Imatges de pàgina
PDF

Phineus visus erat; juvenesque Aquilone creati Virgineas volucres miseri senis ore fugârant ; Multaque perpessi claro sub Iasone, tandem 5 Contigerant rapidas limosi Phasidos undas. [cunt, Dumque adeunt regem, Phryxeaque vellera posLexque datur numeris magnorum horrenda la

[merged small][ocr errors]

7. Dumque adeunt regem ; apud Orphea, 784 sqq. Æetes prior eos adit ad Phasin adhuc sedentes. Phryxea, quæ Phryxus Æetæ attulerat. Palæphatus, 31 ; cujus ex mente vellera, sunt opes, quas Phryxus, Athamantis insidias fugiens, in Colchidem attulerat; nec aliter Herodotus, vii. 197; Diodorus, iv. 47. Lanam et pelles e Colchide exportâsse mercatores Græcos censet Varro R. R. ii. 1. Velleribus jam olim e fluviis collectas esse arenas aureas, idque originem fabulæ dedisse monet Strabo, xi. p. 763.

8. Lex, conditio. Hyginus, fabula 22; Aeeta Jasoni hanc simultatem (hanc conditionem ex simultate profectam ; vide Munkerum, ad fabulam 84.) constituit. Verum ler non nisi. unus MS. habet, unde Heinsius sumpsit. Cæteri, Voxque. Quod quum auctoritate MSS. se tueatur, quum vox sæpe et dari proprie de responsis usurpetur, quum vix dubium sit quin Nostrum respexerit Valerius Flaccus, i. 209. Viae reddita tamdem vor horrenda viris: apparet, temere invectum esse Schirachium in Burmannum, qui satis modeste monuerat, vulgatum Voxque defendi posse. Numeris laborum,propter multitudinem laborum. Apud Hesiodum, Theog. 993. Jason. peragit ατονδεvrag äεθλονς, τούς ττολλούς άτëré\λε μÉyac ßaoiX£Üc. Quanquam numeri etiam possunt esse partes illius horrendi laboris, tauri ignem vomentes, seges armatorum, draco vellus custodiens : sic numeri veritatis, officii,

Concipit interea validos AEetias ignes;

Et luctata diu, postquam ratione furorem 10 Vincere non poterat: “Frustra, Medea, repugnas; Nescio quis Deus obstat,” ait, “ mirumque, nisi

hoc est, -

Aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. Nam cur jussa patris nimium mihi dura videntur? Sunt quoque dura nimis: cur quem modo deni

que vidi,

15

Ne pereat, timeo ? quæ tanti causa timoris ?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
Si potes, infelix: si possem, sanior essem.
Sed trahit invitam nova vis; aliudque Cupido,
Μens aliud suadet: video meliora, proboque; 20
Deteriora sequor: quid in hospite, regia virgo,
Ureris ? et thalamos alieni concipis orbis ? [an ille
Hæc quoque terra potest, quod ames, dare: vivat,
Occidat, in Dis est; vivat tamen ; idque precari,
Vel sine amore licet; quid enim commisit Iason ?
Quam, nisi crudelem, non tangat Iasonis ætas, 26
Et genus, et virtus? quam non, ut cætera desint,
Forma movere potest? certe mea pectora movit.
At, nisi opem tulero, taurorum afflabitur ore;
Concurretque suæ segeti, tellure creatis 30
Hostibus: aut avido dabitur fera præda draconi.
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem ?.oculosque videndo
Conscelero? cur non tauros exhortor in illum, 35

legionis, partes, quæ illas res constituunt. Atque hanc rationem prætulerim priori. Lenzius vero malit cum aliis Minyis, quia labores illi non numero memorabiles fuerint. Magnorum laborum ; Orpheus, 935. διένρος τάvoc. 9. Concipit interea, etc.] Juno, Jasoni favens, Venerem impulerat, ut Medeæ hunc amorem injiceret : Hygin. fab. 22; sic et Orpheus, 864 sqq., ubi tamen et dira Erinnys sagittam in ejus viscera mittit. Horat. Epod. iii. 9: Argonautas præter omnes candidum Medea mirata est ducem. In sequentibus præclare notatur tumultus animi internus, conflictus furoris et rationis. Omnino Noster felix est in ejusmodi lucta ad naturæ veritatem describenda. Confer viii. fab. 1 ; IX. fab. viii. et vii ; X. fab. vii. Æetias, Medea, Æetæ et Idyiae filia. Apollon. iii. 242. Validus et de igne proprie sic dicto et de amore ponitur. Furor, insanus amor (h. l. cum dilectu, quia opponitur rationi,) tanto difficilius vinci poterat, quia eum humanitas adjuvabat:

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

Terrigenasque feros, insopitumque draconem?
Di meliora velint: quanquam non ista precanda,
Sed facienda mihi: prodamne ego regna parentis?
Atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
Ut per me sospes, sine mc, det liutea ventis, 40
Virque sit alterius ? poenæ Medea relinquar?
Si facere hoc, aliamve potest præponere nobis,
Occidat ingratus: sed non is vultus in illo,
Non ea nobilitas animo est, ea gratia formæ,
Ut timeam fraudem, meritique oblivia nostri. 45
Et dabit ante fidem ; cogamque in fœdera testes
Esse Deos: quid tuta times? accingere ; et omnem
Pelle moram : tibi se semper debebit Iason :
Te face solenni junget sibi; perque Pelasgas
Servatrix urbes matrum celebrabere turba. [osque,
Ergo ego germanam, fratremque, patremque, De-
Et natale solum, ventis ablata, relinquam ? 52
Nempe pater sævus, nempe est mea barbara tellus;
Frater adhuc infans; stant mecum vota sororis.
Maximus intra me Deus est: non magnarelinquam;

