Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Palladias arces; quæ te, justissima Phini,
Teque, senex Peripha, pariter videre volantes, 400
Innixamque novis neptem Polypemonis alis.
Excipit hanc Ægeus, facto damnandus in uno:
Nec satis hospitium est, thalami quoque fœdere
jungit.

Jamque aderat Theseus, proles ignara parenti,
Qui virtute sua bimarem pacaverat isthmon. 405
Hujus in exitium miscet Medea, quod olim
Attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.
Illud Echidneæ memorant e dentibus ortum
Esse canis specus est tenebroso cæcus hiatu;

est pariter volantibus, Phineus autem (qui in lectione vulgata occurrit) nullus apud Veteres occurrit, ad quem hæc pertineant, admodum credibile est, quod Schrader. ad Antoninum, conjecit, pro justissime Phineu legendum esse, justissima Phini; nam pivic idem quod pývn. Potuit enim mulier nomen avis habere, in quam mutata est, ut Daphne arboris, Arachne araneæ, etc. Accedit et hoc, quod in Argumento, Lactantii unus MS. Phenen habet. Conjecturam illam, probatam et Lenzio, recepi. Justissima illa vocatur ob pietatem in conjugem. Neptem Polypemonis, Halcyonem, Scironis filiam; quæ, quod corpus vulgâsset, a patre in mare dejecta in sui nominis avem mutata est. Probus ad Virgilium, Georg. i. 399. e Theodoro. Inniti aut niti alis proprie de avibus volantibus.

404. Ignara, ignota, passive, ut viii. 188 vid. Gellius, N. A. ix. 12. Ignotus erat Theseus patri, quia apud Pittheum avum Troezenis natus et educatus erat; nunc vero, tanquam virgo, veste talari et decenter pexis capillis veniebat: Pausanias, Attic. p. 44. Medea igitur facile impulit

Egea, propter seditionem omnia metuentem, ut Thesea, tanquam hospitem, convivio exciperet, et veneno tolleret. Plutarchus, Thes. 12.

405. Qui virtute sua, etc.] Totam illam viam, quæ Trozene Athenas ducebat, latroniciis purgaverat : Pausanias, Corinth. p. 122. Pacare solenne in hac re. Æneid. vi. 805: Hercules Erymanthi pacavit nemora ; Seneca de Benef. i. 13: terrarum marisque pacator; Silius ii. 483: Nemea pacator. Bimarem. Vide ad v. 407.

407. Aconiton omnium venenorum ocyssimum, de quo Plinius, xxvii. 2 et 3; Theophrastes. Hist. plant. ix. 16. Aconiton dictum est ἀπὸ τὴς άkóvηg, hoc est a caute, quia in cautibus nascitur. Echidneæ, quia Cerberus ex Echidna ortus: Hesiodus, Theog. 308; Quintus Smyrnæus, vi. 261.

409. Specus est, Acherusia, in Mariandynorum finibus, ad Heracleam Ponticam, per quem specum iter est ad inferos. Plinius, vi. 1; Mela, I. xix. 54. ibique Schott. Per eum specum Cerberum ab Hercule extractum memorat et Plinius, xxvii. 2.

410

415

Est via declivis, per quam Tirynthius heros
Restantem, contraque diem radiosque micantes
Obliquantem oculos, nexis adamante catenis,
Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira
Implevit pariter ternis latratibus auras;
Et sparsit virides spumis albentibus agros.
Has concrêsse putant, nactasque alimenta feracis
Fœcundique soli, vires cepisse nocendi ;
Quæ, quia nascuntur dura vivacia caute,
Agrestes aconita vocant: ea conjugis astu
Ipse parens Ægeus nato porrexit, ut hosti.
Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra;
Quum pater in capulo gladii cognovit eburno
Signa sui generis, facinusque excussit ab ore.
Effugit illa necem, nebulis per carmina motis.

