Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nunc sorbere fretum, nunc reddere; cinctaque sævis

Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? 65 Nempe tenens quod amo, gremioque in Iasonis [bor;

hærens,

Per freta longa trahar: nihil illum amplexa vereAut, si quid metuam, metuam de conjuge solo. Conjugiumne putas? speciosaque nomina culpæ Imponis, Medea, tuæ? quin aspice, quantum 70 Aggrediare nefas; et, dum licet, effuge crimen." Dixit: et ante oculos rectum, pietasque, pudorque Constiterant; et victa dabat jam terga Cupido. Ibat ad antiquas Hecates Perseïdos aras,

Quas nemus umbrosum, secretaque silva tegebant.

apud Virg. Æn. vii. 538) comparârunt, Scyllam autem ipsam cum monstro horrendo, cujus facies varie a poetis, et in monumentis exprimitur. Vid. Brydon. d. 1. Cincta. Sic succincta canibus Scylla, apud Lucret. v. 890; Tib. 3. 4.89; Virg. Ecl. vi. 75. Cæterum etiam Homerus. Od. M. 69; Orpheus, Arg. versu 1247; Apollod. p. 65. tradunt, Argonautas illa loca penetrâsse. Conf. Heroid. xii. 123.

66. Tenere eleganter dicimur, quem nobis donatum aut servatum habemus, adeoque fere conjungitur cum amplexibus. Sic et infra versu 143. Vide ad

Plin. VI. Ep. vii. 1. Quod amo, ut versu 23. quod ames. Longa, longinqua, ut viii. 142. Trahar nunc non de violento raptu capiendum, sed eleganter hoc verbum de longis per diversa maria laboribus usurpatur. Horatius, I. Od. xv. 1; Valer. Flac. vii. 271. Vid. Burmannus. Verebormetuam; grave est horum et verbi timere discrimen, quod ex scriptoribus Romanis ipsis petemus. Cic. Metuebant eum servi, verebantur liberi. Vir

gilius, Vota metu duplicant matres propiusque periclo It timor. Horatius, Metuensque futuri. Quare metuere de metu venturo et longinquo; timere de periculo jam proximo; vereri autem proprie de liberis qui, honesti gratia, pudore moventur.

69. Conjugiumne putas? Virgilius, En. iv. 172. Conjugium vocat, hoc prætexit nomine culpam.

74. Ibat ad antiquas, etc.] De hac fabulæ parte confer Apollonium iii. 738 sqq. Apud Orphea, 874 sqq. Medea clam noctu venit ad Jasonem Argoamque navem. Hecates, cujus sacerdos Medea, et quæ præerat veneficiis. Apollon. iii. 500; Æn. iv. 511; Claudian. xxxiii. 15. Perseidos, quia Persæ filia. Hesiódus, Theog. 419. Quantopere venerata sit Medea Hecaten, vide apud Euripidem, Med. 395 sqq. Secreta silva, circumlocutio luci, et versu 95. lucus vocatur. Non igitur erat, cur Burmannus secreta in sacrata mutari vellet. Hoc ipsum nemus descripserunt Orpheus, 909 sqq. Noster, Heroid. xii. 67.

[vixit;

80

Et jam fortis erat, pulsusque resederat ardor; 76
Quum videt Æsoniden; extinctaque flamma re-
Et rubuere genæ, totoque recanduit ore.
Ut solet a ventis alimenta assumere, quæque
Parva sub inducta latuit scintilla favilla,
Crescere, et in veteres agitata resurgere vires:
Sic jam lentus amor, jam quem languere putares,
Ut vidit juvenem, specie præsentis inarsit.
Et casu, solito formosior Esone natus
Illa luce fuit: posses ignoscere amanti.
Spectat; et in vultu, veluti tum denique viso,
Lumina fixa tenet; nec se mortalia demens
Ora videre putat ; nec se declinat ab illo.
Ut vero cœpitque loqui, dextramque prehendit

76. Fortis, confirmato adversus amorem animo. Fortis, scilicet Medea. Revixit; flamma eleganter dicitur vivere, mori et reviviscere: vid. Heinsius. Recanduit. Recaluit et rubore suffusum est totum os. Amat Ovidius h. v. Medea apud Orphea, 879 sqq. plus etiam facit: cum impetu irruens amplectitur Jasonem et osculatur etc.; sed Noster magis decorum servavit. Apollon. iii. 963 9ɛpuòv dè παρηΐδας εἷλεν ἔρευθος.

79. Alimenta ignis assumit; sumit, a lignis, h. 1. a ventis; excitatur, i. q. mox agitatur. Similitudo a scintilla petita legitur apud Apollon. iii. 291 sqq. Inducta; Lactant. Opif. xviii. 4. Latet ignis obducto cinere sopitus.

