Imatges de pàgina
PDF
EPUB

270

Et strigis infames, ipsis cum carnibus, alas;
Inque virum soliti vultus mutare ferinos
Ambigui prosecta lupi: nec defuit illic
Squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri,
Vivacisque jecur cervi; quibus insuper addit
Ora caputque novem cornicis secula passæ.
His et mille aliis postquam sine nomine rebus
Propositum instruxit mortali barbara munus ; 276
Arenti ramo jampridem mitis olivæ

271. Ambigui, faciem usque mutantis, ut, ii. 9. Putabat superstitio Veterum, nonnullos vicissim nunc homines esse, nunc in luporum formam transire. Vid. Brouckhusius, ad Propertium, IV. v. 14. Mallet quidem Burmannus Ambiguum ex uno MS. ne lupi oneretur duobus epithetis; sed et versu sequenti duo epitheta sunt, squamea, tenuis; duo autem epitheta sæpe leguntur: xv. 229. inanes fluidos pendere lacertos; Tibul. III. v. 22. dura tertia regna, ubi vid. Heynius. Glareanus tenuis ad chelydri refert, et rem sic expedit: non cujuslibet Cinyphii chelydri, sed tenuis. Profecta, exta vid. Cellarius ad Lactantii Instit. IV. xxvii. 4. Chelydros, seu hydrus e genere serpentium, fœtore intolerabili est. Nicander, Theriac. 411 sqq. Cinyps, Libyæ fluvius, in sinum Syrticum se exonerans. Vivacis cervi, τετρακορώνου : nam quater cornicis secula corvus: Ausonius, de ætate animal. Vivacibus autem istis feris vita longa transfertur in Æsonem. Novem cornicis, etc. Apud Hesiodum cornix vivit ἐννεὰ γενέας ἀνδρῶν: ab Arato, in Phænomenis dicitur quoque ἐννεάχηρα κορώνη. Ita Nestor triseclise

[blocks in formation]

uno glossa addita esset, id est, in mortario, Heins. dedit mortari, quod et Barth. Advers. xxxi. 3. conjecerat, et approbat Burmannus. Verum mortare ne verbum quidem Latinum est, quod ipse Heinsius fatetur; Latini enim dicunt, mortarium: Lenzius igitur conjungit mortari, mortarii, munus, ut sit poetica circumlocutio ipsius mortarii. Non placet. Quis enim putet, Medeam, illa medicamina jam in aheno cocta, nunc in mortarium intulisse, ibique instruxisse? Nec porro sequentia hoc patiuntur, ubi ramo omnia confundit; et mox ahenum rursus diserte commemoratur, sicut bene notavit Schirachius. Denique vulgata lectio sensum habet non incommodum. Æso nunc mortalis dicitur sive, ut Schirachius putabat, quia senex jam decrepitus et morti proximus erat; sive, quod ego malim, quia nihilominus mortalis manebat, etsi ei istis medicamentis juventus redderetur. Propositum munus; medicamentum autem illud parabat seni mulier barbara ; quod invidiose additum puto. Itaque nec hanc vocem tentari debebat. Barbara Medea etiam apud Horatium, Ep. v. 62: Heinsius tamen et Burmannus probant Daumii correctionem, pro barbara reponentis, marmore, id est, in marmore mortarii; in mortario

marmoreo.

277. Mitis.] Lenzius interpretatur, quæ jam diu desiit fructus ferre. Ea

Omnia confundit, summisque immiscuit ima.
Ecce vetus calido versatus stipes aheno,
Fit viridis primo; nec longo tempore frondem
Induit; et subito gravidis oneratur olivis. 281
At quacunque cavo spumas ejecit aheno
Ignis, et in terram guttæ cecidere calentes; [gunt.
Vernat humus: floresque, et mollia pabula sur-
Quod simul ac vidit, stricto Medea recludit 285
Ense senis jugulum; veteremque exire cruorem
Passa, replet succis: quos postquam combibit
Æson,

Aut ore acceptos, aut vulnere; barba, comæque
Canitie posita nigrum rapuere colorem:
Pulsa fugit macies: abeunt pallorque, situsque ;

vero notio voc. mitis quo jure inseratur, non video. Num Ovidius putris scripsit? Rode omisit in versione. Immiscuit; Genevensis, remiscuit, quod placet Burmanno, ut apud Horatium, Art. Poet. 151. veris falsa remiscet.

281. Induit.] Basileensis, invenit, quod non damnat Burmannus, quia invenire sæpe de iis quæ subito, et præter expectationem, eveniunt. Induit tamen eleganter: Virgilius, Georg. i. 86: nux se induit in florem ; et iv. 142. pomis se arbos induerat. Gravidis ; plenis succorum et tumidis. Etiam gravescere fætu et parturire dicuntur fruges.

284. Vernat exquisite, virescit, floribus et graminibus vestitur, ut solet fieri tempore verno. Trist. III. xii. 8. aves vernantes, lascivientes tempore verno. Propertius, IV. v. 57. vernans juvenis sanguis.