Jam quoniam magna ibi aconiti copia, inde fabula de ejus origine orta. Cæcus, obscurus, caliginosus.

410. Est via declivis.] Heinsius hæc sic mutanda censebat, In Maryandinis, vel In Peryandinis, apud quos aconiton nascebatur: Burmannus, si quid mutandum esset, præferret prius. Mera conjectura quæ nullo Codice firmatur. Restantem, resistentem, nec loco cedere volentem. Non male Cerberi reluctatio describi-. tur. Obliquantem, in obliquam partem torquentem. Vide ad xii. 486. Nexis, etc. catena ferrea. Abstraxit restituit Heinsius, quia verbum, solenne in hac re; vulgo, attraxit. Ternis latratibus, iv. 450. Virides albentibus, ut i. 112.

416. Has concrêsse putant, etc.] Conf. Plinius, xxvi. 3. Concrêsse, nempe in corpus plantæ solidum. Est ergo metamorphosis. Dure cautes Græcis dicuntur, áкóval. Nicander Alex. xlii. Sed Theophrastes, d. 1. VOL. III.

420

ab Aconis, Peryandinorum vico, ei nomen impositum putat.

422. Quum pater, etc.] Gladium ut ostentaret Theseus, cultrum eduxit carnes appositas dissecturus. Plutarchus, in Thes. 12. Gladio, ipuɩ, adjunctus fere erat culter, μáxaipa : Homerus, Il. r. 271. E signis generis sui, quæ Theseus, more Veterum, in capulo gestabat, agnoscit filium. Quæ fuerint illa signa, πατρῶα σύμβολα, ut ait Plutarchus, non constat. Nonnulli simpliciter gladium intelligunt quem geus sub saxo abscondiderat, ut Theseus adultus eum inde tolleret, eoque instructus Athenas veniret; vid. Meursius, Thes. cap. 3. et Reg. Att. iii. 1. Facinus, poculum venenatum, quod facinorosa Medea paraverat. Eo excusso, erepto ab ore, facinus prohibitum est.

424. Effugit illa.] Aufugit Medea cum Medo filio, quem ex Ægeo pepererat, in Asiam; tandemque in patriam redit, ubi patri a fratre pulso

3 F

430

At genitor, quanquam lætatur sospite nato, 425
Attonitus tantum, leti discrimine parvo,
Committi potuisse nefas, fovet ignibus aras,
Muneribusque Deos implet; feriuntque secures
Colla torosa boum, vinctorum cornua vittis.
Nullus Erechthidis fertur celebratior illo
Illuxisse dies: agitant convivia patres,
Et medium vulgus ; nec non et carmina, vino
Ingenium faciente, canunt: "Te, maxime Theseu,
Mirata est Marathon Cretai sanguine tauri:
Quodque suis securus erat Cromyona colonus, 435
Munus opusque tuum est: tellus Epidauria per te
Clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem:

regnum reddit. Sed Ovidius fata ejus jam abrumpit.

428. Muneribus Deos implet; plurimas victimas offert. Proprie aræ implentur, poetice ipsi Dii.

431. Agitant verbum proprium in hac re, notante Burmanno. Medium vulgus; ut v. 207. media plebs. Vino Ingenium faciente. Horat. I. Ep. v. 19: Facundi calices quem non fecere disertum? Confer idem, I. Ep. xix. init. Neque vinum solum, sed secundum Persium, prol. 10. venter quoque ingenium largitur.

