Imatges de pàgina
PDF

Justitia dubium, validisne potentior armis.
Quattuor ille quidem juvenes, totidemque creârat
Femineæ sortis: sed erat par forma duarum, 680
E quibus Æolides Cephalus te conjuge felix,
Procri, fuit: Boreæ Tereus Thracesque nocebant;
Dilectaque diu caruit Deus Orithyia,
Dum rogat, et precibus mavult, quam viribus, uti.

[merged small][ocr errors]

Quæ solita est illi, nimiumque domestica, vento; “ Et merito,” dixit, “ quid enim mea tela reliqui, Sævitiam, et vires, iramque, animosque minaces ? Admovique preces, quarum me dedecet usus?

ab homine ad ventum transferunt. Hermias vero Platonicus Erechthei filiam Aquilonis impetu ex alto dejectam periisse credit, et inde factum, ut hominum more a vento rapta dicatur. Idem docet Acesilaus, referente Apollodoro.” Apud Palæphatum, cap. 23. Boreas hic vocatur άνηρ οὐκ άσημος. Cæterum hæc rapina expressa erat in arca Cypseli, ubi Boreas loco pedumr anguium caudas habebat. Pausanias Eliac. p. 424. Erechtheus successit Pandioni i. anno 1423 ante ær. Chr. Is- justitia non minus, quam virtute bellica, excellebat. Summa regis laus. 679. Quattuor ille—juvenes.] E filiis Cecrops II. successit patri. Quattuor plurimi memorant. Pausanias, ii. 25; Eustath. ad Il. B. p. 291. Etiam apud Apollodorum ubi tres tantum memorantur, Heynius excidisse putat quartum CEnea. Sortis, sexus. In filiabus duæ sibi æquales pulchritudine, e quibus Procrin duxit Cephalus, Deionei filius, Æoli nepos, vid. Heinsius, ad vii. 672 ; Munker. ad Hygini fabulam 14 ; quanquam alii eum Mercurii filium faciunt, unde Cyllenia proles, Art. Amat. iii. 725. Orithyian rapuit Boreas, cui petenti filiam Erechtheus dare noluerat, territus inaudita Terei Threicii crudelitate. Te

conjuge. felix ; confer vii. 696: fuit veluti formula solennis. Tereus Thracesque nocebant ; crudelitas Terei ac Thracum Boreæ, ne Orithyian duceret, nocebat. Deus. Boreas enim Deus habebatur, cui sacra faciebant Megapolitani, Thurii, Athenienses. Pausanias, Arcad. p. 673; Ælian. V. H. xii. 61 ; Herod. vii. 189. Hymno eum celebravit Orpheus: is est h. 79. Athenienses vero ob raptam Orithyian, eum affinem sibi censuerunt. AElianus, d. l. ubi vid. Perizon. 685. Horridus ira.] Non mala Boreæ horridi descriptio : Hic Deus et terras et maria alta domat ; Propert. II. xx. 52; cf. Claudian. Rapt. i. 69 sqq. Domestica, sibi propria et consueta; nove sic dictum. Burmannus putat, Ovidium his duabus vocibus, solita et domestica, exprimere voluisse Græc. oixéîoc, cujus vim exposuerit Victor. ad Cic. i. Att. 10. 687. Et merito abrupte incipit, ut ix. 584. ubi vid. nota. Ita et Propert. I. xvii. 1. Admovere preces, bona loquutio, ut docent viri docti ad Phædrum, I. fab. xix. 6. Adhibere preces, dixit Noster, iii. 376. et Cic. N. D. i. 2. Vim verbis gravissimis declarat, maxime in fine. Ergo assurgit oratio. Quia nubila pellit, propterea ai0pmysv£rnc, et clarus dicitur. , Concutio,

[merged small][ocr errors]

Vi freta concutio, nodosaque robora verto,
Induroque nives, et terras grandine pulso.
Idem ego quum fratres coelo sum nactus aperto,
Nam mihi campus is est, tanto molimine luctor,
Ut medius nostris concursibus intonet æther ;

[merged small][ocr errors]

Idem ego, quum subii convexa foramina terræ,
Supposuique ferox imis mea terga cavernis;
Sollicito manes, totumque tremoribus orbem.
Hac ope debueram thalamos petiisse; socerque
Non orandus erat, sed vi faciendus, Erechtheus.”