288. Ore accipere succos vix poterat, jugulo recluso. Barba, comæque, etc. Medea, inquit Palæphatus, herbam invenit quæ canos capillos in nigros verteret; prima quoque invenit

lavacrum calidum, cujus vis medica vegetiores redderet homines et sanitati restitueret: compositioni illi aρέnos nomen, seu decocti, fabulæ occasionem dedit. Diogenes, apud Stobæum, refert Medeam invenisse rationem qua molles et inertes fortes et prudentes redderet. Rapuere, illico

traxere. In carmine Nóσro Medea Jasonem facit κόρον ἡβώοντα, Γῆρας ἀποξύσασα.

290. Pulsa fugit, e copia poetica, ut paulo ante combibit acceptos. Situs, turpis corporis senio confecti habitus ; etiam Æn. vii. 440. ubi tamen omnino mala senectutis. Supplentur ; ut iv. 140: sed jam ante dixerat venas repletas novo sanguine. Nescio igitur, an non præstet antiqua lectio, quæ plurimorum auctoritate nititur, cavæ supplentur corpore ruga; namque corpus sæpe de carne et pinguedine dicitur: confer supra i. 408; Claudian. ii. Eutrop. 380. abundans corporis. Quod autem Burmannus putat, cavitatem melius convenire venis, quam rugis, id nihili est; quis enim dubitet,

Adjectoque cavæ supplentur sanguine venæ, 291
Membraque luxuriant. Eson miratur, et olim
Ante quater denos hunc se reminiscitur annos.
III. Viderat ex alto tanti miracula monstri
Liber: et admonitus juvenes nutricibus annos 295
Posse suis reddi, petit hoc Æetida munus.

IV. Neve doli cessent, odium eum conjuge falsum Phasias assimulat; Peliæque ad limina supplex Confugit: atque illam, quoniam gravis ipse senecta, Excipiunt natæ; quas tempore callida parvo 300

etiam rugas dicere cavas? Luxuriare eleganter de succulentis et vegetis membris. Virgil. Georg. iii. 81. luxuriat toris pectus. Et olim Ante quater denos, significat Æsonem, ex decrepito sene in virum quadraginta annos natum, fuisse conversum: vel quem vigorem ante annos quadraginta habuerat, eum nunc, beneficio Medeæ, recepisse. Hunc: talem, tam robustum. Post hunc versum plures habent illum: Dissimilemque animum subiit ætate relicta, quem jam improbavit Constant. Fanen. Huc videtur translatus e versu 170.

294-296. Viderat ex alto, etc.] Liberi nutricibus juventus redditur. Tractavit fabulam Eschyl. in Bacchi nutricibus confer Hygin. fab. 182. Eæ relatæ posthac inter sidera Hyades appellatæ sunt. Monstrum, transformatio, ut ii. 367. Miraculum, omnis

res mira: iii. 673. in quæ miracula verteris? De nutricibus Bacchi, vid. iii. 314. Petit hoc Eetida; vulgo a Colchide; sed Heinsius dedit Eetida ductu MSS. in quibus Ethide aut a Thetide. Verbis enim rogandi interdum geminus accusativus additur. Præterea Heinsius conjicit hos, scilicet

annos.

297-349. Neve doli, etc.] Pelias, rex Iolci, Jasonis patruus, cujus jussu

Jason ad vellus aureum apportandum profectus erat. Filias ejus Medea impulit, ut patrem necarent, quum promisisset, se ei juventutem reddituram, arieteque in agnum mutato fidem promissis fecisset. Cum varietate aliqua et hæc tradita sunt. Alios enim auctores Diodorus Siculus, iv. 50-52. et Hygin. 24. sequuti sunt; alios Pausanias, VIII. ii. et Apollodorus, I. ix. 27; extabant olim et Euripidis Peliades. E cæteris auctoribus apparet, simultatem intercessisse Jasoni cum Pelia, sed res varie traditur. Cessent, absint. Odium-confugit. Apollodorus hoc unum habet, εἰς τὰ βασίλεια τοῦ Πελίου παρελθοῦσα. Simile tamen aliquid habet Pausanias: τῷ λόγῳ ἀπεχθάνομενη τῷ Ἰάσονι. Apud Hyginum, se simulat Dianæ sacerdotem. Gravis senecta; versu 163. fessus senilibus annis. Natarum nomina, quæ monente Pausania non tradita erant a poetis antiquis, varie exhibentur. Vid, Heynius ad Apollodorum. Imagine, ut, i. 754. imago genitoris falsi. Cepit. Cum Argentino Burmannus mallet duxit, quia ducere est blanditiis sensim suum facere, ut viii. 122; sed nunc additur parvo tempore. Et capere etiam decipere notat: Her. xxi. 104: Visaque simplicitas est mea posse capi. į

