Imatges de pàgina
PDF
EPUB

5

Phineus visus erat; juvenesque Aquilone creati Virgineas volucres miseri senis ore fugârant; Multaque perpessi claro sub Iasone, tandem Contigerant rapidas limosi Phasidos undas. [cunt, Dumque adeunt regem, Phryxeaque vellera posLexque datur numeris magnorum horrenda laborum,

Calais, qui erant inter Argonautas, sublimes per aera, fugârunt in insulas Strophades. Quo facto, Phineus Argonautis viam monstravit, eosque consiliis variis adjuvit. Orph. 665 sqq.; Apollon. ii. 178 sqq.; Apollod. lib. I. ix. 21. Senectutem hebetâsse aciem oculorum Phinei, ejusque opes dispersas esse a filiabus, quas Zetes et Calais ex oppido expulerint, putat Palæph., xxiii. Harpyiarum mentio fit apud Homerum, pluribus locis, et apud Hesiod. Th. 267. Vide Heynii Exc. vii. ad Æn. iii; cui meteori, vel procellosi venti genus sic innuisse videntur Antiqui. Trahere vitæ molestias et calamitates exprimit. Æn. ii. 92: vitam in tenebris luctuque trahebam ; iii. 647; Phædrus, III. vii. 12. Perpetua nox, ut æterna nox, iii. 335. Sub re esse dicitur, qui ex ea laborat. iii. 525; ix. 465. Virgineas volucres, Harpyias, quibus virginei vultus, fœdissima ventris proluvies, uncæ manus, et pallida semper ora: confer. Virgilius, Æn. iii. 216. Ore; deest, ab. Multa perpessi, solenne de navigantibus; Æn.i. 199. o passi graviora; Horat. I. Od. vii. 30. pejoraque perpessi mecum. Od. Α. 4. πολλὰ πάθεν. Claro ; sortitus ille erat πανέξοχον αἷμα; Orpheus, 80: adde virtutem et famam. Rapidas et limosi communia epitheta et ornantia ; Phasis enim ab Orpheo, 761. πρηῢ ῥέων, placide fuens, et, 655. kaipoos, pulchre fluens, vocatur. Phasidos; fluvii Colchidis in Euxinum mare se exonerantis.

7. Dumque adeunt regem; apud Orphea, 784 sqq. Eetes prior eos adit ad Phasin adhuc sedentes. Phryxea, quæ Phryxus Æetæ attulerat. Palæphatus, 31; cujus ex mente vellera sunt opes, quas Phryxus, Athamantis insidias fugiens, in Colchidem attulerat; nec aliter Herodotus, vii. 197; Diodorus, iv. 47. Lanam et pelles e Colchide exportâsse mercatores Græcos censet Varro R. R. ii. 1. Velleribus jam olim e fluviis collectas esse arenas aureas, idque originem fabulæ dedisse monet Strabo, xi. p. 763.

8. Lex, conditio. Hyginus, fabula 22; Eeta Jasoni hanc simultatem (hanc conditionem ex simultate profectam; vide Munkerum, ad fabulam 84.) constituit. Verum lex non nisi unus MS. habet, unde Heinsius sumpsit. Cæteri, Voxque. Quod quum auctoritate MSS. se tueatur, quum vox sæpe et dari proprie de responsis usurpetur, quum vix dubium sit quin Nostrum respexerit Valerius Flaccus, i. 209. Vix reddita tandem vox horrenda viris: apparet, temere invectum esse Schirachium in Burmannum, qui satis modeste monuerat, vulgatum Voxque defendi posse. Numeris laborum, propter multitudinem laborum. Apud Hesiodum, Theog. 993. Jason peragit στονόεντας ἄεθλους, τοὺς πολλοὺς ἐπέτελλε μέγας βασιλεύς. Quanquam numeri etiam possunt esse partes illius horrendi laboris, tauri ignem vomentes, seges armatorum, draco vellus custodiens: sic numeri veritatis, officii,

10

Concipit interea validos Æetias ignes;
Et luctata diu, postquam ratione furorem
Vincere non poterat: "Frustra, Medea, repugnas;
Nescio quis Deus obstat," ait, "mirumque, nisi
hoc est,

Aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
Nam cur jussa patris nimium mihi dura videntur ?
Sunt quoque dura nimis: cur quem modo deni-
que vidi,

15

Ne pereat, timeo? quæ tanti causa timoris?
Excute virgineo conceptas pectore flammas,
Si potes, infelix: si possem, sanior essem.
Sed trahit invitam nova vis; aliudque Cupido,
Mens aliud suadet: video meliora, proboque; 20

legionis, partes, quæ illas res constituunt. Atque hanc rationem prætulerim priori. Lenzius vero malit cum aliis Minyis, quia labores illi non numero memorabiles fuerint. Magnorum laborum; Orpheus, 935. bvpos τó

νος.

9. Concipit interea, etc.] Juno, Jasoni favens, Venerem impulerat, ut Medeæ hunc amorem injiceret: Hygin. fab. 22; sic et Orpheus, 864 sqq., ubi tamen et dira Erinnys sagittam in ejus viscera mittit. Horat. Epod. iii. 9: Argonautas præter omnes candidum Medea mirata est ducem. In sequentibus præclare notatur tumultus animi internus, conflictus furoris et rationis. Omnino Noster felix est in ejusmodi lucta ad naturæ veritatem describenda. Confer viii. fab. 1; IX. fab. viii. et vii; X. fab. vii. Eetias, Medea, Æetæ et Idyiæ filia. Apollon. iii. 242. Validus et de igne proprie sic dicto et de amore ponitur. Furor, insanus amor (h. 1. cum dilectu, quia opponitur rationi,) tanto difficilius vinci poterat, quia eum humanitas adjuvabat :

quæ duo per omnem hunc locum commode miscentur. Ad extremum furor, ut fit, vincit. Mirumque, etc. Rudis adhuc virginis simplicitas notatur.

15. Modo denique, nunc primum, ut iii. 650; mox versu 86. tum denique. Mira in omni h. 1. est orationis suavitas.

17. Excute.] Ciofanus metaphoram a silice, e quo ignes eliciuntur, ductam putans, confundebat, ut Burmannus jam monuit, excudere et excutere. Excuti passim dicuntur affectus, qui deponuntur.

19. Nova; mihi adhuc incognita, et antehac nunquam experta.

20. Video meliora, proboque, etc.] Hæc sententia semper placuit, quia et verissime et brevissime naturæ humanæ vitiositatem notat. Ciofanus monet, expressam eam esse ex Euripide (Hippol. 380.) τὰ χρήστ ̓ ἐπισε τάμεθα, καὶ γιγνώσκομεν· Οὐκ ἐκποvouμev de. Ibi Valkenar. similes sententias collegit. Etiam Horat. I. Ep. viii. 11: Quæ nocuere, sequar; fugiam, qua profore credam.

Deteriora sequor: quid in hospite, regia virgo,
Ureris? et thalamos alieni concipis orbis? [an ille
Hæc quoque terra potest, quod ames, dare: vivat,
Occidat, in Dis est; vivat tamen; idque precari,
Vel sine amore licet; quid enim commisit Iason?
Quam, nisi crudelem, non tangat Iasonis ætas, 26
Et genus, et virtus? quam non, ut cætera desint,
Forma movere potest? certe mea pectora movit.
At, nisi opem tulero, taurorum afflabitur ore;
Concurretque suæ segeti, tellure creatis
Hostibus: aut avido dabitur fera præda draconi.
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem ? oculosque videndo
Conscelero? cur non tauros exhortor in illum, 35

22. Uri in aliquo, ut in aliquo ardere, astuare, capi. Concipis, scilicet, animo, cupis et speras. Amat Noster hæc vocabula, in Dis, in potestate Deorum, pendet a Diis; Heroid. xx. 44. Exitus in Dis est. Demosth. Cor.

p. 292. Εν γὰρ τῷ θεῷ τὸ τούτου τέλος ἦν, οὐκ ἐν ἐμοί.

