Imatges de pàgina
PDF
EPUB

140

Palluit; et subito sine sanguine frigida sedit, 136
Neve parum valeant a se data gramina, carmen
Auxiliare canit, secretasque advocat artes.
Ille, gravem medios silicem jaculatus in hostes,
A se depulsum Martem convertit in ipsos.
Terrigenæ pereunt per mutua vulnera fratres;
Civilique cadunt acie: gratantur Achivi;
Victoremque tenent; avidisque amplexibus hærent.
quoque victorem complecti, barbara, velles ;
Obstitit incepto pudor: et complexa fuisses; 145
Sed te, ne faceres, tenuit reverentia famæ.
Quod licet, affectu tacito lætaris; agisque
Carminibus grates, et Dîs auctoribus horum.
Pervigilem superest herbis sopire draconem,

Tu

137. Gramina; herbæ. Carmen, formula magica. Formulis vim maximam tribuebant Veteres etiam in sanandis hominibus; Humerus, Od. T. 457; Pindarus, Pyth. iii. 89. Advocat bene se habet, et convenit r auxiliare; est enim in auxilium vo

care.

139. Ille, etc.] Conjectum ab Iasone in vulgus seditionis semen innuitur, unde mutuo inter se civilique bello interierunt, ut libro iii. 118.

143. Victoremque tenent ; etc.] Advolant et redeuntem amplectuntur. De tenere, vide ad ver. 66. Pudor, quo verebatur virgo virum complecti ; sed hunc pudorem vicisset, nisi reverentia famæ eam tenuisset, retinuisset. Sic nihil hic otiosum. Non igitur érat, cur Heinsius versum 145 spurium judicaret; Lenzius vero eum cum sequenti in unum conflari vellet, ut verba et complexa fuisses; Sed te, ne faceres ex glossa illata essent. duo versus 145 et 146 aliter ordinantur in nostris Codicibus: Sed te, ne faceres, tenuit reverentia famæ; Ob

Hi

stitit incepto pudor, ut complexa fuisses. Ut pro ne, quod post se trahit verbum obstare, contra leges sermonis videtur: nihilominus hæc lectio mihi arridet, et sic interpungo: Obstitit incepto pudor: ut complexa fuisses! Hinc vitium syntaxis abest; et hæc ita Gallice interpretari possunt; la pudeur t'a arrétée; sans cela, comme tu l'eusses embrassé! Agis Carminibus grates; agnoscis deberi hoc carminibus.

149. Pervigilem, etc.] Tertius numerus laboris, vellus aureum in luco Martis ex arbore suspensum et a dracone servatum: Apollon. iv. 100 sqq. 162-166. Draco describitur ab Orpheo, 926 sqq. Heroid. xii. 101. Erat äμμороç πνоν, pervigil. De linguis tribus, vide ad iii. 34. Arietis aurei dedit Heinsius unius MS. ductu pro arboris aureæ, quod ei durum videbatur de arbore vellus aureum ferente. Sed in ariete aureo metonymia non lenior. Suspensum autem vellus e sacra fago ita, ut speciem arietis ramo insidentis præberet : Orph. 924; ibique Gesnerus.

Qui crista linguisque tribus præsignis, et uncis 150
Dentibus horrendus, custos erat arietis aurei.
Hunc postquam sparsit Lethæi gramine succi;
Verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
Quæ mare turbatum, quæ concita flumina sistant;
Somnus in ignotos oculos advenit; et auro
Heros Æsonius potitur; spolioque superbus,
Muneris auctorem secum, spolia altera, portans,

152. Lethæus; habens vim soporificam, ut lethæa papavera, Virg. Georg. iv. 545. Apud Orph. 1002. ipse Orpheus somnum advocat, veniens sopiat vim draconis. Que concita, etc. ex Apollon. iii. 530: pápμακα, τοῖς καὶ ποταμοὺς ἵστησιν ἄφαρ κελαδεινὰ ῥέοντας. Cf. infra ver. 199.

