Imatges de pàgina
PDF
EPUB
[ocr errors]

In manibus vestris vita est, ætasque parentis. 335
Si pietas ulla est, nec spes agitatis inanes,
Officium præstate patri; telisque senectam
Exigite, et saniem conjecto emittite ferro.'
His, ut quæque pia est, hortatibus impia prima est;
Et ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus
Ulla suos spectare potest; oculosque reflectunt;
Cæcaque dant sævis aversæ vulnera dextris. 342
Ille, cruore fluens, cubito tamen allevat artus ;
Semilacerque toro consurgere tentat; et inter
Tot medius gladios pallentia brachia tendens,
"Quid facitis, gnatæ? quid vos in fata parentis
Armat?" ait. Cecidere illis animique, manusque.
Plura loquuturo cum verbis guttura Colchis
Abstulit, et calidis laniatum mersit ahenis.
V. Quod nisi pennatis serpentibus îsset in auras,

335. In manibus, etc.] Hic versus meo calculo inter Nasonianos cum Heinsio non admittendum puto, etiamsi in Codicibus nostris legatur.

336. Agitatis, in animo alitis. Exigite, expellite. Sanies, omnis humor corruptus. Nunc invidiose ita vocat sanguinem senis decrepiti, quem paulo ante veterem cruorem appellavit.

339. His, ut, etc.] Ludit duplici oxymoro. Caca, a quibus ipsæ avertunt oculos. Tot gladios, nempe quatuor; tot enim ei erant filiæ.

348. Cum verbis guttura abstulit ;] resoluto gutture abstulit verba. Laniatum, etc. Pausanias, Karakóασα ἐψῆσαι. Inde remansit ne tantillum quidem, quod sepulturæ tradi posset. Noster abrupte finit fabulam.

350-397. Jason cum Medea Iolco exactus Corinthum fugit. lbi quum decem annos vixisset, Glaucen ducit, Creontis regis filiam; quo Medea offensa veneno Glaucen interimit, suos

349

que filios trucidat. Eam autem fabulam Noster breviter tantum attingit. Confer Apollod. I. ix. 28. ubi illi ab Acasto et Iolcensibus expelluntur; et Hyginus, fab. 25, 26. quo auctore Jason sponte Acasto patris regnum tradit. Confer Diodorus Siculus, iv. 34. Pausan. ii. 3. Tractârat hæc Sophocles in Colchidibus. Restat Euripidis Medea. In itinere despicit loca multa, metamorphosibus nobilia. Sed totus hic locus valde vexavit Interpretes, quandoquidem fabulæ illæ satis obscuræ sunt. Neque Medea recta via volat, sed milvi instar circinat auras; nisi ad excusandum poetam malis dicere, Medeam ex alto tantum procul despexisse illa loca. Pennatis; Claudian. xxxvi. 139. Cibebes serpentibus tribuit pinnas, ubi Gesnerus monet, hoc nomen a pennis origine et usu antiquissimo forte non differre, sed Quintiliani ætate grammaticos discrimen facere cœpisse, pin

Non exempta foret pœnæ: fugit alta, superque
Pelion umbrosum, Philyreiaque tecta, superque
Othryn, et eventu veteris loca nota Cerambi.
Hic ope Nympharum sublatus in aera pennis,
Quum gravis infuso tellus foret obruta ponto, 355
Deucalioneas effugit inobrutus undas.
Æoliam Pitanen a læva parte relinquit,
Factaque de saxo longi simulacra draconis ;
Idæumque nemus; quo, nati furta, juvencum
Occuluit Liber falsi sub imagine cervi;
Quaque pater Corythi parva tumulatus arena;

nasque tribuisse alis majorum avium et piscibus: itaque se non simpliciter hoc loco, damnare pennatos serpentes.

351. Alta; in aere, ut alias sublimis. Pelion-Philyreiaque; expressit Callimachus, Hymn. Del. 118: Πήλιον ὦ Φιλύρης νυμφήϊον. In Pelio monte Jupiter concubuerat cum Philyra, unde natus Chiron. Regii nostri habent Philyreiaque, quæ lectio præstantior jure visa est Robert. Stephan. quam, quod Gierig dederat, Philyreique. Erravit certe idem Gierig, quum hoc loco dixerit ex concubitu Jovis cum Philyra natum fuisse Chirona; vide quæ certiora in libro ii. 676 et hic addemus, Saturnum, quum Rhea conjux eum Philyræ adblandientem vidisset, sub forma equi aufugisse; et Philyram per montes Pelasgorum erravisse, in quibus Chirona partu edidit; quo monstro viso abhorrens, petivit a Diis ut sua forma mutaretur, et quidem in tiliam arborem fuit mutata. Eventus, fortuna; hoc loco mutatio; x. 600. eventu juvenum deterritus, interitu; xiii. 506. Eventuque gravi finita est publica clades, excidio. Veteris Cerambi; quia Deucalionis tempore vixerit. Auctore Nicandro apud Antoninum Liber. 22.