27. Ut cætera desint, etc.] Sic in libro v. 527: ut desint cætera, quantum est Esse Jovis fratrem. Fortem, formosum ac nobilem Jasonem vocat Hyginus, fabula 25. De Forma vide Schol. Pindari, ad Pyth. Od. v. 6: ὅτι δὲ εὐπρεπὴς ἦν ὁ Ιάσων, δῆλον ἐκ τοῦ καὶ τὴν Ἡραν αὐτῷ ἐπιμανῆναι. Heroid. xii. 11. ei tribuuntur flavi capilli, decor et gratia linguæ. Et multa de illa forma apud Veteres. - 30. Concurrere ponitur de conflictu prælii. Præda, qui objiciuntur vel vivi, vel mortui feris devorandi. Ita jam Homerus, II. Α. 4. αὐτοὺς δ' ἑλώρια τεῦχε κύνεσσιν. Ferrum et scopulos in corde; confer ix. 612. Cru

30

delissimo et durissimo pectore, xáλKƐOKάpolog, essem. Euripides, Med. 1279. ὥστ ̓ ἄρ ̓ ἦσθα πέτρος ἢ σίδαρος ; Æschyl. Prom. 242. oidŋpóppwv kåk πέτρας εἰργασμένος ; Noster iii. Trist. xi. 3: Natus es e scopulis, nutritus lacte ferino, Et dicam silices corpus ha

bere tuum.

Di

35. Oculos conscelerat, qui facinus aliquod libenter spectat. Sic scelerare manus apud Virgilium, Æn. iii. 42. et conscelerare aures apud Livium, xl. 8. Exhortor. Sic hortari canes, x. 536. Terrigenas, e terra natos. Insopitum, pervigilem: Euripides, Med. 481. άüπνоν. Draconem, qui multis voluminibus servabat aureum vellus. meliora, abominandi et avertendi formula. Brisson. Form. i. p. 94. Additur hoc loco velint, quod plerumque reticetur. Prodamne; nempe responsum erat etæ, eum regnaturum, quamdiu vellus aureum teneat. Quidam Perdamne, quod sane melius opponitur r servabitur.

40

Terrigenasque feros, insopitumque draconem?
Dî meliora velint: quanquam non ista precanda,
Sed facienda mihi: prodamne ego regna parentis?
Atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
Ut per me sospes, sine mo, det liutea ventis,
Virque sit alterius? pœnæ Medea relinquar?
Si facere hoc, aliamve potest præponere nobis,
Occidat ingratus: sed non is vultus in illo,
Non ea nobilitas animo est, ea gratia formæ,
Ut timeam fraudem, meritique oblivia nostri. 45
Et dabit ante fidem; cogamque in fœdera testes
Esse Deos: quid tuta times? accingere; et omnem
Pelle moram: tibi se semper debebit Iason:
Te face solenni junget sibi; perque Pelasgas
Servatrix urbes matrum celebrabere turba. [osque,
Ergo ego germanam, fratremque, patremque, De-
Et natale solum, ventis ablata, relinquam?
Nempe pater sævus, nempe est mea barbara tellus;
Frater adhuc infans; stant mecum vota sororis.
Maximus intra me Deus est: non magna relinquam;

43. Non is, tam infidelis, vultus, non ea, tam degener, nobilitas, non ea, tam fallax, gratia forma. Non id denunciat vultus, nobilitas, forma. Monet Burmannus elegantem esse illum usum pronominis is. Liv. i. 34: Eam alitem, ea regione cœli, et ejus Dei nuncium; Plin. V. Ep. vi. 13: Ea varietate ea descriptione oculi reficiuntur. Quinque, mobilitas. Et mobilis Æso-· nides est Heroid. vi. 109; sed vulgata servanda propter vultus et gratia. Pro forma Heinsius malit morum, quia præcessit vultus. Sed vultus et forma differunt.

46. Et dabit ante fidem; et, antequam illi opem feram, jurejurando

52

promittet me sibi uxorem futuram. Fœdus, omne id, de quo inter plures convenit.