"Auro;

155. Ignotos; quos somnus nunquam oppresserat. Seneca, Med. 472: somno lumina ignoto dare. Somnus eleganter dicitur repere, obrepere, subrepere, irrepere; vid. Heinsius: sed non minus eleganter venire, abire, redire; vid. Burmannus. Auro. Hic nequeam non referre docti Farnabii diatriben ad hunc locum. aureo vellere: sed quid illud? Utrumne aries vere aureo vellere insignis ex Mercurii contactu? ut volunt Orpheus, Apollonius, Catullus, cujusmodi a Simonide vocantur purpurea aut candida. J. Tzetz. Пpóẞara XPVσόχροα φέροντα τὴν ἐρίαν ? An nativo insignia rutilo, qualia habet Iberia? quippe ibi talento singulos emi arietes siç ràs boxɛipas refert Strabo, lib. iii. Spart. in vita Diadumeni, inter imperii adipiscendi omina, recenset in agro patris ejus oves purpureas natas. Vide quæ nos ad Thyesten Senecæ, versu 222. de arcano Tantalidarum ariete et sceptro aurato. An forte phiala erant aurea, cujus in medio prominebat caper, aut agnus aureus? ut habet Athenæus,

155

lib. vi. 4. An opulenti Scytharum, apud quos aurifodina; nec non ramenta auri fluminibus devecta, et ab incolis excerpta tabulis perforatis et velleribus transverso flumine suspensis, Phryxo prius, deinde Iasoni expeditionis causam, poetis fabulandi argumentum dederunt? An utique templum erat a Phryxo, qui Chalciopen regis Colchici filiam duxerat, conditum, auroque quod ex Græcia secum abstulerat, aliisque ȧvalýμaor ditatum, ad quod vel repetendum, vel etiam prædandum navigârunt Argonautæ ? spoliatum id a Pharnace prius, deinde a Mithridate Pergameno tradit Strabo, lib. xi. An denique liber membranaceus ex arietum pellibus contextus, auri per chymiam conficiendi artem contineus? ut inter alios, in dépac Suidas. Le aureis malis τοῖς μήλοις, vide lib. iv. 638. Qui ad mores fabulam referunt, Iasonem volunt a Chirone educatum, doctumque iaoiv, artem medendi sanandique, tum mentis, tum corporis morbos accepisse. Medeæ itaque, id est μndɛos, consilii ope violentorum affectuum tauros, injuriæ, fraudis, avaritiæ, libidinis, aliorumque vitiorum serpentes domuisse."

156. Heros Esonius; Jason Esonides. Muneris auctorem; Medeam, alterum spolium, quæ auctor et causa fuit, ut Iason vellere aureo potire

tur.

Victor Iolciacos tetigit cum conjuge portus.

II. Hæmoniæ matres pro gnatis dona receptis, Grandævique ferunt patres; congestaque flamma Tura liquefiunt, inductaque cornibus aurum 161 Victima vota cadit; sed abest gratantibus Eson, Jam propior leto, fessusque senilibus annis. Tum sic Esonides: "O cui debere salutem 164 Confiteor, conjux, quanquam mihi cuncta dedisti, Excessitque fidem meritorum summa tuorum; Si tamen hoc possunt: quid enim non carmina posDeme meis annis ; et demptos adde parenti." [sint? Nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis; Dissimilemque animum subiit Eeta relictus. 170

158. Iolciacos; Thessalicos; Iolcos enim urbs Thessaliæ, Iasonis patria. Eam intrâsse Jasonem reducem diserte tradunt poetæ, Euripides, Med. 484; Hyginus, fab. 24; Hesiodus, Theog. 997. εἰς Ιωλκὸν ἀφίκετο—ἐπὶ νηὸς ἄγων ἑλικώπιδα κούρην.