360

Terumbus, ad pedem Othryos montis, a Nymphis iratis in scarabæum cornigerum, qui Græcis cerumbix dicitur, mutatus est. Ibi, sine dubio, ut in hoc loco, Cerambus legendum est, quod docet vox cerambix.

354. Sublatus in aera pennis potest circumlocutio illius scarabæi esse. Gravis; Equidem interpretor ponderosam; opponitur enim ei, qui pennis tollitur in aera, levis pendet in aere, levitate sua effugit periculum. Obruta-inobrutus, ut viii. 844. Attenuárat-inattenuata.

358. Longi simulacra draconis; intelligit Micyllus Lesbium draconem, cujus etiam xi. 58. mentio fit. Liberi natum, Thyoneum, Phrygiis pastoribus juvencum abegisse tradit glossa Codicis Menardi.

[blocks in formation]

Et quos Mæra novo latratu terruit agros;
Eurypylique urbem, qua Coæ cornua matres
Gesserunt, tum quum discederet Herculis agmen ;
Phœbeamque Rhodon, et Ialysios Telchinas, 365
Quorum oculos ipso vitiantes omnia visu
Jupiter exosus, fraternis subdidit undis.
Transit et antiquæ Cartheïa monia Ceæ,
Qua pater Alcidamas placidam de corpore natæ
Miraturus erat nasci potuisse columbam.
Inde lacus Hyries videt, et Cycneïa Tempe,
Quæ subitus celebravit olor; nam Phyllius illic
Imperio pueri volucresque ferumque leonem
Tradiderat domitos: taurum quoque vincere jussus

Burmannus suspicatur, hic de Hecuba agi, propter xiii. 406; Mara autem nomen intrusum esse pro alio, quo Hecuba significaretur; variare enim MSS. Novo, inusitato. Terruit. Vide ad xiii. 406.

363. Eurypyli urbem; Coon. Homer. Il. B. 677. Κῶν, Εὐρυπύλοιο πόλιν. Fuit hic Eurypylus Herculis filius, qui, capta illa urbe, ibi regnavit. Coa autem mulieres quum formam suam prætulissent Veneri, in vaccas mutatæ sunt: Lactantius, in Argumento.

365. Phabeam, quia Rhodus Soli sacra, cujus radiis nunquam carere dicebatur: vid. Lambinus, ad Horatium, I. Od. vii. 1. Ialysus, una ex tribus antiquissimis Rhodi urbibus, ab Ialyso, Solis nepote, sic dicta: Strabo, xiv. p. 655. Telchinas Rhodum incoluisse certum est, quanquam non satis constat, unde venerint, aut quorsum, Rhodo relicta, migraverint. Vide Meursii Rhod. i. 9. Erant autem et insignes præstigiatores et invidi calumniatores. Spanhem. ad Callimachum, h. Del. 31. et Munker. ad

370

Lactant. Argum. Vitiure, fascinare.. Fascinatio fiebat et oculis. Virgilius, Ecl. iii. 103: Nescio, quis teneros oculus mihi fascinat agnos. Quin adeo invidi oculi solo aspectu credebantur rerum pulchritudinem corrumpere : Horatius, I. Ep. xiv. 37. ubi sic limare et venenare. Sed vitiare hoc sensu etiam apud Solin. iv: Fœminæ aspectu spicula vitiant.

368. Cea, sive Ceos, Græcis etiam Hydrussa Plin. iv. 20. Ibi urbs Carthaa. Fabulam, quam Noster attingit, latius tractat Antoninus Liber. cap. i. Antique, antiquis temporibus notæ. Alcidamas illo auctore non Carthea habitabat, sed Iulide, in alia Ceæ urbe. Ibidem et nata est Ctesylla, quæ Athenis mutata.

371. Tempe; non Thessalica illa, sed Teumesia ad Teumesum, montem Bootiæ. Fuit dicta Cycneia, propter Cycnum filium Hyries, mutatum in olorem. In illis locis Hyrie, flens, puerum, filium, in lacum conversa est. Confer Antonin. Liberalem, c. 12. Volucres, vultures miræ magnitudinis, auctore Anton.

Vicerat; et, spreto toties iratus amore,
Præmia poscenti taurum suprema negârat.
Ille indignatus, Cupies dare, dixit; et alto
Desiluit saxo: cuncti cecidisse putabant:
Factus olor niveis pendebat in aera pennis.
At genetrix Hyrie, servati nescia, flendo
Delicuit; stagnumque suo de nomine fecit.
Adjacet his Pleuron; in qua trepidantibus alis
Ophias effugit natorum vulnera Combe.