82. Lentus de affectibus frigidis et remissis. Heroid. xv. 169: Amor tetigit lentissima Pyrrhæ Pectora. Amor. I. viii. 76: Neve-lentescat sæpe repulsus amor. Ut vidit, etc. Heinsius rejecit hunc versum, ut otiosum. At Ovidius non solet in similitudinibus apodosin supprimere. Lenzio etiam versus 82 spurius videbatur,

85.

quia de reviviscente amore jam supra versu 77 dictum, putatque Nostrum plures interdum versus apposuisse, ut, si quando retractaret opus, meliores eligeret. Idem et censet, præsentis post vidit otiosum esse. Immo urgetur notio primaria. Codices nostri Regii nihil mutant nec omittunt. Specie, pulchritudine.

85. Illa luce; illo die. De vi illius pulchritudinis in animo Medeæ confer Apollon. iii. 443 sqq. Nec video, cur Burmanno locutio, amor specie, decore et pulchritudine, præsentis inarsit, parum latina visa sit, quum Quintil. Inst. Or. XI. iii. 2. dixerit, Affectus, si languescant, voce, vultu, etc. inardescere.

88. Nec se declinat ab illo; nec oculos suos ab illo avertit spectando.

89. Ut vero cœpit, etc.] Confer viii. 32 sqq. Submissa vor, tenuis et exilis, qua utuntur amatores verecundi, cum pudore et reverentia amorem fatentes. Ita submisso sono loqui, apud Tibullum, III. i. 22; sic infra xi. 187. voce parva. Vir doctus in Miscel. Observ. vol. II. tom. i. p. 36. blandam interpretatur;

66

Hospes, et auxilium submissa voce rogavit;
Promisitque torum; lacrimis ait illa profusis :
Quid faciam video; nec me ignorantia veri
Decipiet, sed amor: servabere munere nostro ;
Servatus promissa dato." Per sacra triformis
Ille Deæ, lucoque foret quod numen in illo,
Perque patrem soceri cernentem cuncta futuri,
Eventusque suos, et tanta pericula jurat.
Creditus, accepit cantatas protinus herbas,
Edidicitque usum; lætusque in castra recessit.

90

95

Postera depulerat stellas Aurora micantes: 100 Conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum; Consistuntque jugis: medio rex ipse resedit Agmine purpureus sceptroque insignis eburno. Ecce adamanteis vulcanum naribus efflant

Burmannus et Lenzius, supplicem.
Verum, rectum.

94. Triformis Dea; Hecate Tρiπρóσωπος, τρίμορφος, τρισσοκάρηνος, tergemina, etc.; vel quia triplex caput, equi, canis, leonis habebat: Orpheus, Arg. 974; vel quia in triviis colebatur statuis tricipitibus: Nost. Fast. i. 141. In cœlo, in terra, apud inferos versabatur, eademque erat et Luna, et Diana et Proserpina: vid. Cerda ad Virgilium, Æn. IV. 511. Pater Eetæ fuit Sol, cuncta cernens. Solet autem Per ita repeti ab Ovidio, vid. Burmannus, ad Art. Amat. i. 96.

98. Creditus; fides ei habita. Cantatas, incantatas, fascinatas. Medea incantatrix et venefica insignis; et Colchis venenorum præsentissimorum ferax. Apud Pindar. P. iv. 392 sqq.; Apollon. iii. 1041 sqq.; et Apollodorum, dicto loco, dat pápμaKov, quo Jason se et arma sua inungat. Multo operosius res agitur Orph. 955 sqq. Castra; locus, ubi consederant Argonautæ, et ubi in statione navis. VOL. III.

Apud Apollonium, iii. 1147. Jason εἰς ἑτάρους καὶ νῆα-κεχάρμενος ὥρτο νέεσθαι.

100. Postera depulerat, etc.] Confer Apollon. ii. 230 sq.; 409 sq.; iii. 1268 sqq. Hic consessus spectantium, terribilis taurerum natura, Jasonis pugna bene et ordine describuntur. Populi, incolæ. Jugis, nempe Caucasi, quibus illud arvum, ager, includebatur: Apollon. d. 1. Resedit melius est, quam aliorum sedebat, ut actus residendi commemoretur; quod bene respondet verbis conveniunt et consistunt. Itaque in versu sequenti, innixus, quod nonnulli habent pro insignis, verum esse non potest; sed insignis bene convenit 7 purpureus, id est, purpurea veste ornatus, ut viii.

33.