434. Mirata est Marathon, etc.] Thesei laudes commode convertit in hymni formam, ut res non narrari, sed agi videatur: confer Virgilius, Æn. viii. 288. ubi similis in Herculem hymnus. Taurus ille a Neptuno Minoi, regi Cretao, datus, post alia fata in terram Atticam venerat, ibique Marathonios agros vastabat. Eum Athenas perductum Theseus immolavit, vel Apollini Delphinio (Plutarchus, Thes. 14.) vel Minervæ : Pausanias, Att. p. 66. At Ovidius confundit tempora; nam taurum ilJum cepit, postquam Athenis exceptus

erat a patre. Vide Meursii Thes. cap. 10. Suis securus. Notat Heinsius voci securus eleganter addi casum secundum. Cromyon aut Cremyon, vicus Corinthi. Ibi sus, Phæa dicta, ferocia et magnitudine insignis, nec agros solum vastans, sed homines etiam occidens, quam interfecit Theseus: Plutarchus, Thes. 9. Tertium hoc fuit Thesei opus.

436. Tellus Epidauria.] Epidaurus urbs est Peloponnesi, Æsculapii templo nobilis. In Epidaurio agro Peripheten, Vulcani ex Antilia filium, interfecit, quod fuit primum ejus opus. Armatus ille erat clava (kopúvŋ) ferrea, unde кoρvvýτns et claviger dictus. Plutarchus, Thes. 8; Pausan. Corinth. p. 112; Apollodorus, III. xvi. 1. Procrustes, Neptuni filius, mensuram hospitum ad lectum aptans. Si longiores essent lecto, amputabat prominentes corporis partes, sin breviores, incude supposita extundebat pedes: Plutarchus, Thes. 11; Hyginus, fab. 38. Habitabat ad Cephissum: Pausanias, Attic. p. 92. Eum interfecit Theseus, idque fuit sextum ejus opus.

Vidit et immitem Cephesias ora Procrusten:
Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin:

Occidit ille Sinis, magnis male viribus usus, 440
Qui poterat curvare trabes, et agebat ab alto
Ad terram late sparsuras corpora pinus:
Tutus ad Alcathoen, Lelegeïa moenia, limes
Composito Scirone patet; sparsique latronis
Terra negat sedem, sedem negat ossibus unda,
Quæ jactata diu fertur durâsse vetustas 446
In scopulos: scopulis nomen Scironis inhæret.
Si titulos, annosque tuos numerare velimus,
Facta premant annos: pro te, fortissime, vota
Publica suscipimus: Bacchi tibi sumimus haus-

tus."

450

Consonat assensu populi, precibusque faventum

439. Cercyonem Eleusine degentem, quarta pugna vicit Theseus. Is autem prætereuntes lucta victos interficere solebat; Plutarchus, Thes. 11; Pausanias, Attic. p. 94. Sinis, Polypemonis aut Pemonis filius, in Isthmo habitans,duabus inflexis pinubus (unde Πιτυοκάμπτης dictus) homines alligare solebat, quibus subito dimissis, illi fœde lacerabantur. Eodem mortis genere affectus est a Theseo: Pausanias, Corinth. p. 111; Hyginus, fab. 38: Apollodorus, d. 1. Confer Valken. ad Eurip. Hippol. ver. 977. Hæc secunda ejus pugna. Idem Sinis habuit quoque filiam, Perigimen nomine, ex qua Theseus Menalippum genuit, patrem Toxianis.

443. Alcathoe, Megara, ab Alcathoo sic dicta. Is fuit Pelopis filius, qui, quum ei mortis Chrysippi fratris crimen fieret, ad Megaros aufugit et leonem horum terras vastantem necavit; unde Megaris heros habitus, et monumentis festisque celebratus fuit:

Pausanius i. c. 4. Composito, sublato, interfecto, sive metaphora petita sit a litibus, quæ, quum componuntur, finiuntur; sive a mortuis, qui et ipsi dicuntur componi, id est, sepeliri. Schirachius sensu exquisitiore sic dictum putabat, quia Theseus Scironem e saxo in mare deturbatum simul sepeliverit. Sciron, Scironides, Megaridis rupes incolens, vel latrociniis viam infestabat, vel prætereuntibus pedes porrigere solebat lavandos; quod quum fecissent, calcibus eos in mare dejiciebat Plutarch. Thes. 10. Eum et ipsum dejecit Theseus, idque fuit quartum ejus opus. Sparsique latronis→→ ossibus. Hæc lectio nimis exquisita et torta videtur; prætulerim certe quam dant Regii nostri, sparsisque latronisossibus.