[merged small][ocr errors][merged small]

commoveo. Boreas, μ£ya κύμa κυλίνδει. Pulso, facio, ut grando in terram decidat. Sic imber dicitur verberare humum, Æn. ix. 669; verberare januam, Tib. I. ii. 7. Similiter rútrrstv de vento Homerus, Il. A. 306. Sed de IBorea confer Claudian. R. P. i. 69 : Turbine rauco Quum gravis armatur Boreas, glacieque nivali Hispidus et Getica concretus grandine pennas Bella cupit, pelagus, silvas, camposque sonoro Flamine rapturus. Cælum apertum alias est purum, non obductum nubibus, sed h. 1. ubi nil moratur ejus impetum, nil frangit ejus vim. Nempe apertus solenne epitheton campi. Cœlum autem est campus, in quo venti pugnant. Virg. Georg. iv. 77. de apibus præliantibus, ubi ver nactæ sudum camposque patentes, aerem purum tempore verno. Cum sequentibus confer xi. 435. ibique notam. Concursibus, præliis, quæ vis verbi concurrere nota est. De ignibus illis

'vid. Lucretius, vi. 199 sqq. rotantque

cavis flammam fornacibus intus, Donec divolsa fulserunt nube corusci. Adde Plin. ii. 48 et 49. Etiam terræ motus plurimi Veterum ventis tribuebant. Lucretius, vi 556: Senec. N. Q. vi. 3. Convera foramina ornate, speluncas. Supposui mea terga gravissime, spiro. Gravissime etiam Sollicito, etc. vel metu impello tremoribus inferos et superos, vel concutio subterranea et supera; utramque enim significationem habet rò Sollicite. 703. Excussit, jactavit, movit. Mare perhorrescit, quum commovetur, ut fluctus edat. Sequitur admirabilis phantasia. Pulvis, quem movet Boreas, est ejus palla, quam trahit, ut solet syrma vestis trahi. Verrere terram et mare, solenne poetis de ventis rapidis, superficiem terræ stringentibus, ejusque pulverem secum auferenti bus. Lucretius, i. 279; vi. 624; AEn. i. 63. Sed h. 1. respicitur ad pallam,

Afflata est tellus, latumque perhorruit æquor; Pulvereamque trahens per summa cacumina pal

[merged small][ocr errors]

Verrit humum ; pavidamque metu caligine tectus
Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
Dum volat, arserunt agitati fortius ignes;
Nec prius aerii cursus suppressit habenas,
Quam Ciconum tenuit populos, sua moenia, raptor.

[merged small][ocr errors]

Et genetrix facta est; partus enixa gemellos,
Cætera qui matris, pennas genitoris haberent.

quæ et ipsa verrere humum dicitur, xi. 166. Pavidam metu. Propert. III. v. 29 ; Aquilo raptæ timor Orithyiae. Fulvis alis. Silius, xii. 617. fuscis Africus alis, ubi vide Drakenb. Rapuit Orithyian ad Ilissum ludentem : sic Pausanias, Attic. p. 45; sed apud Apollonium rapit κεκροπίηθεν. 708. Arserunt, etc. quoniam ignes qui pr. dicuntur motu celeri magis excitantur. Ludit ingenium Ovidii, isque lusus ineptus. Heroid. xviii. 41. de Borea: Tum gelidus quum sis, nom te tamen, improbe, quondam Ignibus Actaeis incaluisse negas. 709. Cursus habenas τοιητικώτερον, quam currus habenas, quod habent alii, inter quos unus Heinsii, et huic ipsi non displicebat. Et currus, ne locum quidem nunc habet, quia Boreas non curru vehitur, sed alis volat. Supprimere, retrahere ; hinc supprimere habenas cursus aerii paulo audacius, desistere currere per aerem. Cicones, gens Thraciæ. Thracia autem habebatur ventorum, Boreæ imprimis, habitaculum, isque in monte Hæmo speluncam quandam incolere credebatur. Vide Theophrastum, de Causs. Plant. v. 17. et de Ventis, p. 409. Hinc epntkuoc et Σrpvpóvuoc vocatur. Maenia dignius quam spelunca.

Itaptor; rapi, proprie de virginibus.

