In manibus vestris vita est, ætasque parentis. 335 335. In manibus, etc.] Hic versus meo calculo inter Nasonianos cum Heinsio non admittendum puto, etiamsi in Codicibus nostris legatur. 336. Agitatis, in animo alitis. Exigite, expellite. Sanies, omnis humor corruptus. Nunc invidiose ita vocat sanguinem senis decrepiti, quem paulo ante veterem cruorem appellavit. 339. His, ut, etc.] Ludit duplici oxymoro. Caca, a quibus ipsæ avertunt oculos. Tot gladios, nempe quatuor; tot enim ei erant filiæ. 348. Cum verbis guttura abstulit ;] resoluto gutture abstulit verba. Laniatum, etc. Pausanias, Karakóασα ἐψῆσαι. Inde remansit ne tantillum quidem, quod sepulturæ tradi posset. Noster abrupte finit fabulam. 350-397. Jason cum Medea Iolco exactus Corinthum fugit. lbi quum decem annos vixisset, Glaucen ducit, Creontis regis filiam; quo Medea offensa veneno Glaucen interimit, suos 349 que filios trucidat. Eam autem fabulam Noster breviter tantum attingit. Confer Apollod. I. ix. 28. ubi illi ab Acasto et Iolcensibus expelluntur; et Hyginus, fab. 25, 26. quo auctore Jason sponte Acasto patris regnum tradit. Confer Diodorus Siculus, iv. 34. Pausan. ii. 3. Tractârat hæc Sophocles in Colchidibus. Restat Euripidis Medea. In itinere despicit loca multa, metamorphosibus nobilia. Sed totus hic locus valde vexavit Interpretes, quandoquidem fabulæ illæ satis obscuræ sunt. Neque Medea recta via volat, sed milvi instar circinat auras; nisi ad excusandum poetam malis dicere, Medeam ex alto tantum procul despexisse illa loca. Pennatis; Claudian. xxxvi. 139. Cibebes serpentibus tribuit pinnas, ubi Gesnerus monet, hoc nomen a pennis origine et usu antiquissimo forte non differre, sed Quintiliani ætate grammaticos discrimen facere cœpisse, pin Non exempta foret pœnæ: fugit alta, superque nasque tribuisse alis majorum avium et piscibus: itaque se non simpliciter hoc loco, damnare pennatos serpentes. 351. Alta; in aere, ut alias sublimis. Pelion-Philyreiaque; expressit Callimachus, Hymn. Del. 118: Πήλιον ὦ Φιλύρης νυμφήϊον. In Pelio monte Jupiter concubuerat cum Philyra, unde natus Chiron. Regii nostri habent Philyreiaque, quæ lectio præstantior jure visa est Robert. Stephan. quam, quod Gierig dederat, Philyreique. Erravit certe idem Gierig, quum hoc loco dixerit ex concubitu Jovis cum Philyra natum fuisse Chirona; vide quæ certiora in libro ii. 676 et hic addemus, Saturnum, quum Rhea conjux eum Philyræ adblandientem vidisset, sub forma equi aufugisse; et Philyram per montes Pelasgorum erravisse, in quibus Chirona partu edidit; quo monstro viso abhorrens, petivit a Diis ut sua forma mutaretur, et quidem in tiliam arborem fuit mutata. Eventus, fortuna; hoc loco mutatio; x. 600. eventu juvenum deterritus, interitu; xiii. 506. Eventuque gravi finita est publica clades, excidio. Veteris Cerambi; quia Deucalionis tempore vixerit. Auctore Nicandro apud Antoninum Liber. 22. 360 Terumbus, ad pedem Othryos montis, a Nymphis iratis in scarabæum cornigerum, qui Græcis cerumbix dicitur, mutatus est. Ibi, sine dubio, ut in hoc loco, Cerambus legendum est, quod docet vox cerambix. 