Inde Calaureæ Letoïdos aspicit arva,

375

380

In volucrem versi cum conjuge conscia regis. 385 Dextera Cyllene est; in qua cum matre Menephron Concubiturus erat, sævarum more ferarum. Cephison procul hinc deflentem fata nepotis, Respicit in tumidam Phocen ab Apolline versi; Eumelique domum lugentis in aere natam. Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis Contigit hic ævo veteres mortalia primo

[blocks in formation]

390

384. Letoidos, pro Latoidos, ex Græco Λητόιδος. Apollini sacra fuit Calauria, postea Delphis commutata Neptuno vide Stanlei. ad EschyJum, Eum. 30. Menephron, Arcas, cum Bliade matre, et cum Cyllene filia concubuit. Hyginus, fabula 253.

388. Cephisi filia, nomine Praxithea, nupta fuit Erechtheo, ex qua ille octo liberos suscepit, e quibus unus intelligendus. Respicit, quia illa loca jam post tergum habebat. Male igitur Heinsius corrigit, despicit. Eumeli domum. Micyllus intelligit Patras, Achaiæ urbem, cujus primus rex Eumelus.

391. Ephyre antiquum nomen Corinthi, ubi Pirene fons. Prisci incolæ e fungis orti credeban

tur.

Corpora vulgârunt pluvialibus edita fungis.
Sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis,
Flagrantemque domum regis mare vidit utrumque;
Sanguine natorum perfunditur impius ensis; 396
Ultaque se male mater, Iasonis effugit arma.
VI. Hinc Titaniacis ablata draconibus, intrat

ac

Nova

394. Medea quum ex Jasone jam filios Mermerum et Feretum procreasset, summaque concordia viverent, objiciebatur ei, hominem tam fortem, formosum ac nobilem, uxorem advenam atque veneficam habere. Huic Creon, Menacei filius, rex Corinthius, filiam suam minorem Glaucen dedit uxorem. Medea quum vidit, se erga Jasonem bene merentem tanta contumelia esse affectam, coronam ex venenis fecit auream, eamque muneri jussit filios suos noverca dare. Creusa, munere cepto, cum Jasone et Creonte conflagravit. Medea ubi regiam ardere vidit, natos suos interfecit et profugit Corintho. Hyginus, fabula 25. Conf. Apollodorus, d. 1. Hoc fundamentum est Euripidis et Senecæ fabularum, quæ Medeæ nomen habent. nupta ab aliis Glauce vocatur, ab aliis Creusa, et jam olim dubitabatur, utrum verius. Schol. Euripidis, ad Medeam, 19. Sed bene notavit Burmannus, Creusam non esse nomen proprium, sed filiam regis notare. Venenis, donis venenatis : Horatius, Epod. iii. 13. delibutis donis. Miserat pallam et coronam, πέπλον καὶ στέφος χρυσήλατον, Euripides, 949 ; Valer. Flaccus, v. 449; Seneca, Med. 570. Illa dona infecerat naphtha, ex multorum quidem opinione, quæ inde dicta est Μηδείας φάρμακον. Vid. Munkerus, ad Hygin. d. 1. Naphtha magna cognatio ignium, qui protinus in eam transiliunt: Plinius, ii. 105. ubi addit: Ita ferunt a Medea pellicem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapta.

Vocat Colcha venena, quia Medea Colchis iis usa.

396. Sanguine natorum, etc.] Interfectos filios a Corinthiis, quod dona attulissent, auctor est Pausanias, Corinth. p. 118; idemque addit, quum filii innocentes essent inventi, Corinthios in eo ipso loco, ubi interfecti essent, Pavoris imaginem dedicâsse, ad eamque sacra anniversaria fecisse. Similiter Apollod. et Ælianus. V. H. v. 21. In Scholiis Euripidis ad Med. Euripides traditur quinque talentis a Corinthiis corruptus esse, ut in Medeam transferret illam cædem. Rem disquirit Barnesius in Vita Euripidis, sect. 17. Vide et Boettigeri prolusiones de Medea Euripidea.

398-492. Hinc Titaniacis, etc.] Medea Athenas fugit, ubi ab Ægeo excipitur, cujus filium venenis interficere conatur. Excipit eam Ægeus, postquam juraverat, se eam non ejecturum. Euripides, 709 sqq. Ipsa pollicita erat, se orbitate liberaturam Ægea. Plutarchus, Thes. 12: filio servato, convivium instituitur, quod resonat Thesei laudibus. Conf. Hygin. 26; Diod. Sic. iv. 54 sqq. ; Pausan. ii. 3; Apollod. I. ix. 28. Titaniacis, quos a sole acceperat. Apollodorus. Periphas, rex antiquissimus Atticæ ante Cecropis tempora. Eum Jupiter in aquilam mutavit, ejusque conjugem, quum separari nollet a marito, in ὄρνιθα σύννομον, id est, in iisdem pascuis versantem, una viventem, nempe in pývŋv, falconem ossifragum Antoninus Liber. 6. quoniam et nunc de duobus sermo

:

Jam

« AnteriorContinua »