenienses, et ideo populo grata; si ad signum pacis spectes, Virgilius, Æn. viii. Paciferæque ramum prætendit oliva. Buten. Nonnulli, Bruten, unde Meursius, Reg. Attic. ii. 6. facit Bryten, a quo Brytadarum familia apud Athenienses descendebat, ut a Bute Butadarum. Pallas, filius Nelei qui fuit frater Thesei. Vid. Hyginus, fabula 244. Eum et filios res novas molientes postea Theseus interfecit. Pausan. Attic. p. 51 et 70.

501. Postquam congressu―Cecropida.] Hos versus aliter dederat cl. Gierig: Postquam congressus primi sua verba tulerunt; Cecropidum Cephalus, etc. et hæc subjicit," Congressus dixit pro congredientibus: non tamen hanc

505

Cecropidæ, Cephalus peragit mandata, rogatque
Auxilium; fœdusque refert, et jura parentum ;
Imperiumque peti totius Achaïdos addit.
Sic ubi mandatam juvit facundia causam ;
Æacus, in capulo sceptri nitente sinistra,
"Ne petite auxilium, sed sumite," dixit, "Athenæ.
Nec dubie vires, quas hæc habet insula, vestras
Ducite; et omnis eat rerum status iste mearum.
Robora non desunt; superat mihi miles, et hosti:
Gratia Dîs; felix, et inexcusabile tempus."

nostri loci lectionem defenderim, quam Heinsio debemus. Vulgo Congressi primi Cecropida. Multi veteres, congressu primo; nonnulli bonæ notæ, congressus primi. Hinc Heinsius etiam Cecropida in Cecropidum mutavit, quum Cecropidarum esse deberet." Obscuram judicavimus quam dedit Gierig, et quamvis non una eadem in nostris sit lectio, utraque tamen recipi potest; Codex B. Postquam congressi primum sua verba tulerunt Cecropidæ ; Codices A lectionem prætulimus, quæ jam antea, ut testatur Gierig, fuerat data: et hanc ita interpretemur: ubi congressi fuerunt Cecropidæ, et verba gratulantia tulerunt, Cephalus peragit mandata de auxilio petendo. Primo congressu tulerunt verba. Cicero, Fin. iii. 2: surrexit; deinde prima illa, quæ in congressu solemus. De auxilio hoc cæteri scriptores silent: Diodorus, iv. 61. narrat, in hoc bello quum fames orta esset, Athenienses ab Æaco petiisse, ut opem sibi a Diis impetraret: quod Isocrates, Evag. iv. de universis Græcis tradit. Jura, necessitudines. Plinius, VII. Ep. ii. 4. Sunt mihi et cum marito ejus vetera jura.

506. Capulo, parti inferiori sceptri, quæ manu tenebatur, sedentes innitebantur.

508. Nec dubie-ducite, non dubitate ducere. Et Burmannus emendari

511

volebat, Nec dubita-ducere. Male; tres enim legatos alloquitur, et præces✩ sit petite, sumite. Sequentia omnis— mearum molestiam creant. Heinsius conjecturat comnis, id est, communis rerum status; Burmannus, et, ut rerum nunc est status ille mearum. Potest tamen vulgata lectio utcunque explicari. Status rerum quum omnino sit regni conditio, potest etiam de copiis militaribus intelligi, et ire de exercitu proficiscente recte dicitur: vid. Cornel. Nepos, Ages. iii. 5. Neque hoc nos offendere debet, quod omnes suas copias ire vult; is enim sensus bene convenit antecedentibus, Ne petite-ducite: et poterat in tanta suorum multitudine novos facile milites conscribere.

510. Superat-hosti.] Hæc verba vir doctus in Ephem. lit. Jen. anni 1793. n. 280. argute et breviter dicta putat, ut intellig. superat miles mihi, ad me defendendum, et hosti, et ad hostem impugnandum. Etiam Lenzius hosti explicat, adversus hostem. Alii de loco sanando cogitârunt: Heinsius, Superat sat militis hospes; Burmannus suadet vel ut hosti, vel in hostem.

Prius minimum aberrat a vulgata scriptura; posterius melius favet sensui. Inexcusabile tempus, conditio regni adeo prospera, ut excusatio de auxilio negando locum non habeat.

"Immo ita sit!" Cephalus, " crescat tua civibus opto

Res," ait: "adveniens equidem modo gaudia cepi;
Quum tam pulchra mihi, tam par ætate juventus
Obvia processit: multos tamen inde requiro, 515
Quos quondam vidi vestra prius urbe receptus."
Eacus ingemuit; tristique ita voce locutus:
Flebile principium melior fortuna sequuta est.
Hanc utinam possem vobis memorare sine illo! 519
Ordine nunc repetam: neu longa ambage morer vos:
Ossa, cinisque jacent, memori quos mente requiris.
Et quota pars illi rerum perire mearum!
Dira lues ira populis Junonis iniquæ
Incidit, exosæ dictas a pellice terras.

Dum visum mortale malum, tantæque latebat 525

512. Immo ita sit vim habet confirmandi, quod ab altero dictum est. Requiro, sentio abesse.

519. Memorare sine illo! Ordine, etc.] Libri omnes, memorare! sine ullo Ordine, etc. Sed ego Schepperi conjecturam recipere non dubitavi. Cur enim sine ullo ordine rem narrare voluisset? et cur optet, ut fortunam narrare possit, quam et poterat narrare, et revera ordine memoravit? Et vidi conjecturam eandem tam viro docto in Biblioth. Tigur. p. 75. quam Lenzio esse probatam. Ac hic quidem hæc, cum sqq. neu longa, etc. conjungit. Regius noster A habet sine illo; id est, sine proœmio. Ordine repetere, referre, formulæ sunt solennes de iis, qui rem diligenter per partes narrant. Longa ambage morer vos; superflua oratione.

522. Et quota pars illi.] Codex Regius B. illic. Illi, quos tu quondam vidisti, fuere minima pars eorum, qui perierunt. Quotus adhibetur et ad augendam et ad minuendam rem. VOL. III.

Rerum mearum, subditorum meorum.
Res, ut πρᾶγμα et χρῆμα, de homi-
nibus. Vide Gronovii Obs. iv. p. 706.
Infra, ver. 583. pars meorum.

523. Dira lues ira, etc.] Notabilis pestilentiæ descriptio, in qua Noster sequutus est Lucretium, vi. 1136; Virgil. Georg. iii. 474 sqq. Confer Seneca, Edip. 35 sqq. Dira dicitur a Diis iratis immissa et præter modum magna. Sic dira grando, Horatius i. Od. ii. 1. Populis. Vide ad versum 481. Inique, iratæ ; vid. Heinsius, ad Sil. iii. 2. Incidere proprie de morbo, calamitate, malo Apud Thucydidem, ii. 47. aliquoties pestis dicitur μπíжTεv. A pellice. Ægina ex Jove Eacum peperit: vi. 113.

525. Mortale, usitatum inter mortales, adeoque naturale. Sic humanum malum, humanæ res, humani sensus. Virgilius, Æneid. xii. 797. vulnus mortale, a mortali illatum. Ibi quoque, ut nunc, divinitus immisso opponitur; sed Schirachius hoc loco interpretatur mortiferum contra lin

3 G

« AnteriorContinua »