354. Sublatus in aera pennis potest circumlocutio illius scarabæi esse. Gravis; Equidem interpretor ponderosam; opponitur enim ei, qui pennis tollitur in aera, levis pendet in aere, levitate sua effugit periculum. Obruta-inobrutus, ut viii. 844. Attenuárat-inattenuata. 358. Longi simulacra draconis; intelligit Micyllus Lesbium draconem, cujus etiam xi. 58. mentio fit. Liberi natum, Thyoneum, Phrygiis pastoribus juvencum abegisse tradit glossa Codicis Menardi. Et quos Mæra novo latratu terruit agros; Burmannus suspicatur, hic de Hecuba agi, propter xiii. 406; Mara autem nomen intrusum esse pro alio, quo Hecuba significaretur; variare enim MSS. Novo, inusitato. Terruit. Vide ad xiii. 406. 363. Eurypyli urbem; Coon. Homer. Il. B. 677. Κῶν, Εὐρυπύλοιο πόλιν. Fuit hic Eurypylus Herculis filius, qui, capta illa urbe, ibi regnavit. Coa autem mulieres quum formam suam prætulissent Veneri, in vaccas mutatæ sunt: Lactantius, in Argumento. 365. Phabeam, quia Rhodus Soli sacra, cujus radiis nunquam carere dicebatur: vid. Lambinus, ad Horatium, I. Od. vii. 1. Ialysus, una ex tribus antiquissimis Rhodi urbibus, ab Ialyso, Solis nepote, sic dicta: Strabo, xiv. p. 655. Telchinas Rhodum incoluisse certum est, quanquam non satis constat, unde venerint, aut quorsum, Rhodo relicta, migraverint. Vide Meursii Rhod. i. 9. Erant autem et insignes præstigiatores et invidi calumniatores. Spanhem. ad Callimachum, h. Del. 31. et Munker. ad 370 Lactant. Argum. Vitiure, fascinare.. Fascinatio fiebat et oculis. Virgilius, Ecl. iii. 103: Nescio, quis teneros oculus mihi fascinat agnos. Quin adeo invidi oculi solo aspectu credebantur rerum pulchritudinem corrumpere : Horatius, I. Ep. xiv. 37. ubi sic limare et venenare. Sed vitiare hoc sensu etiam apud Solin. iv: Fœminæ aspectu spicula vitiant. 368. Cea, sive Ceos, Græcis etiam Hydrussa Plin. iv. 20. Ibi urbs Carthaa. Fabulam, quam Noster attingit, latius tractat Antoninus Liber. cap. i. Antique, antiquis temporibus notæ. Alcidamas illo auctore non Carthea habitabat, sed Iulide, in alia Ceæ urbe. Ibidem et nata est Ctesylla, quæ Athenis mutata. 371. Tempe; non Thessalica illa, sed Teumesia ad Teumesum, montem Bootiæ. Fuit dicta Cycneia, propter Cycnum filium Hyries, mutatum in olorem. In illis locis Hyrie, flens, puerum, filium, in lacum conversa est. Confer Antonin. Liberalem, c. 12. Volucres, vultures miræ magnitudinis, auctore Anton. Vicerat; et, spreto toties iratus amore, Inde Calaureæ Letoïdos aspicit arva, 375 380 In volucrem versi cum conjuge conscia regis. 385 Dextera Cyllene est; in qua cum matre Menephron Concubiturus erat, sævarum more ferarum. Cephison procul hinc deflentem fata nepotis, Respicit in tumidam Phocen ab Apolline versi; Eumelique domum lugentis in aere natam. Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis Contigit hic ævo veteres mortalia primo 390 384. Letoidos, pro Latoidos, ex Græco Λητόιδος. Apollini sacra fuit Calauria, postea Delphis commutata Neptuno vide Stanlei. ad EschyJum, Eum. 30. Menephron, Arcas, cum Bliade matre, et cum Cyllene filia concubuit. Hyginus, fabula 253. 