48. Debebit.] Se debet alteri, qui fatetur, se omnem salutem suam ei debere: confer ver. 164. Matres, nempe Argonautarum ob filios servatos. Ver. 159.

53. Nempe pater savus.] Elegans est hic usus vocis nempe, qui removet quod objectum est. Barbara, nempe e sermone Græcorum. Soror, Chalciope. Ejus et Phryxi filii, ab Argonautis in Dia insula reperti, Jasonem ad Colchos ducunt matrique commendant; quæ eundem Medeæ sorori tradit. Hyginus, fabula 21.

Magna sequar: titulum servatæ pubis Achivæ, 56
Notitiamque loci melioris, et oppida, quorum
Hic quoque fama viget, cultusque, artesque vi-

rorum :

Quemque ego cum rcbus, quas totus possidet orbis,
Æsonidem mutâsse velim: quo conjuge felix, 60
Et Dîs cara ferar, et vertice sidera tangam.
Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis
Dicuntur montes, ratibusque inimica Charybdis,

56. Sequar, vel persequar, vel consequar. Titulus, gloria, ut iv. 644. Cultus, vitæ ratio exculta. Artes quum et inventæ et excultæ apud Græcos sint, commode hic fit earam mentio. Male igitur hoc vocabulum, et sequens, licitatum est. Hoc autem nos morari non debet, quod illo tempore artes nondum effloruerant inter Græcos; millies enim Noster temporum discrimen neglexit. Conferii. 795.

60. Mutare, permutare. Mutare Jasonem cum rebus exquisitius, quam, mutare res cum Jasone. Amat illam conversionem etiam Horatius, v. c. II. Od. xii. 13: Num tu Mygdonias opes permutare velis crine Licymniæ. Vid. Bentleius, ad II. Od. xvi. 19. Conjuge felix; at ab eventu aivóyajos et αἰνολεχής, conjugii infelix passim ab Orpheo dicitur. Vertice sidera tangam. Passim occurrunt apud poetas Dii, qui ita se attollunt, ut vestigia ponant in terra, capite autem cœlum tangant: sic apud Callimachum, h. Cerer. 49. et Virgilium, Æn. iv. 176. Hinc fluxit formula poetis familiaris (Horat. I. Od. i. 36; Noster, i. Fast. 210.) Vertice cœlum ferire, aut tangere, qua primum immensa et augusta quædam altitudo, deinde insignis quædam et plus quam humana felicitas exprimebatur. Ausonius, Id. viii. 52 : tum terque quater quebeatus-tum tangam vertice cælum.

Me

62. Quid, quod nescio, etc.] Esse quidem pericula nonnulla subeunda intelligit, sed animum erigit eo, quod Jasonem suum habeat comitem. diis, etc. Intellige Cyaneæ, insulæ, seu petræ, contra Pontum Euxinum, quæ quum propter angustum transitum ex illusione optica concurrere viderentur navigantibus, συμπληγάδες, συνδρομάδες, συνορμάδες, et concurrentia saxa dicebantur: vide Schol. Euripidis, ad Med. 2; Tournefort, Voyage du Levant; tom. ii. p. 149 sqq.

63. Charybdis.] Nihil in freto Siculo nobilius Charybdi et Scylla. Charybdim, ratibus, quas appropinquantes absorbet, hodie minus quam olim inimicam, efficit vehementior undarum fluxus sibi invicem contrarius, ut observavit etiam nuper Brydon. in Reise nach Sicilien, tom. I. Epist. iii. Veteres autem putârunt, in mari esse vorticem, fluctus nunc sorbentem (sorbere et resorbere ἀναῤῥοιβδεῖν, ponitur de vortice,) nunc reddentem. Scylla (hodie Sciglio) promontorium petrosum in litore Calabriæ, ad quod maximo cum sonitu alliduntur undæ freti. Cinctum est scopulis e mari prominentibus, in quibus speluncæ, quibus augetur strepitus ille undarum. Hos ergo Veteres (Homer. Od. M. 73 sqq. Virg. Æn. iii. 424.) cum canibus, scilicet marinis, sævis et latrantibus (quod verbum etiam de strepitu undarum,

« AnteriorContinua »