43. Non is, tam infidelis, vultus, non ea, tam degener, nobilitas, non ea, tam fallax, gratia formae. Non id denunciat vultus, nobilitas, forma. Monet Burmannus elegantem esse illum usum pronomiuis is. Liv. i. 34: Eam alitem, ea regione cæli, et ejus Dei nuncium ; Plin. V. Ep. vi. 13: • Ea varietate ea descriptione oculi reficiuntur. Quinque, mobilitas. Et mobilis Aesomides est Heroid. vi. 109; sed vulgata servanda propter vultus et gratia. Pro formæ Heinsius malit morum, quia præcessit vultus. Sed vultus et forma differunt.

46. Et dabit ante fidem ; et, antequam illi opem feram, jurejurando

promittet me sibi uxorem futuram.
Faedus, omne id, de quo inter plures
convenit. -
48. Debebit.] Se debet alteri, qui
fatetur, se omnem salutem suam ei
debere: confer ver. 164. Matres,
nempe Argonautarum ob filios serva-
tos. Ver. 159.
53. Nempe pater sævus.] Elegans
est hic usus vocis nempe, qui removet
quod objectum est. Barbara, nempe
e sermone Græcorum. Soror, Chal-
ciope. ' Ejus et Phryxi filii, ab Argo-
nautis in Dia insula reperti, Jasonem
ad Colchos ducunt matrique commen-
dant; quæ eundem Medeæ sorori tra-
dit. Hyginus, fabula 21.

Magna sequar: titulum servatæ pubis Achivæ, 56
Notitiamque loci melioris, et oppida, quorum
Hic quoque fama viget, cultusque, artesque vi-

rOrum :

QueIIuque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
Æsonidem mutâsse velim: quo conjuge felix, 60
Et Dis cara ferar, et vertice sidera tangam.
Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis
Dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis,

56. Sequar, vel persequar, vel consequar. Titulus, gloria, ut iv. 644. Cultus, vitæ ratio exculta. Artes quum et inventæ et excultæ apud Græcos sint, commode hic fit earam mentio. Male igitur hoc vocabulum, et sequens, licitatum est. Hoc autem nos morari non debet, quod illo tempore artes nondum effioruerant inter Græcos; millies enim Noster temporum discrimen neglexit. Conferii. 795.

60. Mutare, permutare. Mutare Jasonem cum rebus exquisitius, quam, mutare res cum Jasone. Amat illam conversionem etiam Horatius, v. c. II. Od. xii. 13: Num tu Mygdonias opes permutare velis crine Licymniae. Vid. Bentleius, ad II. Od. xvi. 19. Comjuge felix ; at ab eventu aiv6yap oc et aivo\εχῆς, conjugii infelix passim ab Orpheo dicitur. Vertice sidera tangam. Passim occurrunt apud poetas Dii, qui ita se attollunt, ut vestigia ponant in terra, capite autem cœlum tangant : sic apud Callimachum, h. Cerer. 49. et Virgilium, Æn. iv. 176. Hinc fluxit formula poetis familiaris (Horat. I. Od. i. 36; Noster, i. Fast. 210.) Vertice cælum ferire, aut tangere, qua primum immensa et augusta quædam altitudo, deinde insignis quædam et plus quam humana felicitas exprimebatur. Ausonius, Id. viii. 52 : tum terque quater quebeutus—tum tangam vertice cælum.

62. Quid, quod nescio, etc.] Esse quidem pericula nonnulla subeunda intelligit, sed animum erigit eo, quod Jasonem suum habeat comitem. Mediis, etc. Intellige Cyaneæ, insulæ, seu petræ, contra Pontum Euxinum, quæ quum propter angustum transitum ex illusione optica concurrere viderentur navigantibus, σνμττλnyáδες, ovvδρομάδες, συνορμάδες, et concurrentia saxu dicebantur: vide Schol. Euripidis, ad Med. 2; Tournefort, Voyage du Levant ; tom. ii. p. 149 sqq.

63. Charybdis.] Nihil in freto Siculo nobilius Charybdi et Scylla. Charybdim, ratibus, quas appropinquantes absorbet, hodie minus quam olim inimicam, efficit vehementior undarum fluxus sibi invicem contrarius, ut observavit etiam nuper Brydon. in Reise nach Sicilien, tom. I. Epist. iii. Veteres autem putârunt, in mari esse vorticem, fluctus nunc sorbentem (sorbere et resorbere àvaÂροιβδεῖν, ponitur de vortice,) nunc reddentem. Scylla (hodie Sciglio) promontorium petrosum in litore Calabriæ, ad quod maximo cum sonitu alliduntur undæ freti. Cinctum est scopulis e mari prominentibus, in quibus speluncæ, quibus augetur strepitus ille undarum. Hos ergo Veteres (Homer. Od. M. 73 sqq. Virg. Æn.iii. 424.) cum canibus, scilicet marinis, sævis et latrantibus (quod verbum etiam de strepitu undarum,

« AnteriorContinua »