159-294. Æson ex sene in juvenem.] Fabulam narraverat Auctor carminis Nóorot, unde duos versus servavit Schol. Aristoph. ad Eq. 1318. Secundum Pherecydem et Simonidem Medea ipsum Jasonem reddidit juvenem. De iis, quæ Medea in Thessalia fecit, vid. Bættiger in Expl. vasorum pictorum. Palæphatus, cap. 44. putat, Medeam invenisse et succum quendam, quo cani redderentur nigri (de quibus xpíopaσi пoliv, vid. Casaub. ad Theophr. ii.) et sudationem sive fomentationem, quæ dicta fuerit παρέψησις, concoctio, atque ea in re eam usam esse ahenis, lignis et igne. Dona, donaria, ávalýμara. Ferunt, nempe templis. Pro felici filiorum, amicorumve reditu victimæ et voveri et mactari solebant. Congesta multitudinis notionem involvit, constipata,

in altum exstructa. Liquefiunt, incenduntur. Ita liquescere Horat. I. Sat. v. 99. Simillimus est locus, viii. 265 sqq.; nam ibi quoque hæc tria, victimæ, thus, donaria commemorantur. Confer etiam Heroid. i. 25: Argolici rediere duces: altaria fumant: Ponitur ad patrios barbara præda Deos. Grata ferunt Nymphæ (nupta) pro salvis dona maritis. Inductaque cornibus aurum. Hostiarum majorum in sacris cornua inaurare moris erat: Confer Homerus Odys. г. 384; Brouck husius ad Tibullum i. 15. Cadere verbum proprium de victimis mactatis: vide Heinsium; confer Heroid. vi. 73 sqq. Gratantibus Ciofanus male explicat, Jasoni felicem reditum gratulantibus. Gratari nunc, Diis gratias agere pro felici reditu. Inde gratulationes, dies festi, de re læta. Fessus, fractus, debilitatus.

168. Deme meis annis-parenti; quidam, meos annos; unde Heinsius conjecit meis annos-paternis.

170. Dissimilemque animum; rediit Medeæ in animum, Jasonis pietati dissimilem, etes pater, erga quem

176

Non tamen affectus tales confessa, " Quod,".inquit,
"Excidit ore pio, conjux, scelus? ergo ego cuiquam
Posse tuæ videar spatium transcribere vitæ ?
Non sinat hoc Hecate; nec tu petis æqua; sed isto,
Quod petis, experiar majus dare munus, Iason.
Arte mea soceri longum tentabimus ævum,
Non annis revocare tuis, modo Diva triformis
Adjuvet; et præsens ingentibus annuat ausis."
Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent,
Efficerentque orbem: postquam plenissima fulsit,
Et solida terras spectavit imagine Luna;
Egreditur tectis, vestes induta recinctas,

relictum satis impia fuerat. Sic omnia plana; nec erat, cur Burmannus suaderet difficilem, id est, durum, inexorabilem.

171. Tales affectus, animum pietate Jasonis commotum, non confessa, nec vultu prodidit, nec verbis, sed potius objurgavit Jasonem, Itaque non magnopere mihi placet pio, quod pro tuo ex Neapolitano, Urbinate, Berneggeriano, et aliis quibusdam induxit Heinsius. Ergo cum indignatione efferendum. Spatium transcribere vitæ, numerum annorum tuorum tibi demptum alteri addere. Est autem transcribere verbum fœneratorum, qui pecunias aliis creditoribus transcribunt.

174. Non sinat hoc; averruncandi formula. Quod petis, experiar majus, etc. O Jason, tu munus a me petis de patris ætate renovanda; conabor dare majus quam petis: nam illum ad juventutem traducam; et de tuis annis qui restant nihil decerpam.

[blocks in formation]

181

qua multi poetæ Latini, genium suæ ætatis sequuti Horatius, Epod. V. xvii; Sat. I. viii.; Virg. Ecl. viii. Æn. iv. 504 sqq.; Lucanus, vi. 402; Noster, Fast. v. 429: ad quæ loca interpretes istas teratologias satis illustrârunt. Confer etiam Apollon. iii. 1028. Noster in primis imitatus est locum ex Æneïde. Summa autem erat artis magicæ auctoritas : Plinius, xxx. 1. Nata erat ex medicina; hinc herbæ, carnes animalium, et carmina, quibus et ipsis vim sanandi inesse credebat superstitiosa multitudo, adhibebantur. Addebantur religionis vires, hinc ritus illi divini. Ad Lunam, eamque plenam, exerceri solebant illæ artes, quibus Hecate, quæ eadem et Luna, præerat. Coire, jungi, quod versu 530 legitur. Sed cogi sic x. 495. Tota, in totum, ex toto. Imago solida, orbis plenus. Solidum, cui nihil deest : cumulat verba, et idem quater dicit.