448. Titulos, gloriose facta. Facta premant annos; gesta tua annos superabunt. Regii nostri habent prement ; sed velimus vult premant.

Regia; nec tota tristis locus ullus in urbe est. VII. Nec tamen, (usque adeo nulli sincera vo

453

luptas, Sollicitique aliquid lætis intervenit!) geus Gaudia percepit, nato secura recepto. [quam Bella parat Minos; qui quanquam milite, quanClasse valet, patria tamen est firmissimus ira: Androgeique necem justis ulciscitur armis. Ante tamen, bello vires acquirit amicas; [rat. Quaque potens habitus, volucri freta classe perer

453-660. Nec tamen, etc.] Minos ob filium Androgeum interfectum bellum movet Atheniensibus, quibus auxilium pollicetur acus, rex Æginæ, cujus cives, a peste absumpti, miro quodam modo suppleti erant ex formicis. Nempe Myrmidones prisci Æginæ incolæ, qui postea Peleum sequuti Thessaliam incoluerunt. Quoniam formicæ Græcis μúpμnces dicun; tur, Hesiod. (fr. p. 445. Lips.) auctor cœpit, etymologiam perverse premens, fingere eos ex formicis factos, quod multi deinceps repetierunt. Et illo quidem auctore Jupiter id effecit, quum acus in Ægina, insula deserta, ubi educatus erat et adoleverat, solus esset. Sic et Apollod. III. xii. 6. ubi vide Heynium; sed Pausanias, ii. 29. in eo discrepat, quod homines -illos non ex formicis, sed ex terra natos mentitur. Pestem vero et formicarum mutationem, cum Nostro in hac fabula, Strabo,viii. p. 576. et Hyginus, fabula 52. commemorant. Sincerum, cui nihil alieni, vitiosi, h. 1. doloris, immixtum, incorruptum. Ab hoc nunc non differt securum.

457. Classe valet.] Cretenses illo tempore arte nautica excellebant omnibus gentibus: Minos primus imperium maris habuit; classeque instructa purgavit mare a piratis: Thucydides, X. i. 4; Herodotus, iii. 122; Diodo

458

rus Siculus, iv. 60. De bello hoc etiam Plutarch. Thes. 15; Pausanias, i. 27; Apollodorus, III. xv. 8; Hyginus, fabula 41. Firmissimus; plurimi, fortissimus, e solenni permutatione. Firmissimus, validissimus, sæpissime de belli potentia. Vide Gronov. ad Liv. xxi. 25; sed nunc et firmissimus ira, quem ira impellit, ut omnibus viribus suis utatur. Patria ira, quæ convenit patri, ob filii cædem.

459. Ante tamen, bello; id mihi magis poeticum videtur, quam quod habet vulgata, Ante tamen bellum; quare bello (dativo,) quod omnes MSS. præter sex habent, revocandum putavi. Virgilius, Æn. ii. 315. glomerare manum bello; ibidem, iii. 540. bello armantur equi. Regii nostri habent quoque bello, quod servandum censeo, dummodo post tamen ponatur comma, sicuti in libro i. 5. Ante, mare et tellus, etc. Vires sæpe de copiis militaribus. Amicas, auxiliares. Quaque potens habitus; habebat enim imperium maris. Non admodum volucris illa classis fuisse videtur. Eam enim effugit Dædalus, eam ipsam ob causam, quod velis carebat, quæ invenerat, et quibus utebatur Dædalus: vide Goguet von Ursprunge der Gesetze, etc. tom. ii. p. 276. Est ergo nunc nil nisi epitheton ornans, sive commune.

« AnteriorContinua »