Colchis amicitiæ mendacis imagine cepit:
Dumque refert, inter meritorum maxima, demptos
Æsonis esse situs, atque hac in parte moratur ;
Spes est virginibus Pelia subjecta creatis,
Arte suum parili revirescere posse parentem. 305
Jamque petunt; pretiumque jubent sine fine pacisci.
Illa brevi spatio silet; et dubitare videtur ;
Suspenditque animos ficta gravitate rogantes.
Mox ubi pollicita est," Quo sit fiducia major 309
Muneris hujus," ait; "qui vestras maximus ævo est
Dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet."
Protinus innumeris effoetus laniger annis
Attrahitur, flexo circum cava tempora cornu.
Cujus ut Hæmonio marcentia guttura cultro
Fodit, et exiguo maculavit sanguine ferrum; 315
Membra simul pecudis, validosque venefica succos

302. Inter meritorum, etc.] Noster id agit, ut Medeæ calliditatem, de qua cæteri silent, ostendat. Merita in Jasonem jactabat, ut doceret, quam ingratus ille esset. Situs; squalores

et senium, ut 290. Hac in parte, meritorum. Subjecta, proposita. Lactantius, Epil. xxx. 7: omni studio subjacet finis. Silius Italicus, xv. 134: Pars credunt torvos patrui revirescere vultus. Etenim viriditas, xλwpòv, de vigore juvenili et virili.

306. Jumque petunt, etc.] Hunc versum Heinsius sine causa spurium judicabat: non male enim cupiditatem Peliadum exprimit; jam enim idem quod, statim. Pretium, mercedem. Sine fine, infinitam, maximam ȧæεpεíσiov. Æn. i. 279: Imperium sine fine dedi.

308. Suspendit animos, virgines dubias inter spem et metum relinquit. Ficta gravitate; simulata rei difficultate. Gravitas opponitur vulVOL. III.

tui fallaci. Animos—rogantes; audacior forsan locutio; et prætulerim quam dant Codices nostri animos— rogantum.

309. Quo sit fiducia major.] Apollodorus, τοῦ πιστεῦσαι χάριν. Arietis mutationem et cæteri memorant. Brevissime Apollodorus: κριόν μελίσασα καὶ παθεψήσασα ἐποίησεν ἄρνα ; id Noster bene exornavit.

312. Effatus, cujus vis procreandi exhausta, nunc omnino senex. Innumeris hyperbolice, multis. Attrahitur, quippe tardus senectute. Cava omnino dicuntur tempora hominum et bestia

rum.

314. Marcentia opponitur viridibus, vegetis. Fodere guttura, ut Amorum, III. v. 24. fodere pectora, ubi vid. Burmannus. Maculare, ut foedare, solenne de sanguine profuso. Exiguo, quia effoeti non abundant sanguine. Membra simul, etc. Pausanias: τὰ κρέα ὁμοῦ φάρμακος ἐν λέβητι ἤψησεν.

3 E

Mergit in ære cavo: minuuntur corporis artus;
Cornuaque exuitur, nec non cum cornibus annos;
Et tener auditur medio balatus aheno.

Nec mora; balatum mirantibus, exilit agnus; 320
Lascivitque fuga, lactantiaque ubera quærit.
Obstupuere satæ Pelia; promissaque postquam
Exhibuere fidem, tum vero impensius instant.
Ter juga Phoebus equis, in Ibero gurgite mersis,
Dempserat; et quarta radiantia nocte micabant 325
Sidera; quum rapido fallax Æetias igni
Imponit purum laticem, et sine viribus herbas.
Jamque neci similis, resoluto corpore, regem,
Et cum rege suo custodes somnus habebat,
Quem dederant cantus, magicæque potentia linguæ.
Intrârant jussæ cum Colchide limina natæ ; 331
Ambierantque torum." Quid nunc dubitatis iner-
tes?
[orem ;
Stringite," ait, "gladios; veteremque haurite cru-
Ut repleam vacuas juvenili sanguine venas.

318. Annos.] Debebat dicere, et reliqua senectutis signa; sed ingeniose loqui voluit. Tener, qualis est et agni teneri.

320. Exilit.] Bene. Etiam Hyginus, unde agnus pulcherrimus prosiluisse visus est: sed apud Pausaniam extrahitur. Laseivire, lætos et petulantes motus indicat: Lactantius, Opif. xiv. 6. lasciviora animalia; similiter luxuriare, Æn. xi. 497. Fuga, cursus. Heinsius malit fugax. Promissa que, etc. experimento illo promissis fides facta est.

324. Ibero gurgite, Oceano occidentali trans Iberiam seu Hispaniam. Modo non vulgari triduum exornavit. Hic quoque omnia ex legibus magicis fiunt, ter, noctu, micantia sidera. Vul

go dabatur Ibero flumine, quod et ipsum defendi posse e Tibullo, II. vi. 2; III. iv. 18. Heinsius docet. Nostri quoque, Alumine. Radiantia; vide ad ii. 4.

326. Fallax Eetias; Medea fallendi perita. De rapido igne, vide ad ii. 123. Resoluto corpore; vide ad versum 185. Habebat, oppressum tenebat. Cantus et lingua eodem redeunt, ut, versu 203. verba et car

men.

332. Nunc, quum manifesta et probata jam sit vis medicaminum meorum ex ariete in agnum verso. BURM. Nisi malis putare, nunc, conspecto patre, abhorrere cœpisse a vulnere infligendo. Haurite cruorem. Vide ad xiii, 331.

« AnteriorContinua »