182. Codex Regius A. vestes inducta relictas, et supra vocem inducta, ab eadem manu exuta; vulgata mihi videtur emendatio recentiorum. Recinctas soluta zona; apud Horatium, I. Sat. viii. 24. currit suc

Nuda pedem, nudos humeris infusa capillos; Fertque vagos mediæ per muta silentia noctis 184 Incomitata gradus: homines, volucresque, ferasque Solverat alta quies; nullo cum murmure sepes, Immotæque silent frondes; silet humidus aer: Sidera sola micant: ad quæ sua brachia tendens, Ter se convertit; ter sumptis flumine crinem Irroravit aquis; ternis ululatibus ora

Solvit et in dura submisso poplite terra,

66

190

Nox," ait," arcanis fidissima; quæque diurnis Aurea cum Luna succeditis ignibus, astra,

cincta quo expeditior esset. Expedita Sagana est, Horat. Epod. v. 25. Nuda pedem. Nonnulli, pedes; et mox nudis humeris, sed nudi capilli etiam iv. 261. Regii nostri, Nuda pedem, nudos. Virgilius, Æneid. iv. 518: Unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, ubi Heynius notat, eum habitum expressum esse in signis Veterum, etiam in vasis Etruscis; sed Fast. d. 1. habent gemini vincula nulla pedes. Horat. I. Sat. viii. 24. currit pedibus nudis passoque capillo. De mutis silentiis, vide ad iv. 433.

185. Homines, volucres, etc.] Maga noctu artes suas exercebant. Hoc notatur a poetis, et ab omnibus eodem modo nox describi solet, a quiete volucrium, ferarum, etc. Noster respexit Æn. iv. 522 sqq. ubi et hæc : silvæ quierant;-Quum tacet omnis ager, pecudes pictaque volucres, etc. Quies, somnus, frequenter dicitur artus, oculos, etc. antea intentos et occupatos, solvere, id est, remittere, relaxare. Hinc ὕπνος λυσιμελὴς apud Homerum. Occurrit etiam solvi in somnum, ut paulo post. Nullo cum murmure sepes. Olim vulgata habebat nullo cum murmure serpens, Sopitis similes nullo cum murmure sepes, Immotaque, etc.. Quies recte quidem

serpere dicitur, quando latenter membris infunditur; sed quo jure additur nullo cum murmure? Tum repetitio eorundem verborum versu sequenti molestissima est. Itaque Naugerius, Scaliger et Heinsius viderunt, legendum esse, sepes, Immotæque, mediis exclusis, quæ etiam absunt a MSS. quibusdam. Immotæ, non agitatæ

ventis.

188. Ad quæ sua brachia tendens ; notus mos manus porrigendi ad eos Deos, quos adorabant; quod quum faciebant, simul in orbem se convertebant: vid. Dacier ad Horatium, III. Od. xxvi. 5. Ululatus et ululare de magis etiam, xiv. 405; et apud Horatium, Sat. I. viii. 25; Virgilium, Georg. i. 486. Idem, Æneid. iv. 510: Ter centum tonat ore Deos. Ternarius numerus Inferis sacer. Flumine sumptis. Ea aqua vim purgandi habebat. Sed Horat. Ep. v. 26; Virgil. Æneid. iv. 512. Avernalis aqua adhibetur.

193. Aurea cum Luna, etc.] Qui hic invocantur, magici Dii dicuntur; Tibul. I. ii. 62. Luna et Hecate eadem Dea; sed alias vires hujus numinis declarabat Hecates nomen, alias Lunæ. Hinc et Hecate atque Diana sic junguntur a Virgilio, et Horatio. Triceps, rpiképaλos, cui caput dex

« AnteriorContinua »