104. Ecce adamanteis, etc.] Primus laborum numerus. Conf. Apollon. iii. 1298 sqq. Erant duo tauri xaλкóπodε, στόματι φλόγα φυσιόωντε. Es robur pedum significat, πурπνóο jam dicti Antimacho. Inde et habebant xáλкεα

3 C

Æripedes tauri; tactæque vaporibus herbæ 105
Ardent: utque solent pleni resonare camini,
Aut ubi terrena silices fornace soluti

111

Concipiunt ignem liquidarum aspergine aquarum : Pectora sic intus clausas volventia flammas, Gutturaque usta sonant: tamen illis Esone natus Obvius it: vertere truces venientis ad ora Terribiles vultus, præfixaque cornua ferro; Pulvereumque solum pede pulsavere bisulco; Fumificisque locum mugitibus implevere. Diriguere metu Minyæ: subit ille; nec ignes 115 Sensit anhelatos; tantum medicamina possunt! Pendulaque audaci mulcet palearia dextra : Suppositosque jugo pondus grave cogit aratri Ducere, et insuetum ferro proscindere campum.

oróμara, Nostro adamanteas, ferreas, nares. Vapores, ignes. Claudiano, xxviii. 346. sunt ignes fulminis, quibus ferrum dissolvitur.

106. Ardent.] Heinsius malit Arent. Par erat vehementiam vaporum similitudinibus illustrare. Prior probanda est, non item posterior; silices enim aspergine aquæ stridorem edunt, alienum illum a faucibus taurorum. Apollonius, dicto loco, eos cum follibus comparat ignem cum strepitu excitantibus. Pleni; nempe flammarum. Terrena. Burmannus conjecturat Tyrrhena: quum enim in Etruria multæ fuerint figulinæ, veri non esse dissimile et calcem ibi esse coctam. Regii nostri habent terrena, sed per compendium. Terrena, ex lateribus coctis constructa. Silex, calx cocta, quæ ubi arsit in fornace, aquis accenditur: Plin. xxxvi. 23. Soluti, mites facti. Volvere exquisitius, quam, vo

[blocks in formation]

prodeuntium. Tibullus, III. iv. 86. flammam volvens ore Chimera fero. Usta, ardentia.

112. Præfixa ferro, præfixo ferro, omnino ferrea. Pulvereumque, etc. pulsaverunt solum sic, ut pulvis spargeretur, more taurorum pugnantium. Senec. Ira, I. Cornua jactantur in vacuum et arena pulsu pedum spargitur.

114. Fumificis, fumum efficientibus. Implevere; spondæo in quinta versus sede usus est poeta, ut boum mugitus redderetur.

116. Medicamina, herbæ incantatæ, venena, φάρμακα. Inde φαρμακεύτριαι, incantatrices, et φαρμακεύεσθαι, incantare. Noster, Heroid. xii. 15. Isset anhelatos non præmedicatus in ignes. De palearibus, vide ad ii. 854. De jugo, vide ad ii. 109. unde apparet, tauros recte dici supponi jugo. Pondus, etc. Apollon. iii. 232. orißαροῦ ἀδάμαντος ἄροτρον. Insuetus, quia Marti sacer, ver. 101. quem adeo aratro proscindere nefas.

Mirantur Colchi; Minyæ clamoribus implent, 120
Adjiciuntque animos: galea tum sumit ahena
Vipereos dentes; et aratos spargit in agros.
Semina mollit humus, valido prætincta veneno;
Et crescunt, fiuntque sati nova corpora dentes.
Utque hominis speciem materna sumit in alvo, 125
Perque suos intus numeros componitur infans;
Nec nisi maturus communes exit in auras :
Sic ubi visceribus gravidæ telluris imago
Effecta est hominis, fœto consurgit in arvo;
Quodque magis mirum, simul edita concutit arma.
Quos ubi viderunt præacutæ cuspidis hastas 131
In caput Hæmonii juvenis torquere paratos;
Demisere metu vultumque animumque Pelasgi.
Ipsa quoque extimuit, quæ tutum fecerat illum:
Utque peti juvenem tot vidit ab hostibus unum,

120. Clamoribus implent, nempe Jasonem de repetitis clamoribus hortantium accipiendum. Sic excitati dicuntur pleni hortantium vocibus. In se autem implere vim hortandi habere, quod Heinsius putabat, non credo, et in locis ab ipso congestis additur hortatibus, animis, etc.

122. Vipereos dentes.] Partem dentium serpentis illius, quem Cadmus interfecerat (iii. fab. 1.) Æetæ dederat Minerva. Apollon. iii. 1175; Apollod. d. 1.; Tzetz in Lycophr. p. 36. Pratincta, infecta, habentia venenum. De satis his hominibus Virgilius, Georg. ii. 142. ornatius: galeis densisque virúm seges horruit hastis.

125. Utque hominis speciem, etc.] Similitudo obvia, i. 420. Numeros; vide ad i. 428. Componitur, absolvitur. Maturus, ix. 282. Communis ; ut i. 135. Viscera sæpe de terra, sed hoc loco cum vi, quia liberi inter viscera matris concipi dicuntur: Seneca

[blocks in formation]
« AnteriorContinua »