388. Cephisi filia, nomine Praxithea, nupta fuit Erechtheo, ex qua ille octo liberos suscepit, e quibus unus intelligendus. Respicit, quia illa loca jam post tergum habebat. Male igitur Heinsius corrigit, despicit. Eumeli domum. Micyllus intelligit Patras, Achaiæ urbem, cujus primus rex Eumelus. 391. Ephyre antiquum nomen Corinthi, ubi Pirene fons. Prisci incolæ e fungis orti credeban tur. Corpora vulgârunt pluvialibus edita fungis. ac Nova 394. Medea quum ex Jasone jam filios Mermerum et Feretum procreasset, summaque concordia viverent, objiciebatur ei, hominem tam fortem, formosum ac nobilem, uxorem advenam atque veneficam habere. Huic Creon, Menacei filius, rex Corinthius, filiam suam minorem Glaucen dedit uxorem. Medea quum vidit, se erga Jasonem bene merentem tanta contumelia esse affectam, coronam ex venenis fecit auream, eamque muneri jussit filios suos noverca dare. Creusa, munere cepto, cum Jasone et Creonte conflagravit. Medea ubi regiam ardere vidit, natos suos interfecit et profugit Corintho. Hyginus, fabula 25. Conf. Apollodorus, d. 1. Hoc fundamentum est Euripidis et Senecæ fabularum, quæ Medeæ nomen habent. nupta ab aliis Glauce vocatur, ab aliis Creusa, et jam olim dubitabatur, utrum verius. Schol. Euripidis, ad Medeam, 19. Sed bene notavit Burmannus, Creusam non esse nomen proprium, sed filiam regis notare. Venenis, donis venenatis : Horatius, Epod. iii. 13. delibutis donis. Miserat pallam et coronam, πέπλον καὶ στέφος χρυσήλατον, Euripides, 949 ; Valer. Flaccus, v. 449; Seneca, Med. 570. Illa dona infecerat naphtha, ex multorum quidem opinione, quæ inde dicta est Μηδείας φάρμακον. Vid. Munkerus, ad Hygin. d. 1. Naphtha magna cognatio ignium, qui protinus in eam transiliunt: Plinius, ii. 105. ubi addit: Ita ferunt a Medea pellicem crematam, postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne rapta. Vocat Colcha venena, quia Medea Colchis iis usa. 396. Sanguine natorum, etc.] Interfectos filios a Corinthiis, quod dona attulissent, auctor est Pausanias, Corinth. p. 118; idemque addit, quum filii innocentes essent inventi, Corinthios in eo ipso loco, ubi interfecti essent, Pavoris imaginem dedicâsse, ad eamque sacra anniversaria fecisse. Similiter Apollod. et Ælianus. V. H. v. 21. In Scholiis Euripidis ad Med. Euripides traditur quinque talentis a Corinthiis corruptus esse, ut in Medeam transferret illam cædem. Rem disquirit Barnesius in Vita Euripidis, sect. 17. Vide et Boettigeri prolusiones de Medea Euripidea. 398-492. Hinc Titaniacis, etc.] Medea Athenas fugit, ubi ab Ægeo excipitur, cujus filium venenis interficere conatur. Excipit eam Ægeus, postquam juraverat, se eam non ejecturum. Euripides, 709 sqq. Ipsa pollicita erat, se orbitate liberaturam Ægea. Plutarchus, Thes. 12: filio servato, convivium instituitur, quod resonat Thesei laudibus. Conf. Hygin. 26; Diod. Sic. iv. 54 sqq. ; Pausan. ii. 3; Apollod. I. ix. 28. Titaniacis, quos a sole acceperat. Apollodorus. Periphas, rex antiquissimus Atticæ ante Cecropis tempora. Eum Jupiter in aquilam mutavit, ejusque conjugem, quum separari nollet a marito, in ὄρνιθα σύννομον, id est, in iisdem pascuis versantem, una viventem, nempe in pývŋv, falconem ossifragum Antoninus Liber. 6. quoniam et nunc de duobus sermo : Jam |