711. Et gelidi ; quidam egelidi, quod præfert Mar. Accursius, qui monet hoc vocabulum et vehementer et mediocriter frigidum notare. Regii nostri, et gelidi. Gelidi tyranni ; Boreæ, qui frigidissimus omnium ventorum. Actaea, Attica: vide ad i. 313: Actias Orithyia, apud Virg. Georg. iv. 463. Partus de prole. Sed in qua corporis parte illi pennas habuerint, de eo non consentiunt poetæ. Hyginus, fabula 14: Hi capita pedesque pennatos habuisse feruntur ; apud Orpheum volant rapaoioiv ύτουariouc, alis sub aures enatis, vid. Wesseling. Probab. ix. p. 78. ubi copiose de hoc poetarum figmento agit, et nummum antiquum commemorat, in quo alatum Calais caput. Et Antiqui ventos temporibus alatis finxerunt. Drakenb. ad Sil. vii. 257. Calais autem et Zetes expressi etiam in solio Amyclæi : vid. Heynii Exc. vii. ad AEn. iii. et in libro Antiq. Aufsaetze. Is monet, turbines inter Asiam et Græciam frequentes originem huic fab. dedisse. Submissa barba, ut alibi promissa. Zetes. In Ciofani MSS. omnibus legitur Zethus : sic etiam Palæphatus, 23. Vide Munker. ad Hygini fabulam 14.

Non tamen has una memorant cum corpore natas;
Barbaque dum rutilis aberat submissa capillis;
Implumes Calaisque puer, Zetesque, fuerunt. 716
Mox pariter ritu pennæ coepere volucrum
Cingere utrumque latus; pariter flavescere malæ.
Ergo, ubi concessit tempus puerile juventæ,
Vellera cum Minyis nitido radiantia villo, 720
Per mare non motum prima petiere carina.

720. Nitido radiantia villo, villis aureis. Non motum, scil. remis, in quo nemo unquam navigavit, adeoque ignotum. Etiam Manil. i. 76. immotum pontum dixit; Pulsa vada, Tibul. II. v. 34; Reno movere est Amor. II. xi. 5. Prima carina. Argum primam navem fabricàsse multi poetæ crediderunt. Vide loca ab Heinsio laudata. Hinc

quum navigationes detestantur, increpant Argonautarum audaciam, ut Phædrus, IV. fab. vi. 6 sqq.; Ovidius, Amor. iii. 2. Nempe hæc fuit prima navis bellica, quam Græci fabricârunt; Plin. vii. 56: Longa nave Jasonem primum navigâsse, Philostephanus auctor est. Confer. Diodorus, iv. 4l.

P. OVIDII NASONIS

M E T A M O R PHIOS E O N

[merged small][ocr errors]

N. B. Argumentum hujus libri septimi Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, supra pag. 55.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

1—158. Jason et vellus aureum et Medeam in patriam reportans.] Nobilis satis et perquam utilis cosmographiæ, nauticæ arti et mercaturæ Græcorum expeditio Colchica, suscepta a Jasone, Thessalorum duce, anno 1253 ante ær. Chr. ; sed eadem fabulis adeo involuta, ut, quid veri subsit, vix constitui certo possit. Vere haud dubie ductu antiqui cujusdam scriptoris monet Eustath. ad Dionys. Perieg. ver. 689. mercaturæ potissimum causa patefacere sibi voluisse Græcos Pontum Euxinum, classeque instructa sibi parare , emporia quædam in Colchide. Noti sunt poetæ, qui hanc expeditionem carminibus suis celebrârunt. De hac nostra fab. confer Heroid. vi. et xii ; Hygin. fab. 21. 25; Apollod. I. ix. 23. Noster plurimus est in Medeæ amore notando. . Jamque fretum, etc. Nexus causa quædam de itinere Argo

VOL. III.

nautarum præmittuntur, sed brevissime. Minyae, Argonautæ, quorum plurimi et præstantissimi originem se trahere gloriabantur a Minyae filiabus, de quibus iv. l ; Apollon. Rh. i. 239. Ipse Jason Minyæ neptem habuit matrem. Perizon. ad Ælian. v. H. III. xlii. p. 310. Alii aliter. Vide Hoelzlin. ad Apollon. d. l. Pagasæ, portus ad pedem Pelii montis, ubi navis Argo fabricata, et unde solverunt Argonautæ. Mela, II. iii. 85. Argonautæ appulerunt in Thracia, ubi Phineus, vates, de quo multa fabulantur scriptores Argonautici. Vid. Cerda ad Virgilium, Æn. iii. 216. Is, sive quod Deorum consilia enunciaverat, sive ut excæcatorum filiorum pœnam lueret, excæcatus erat et ipse, eique additæ erant Harpyiæ, quæ cibum miseri senis ab ore auferrent, aut reliquias foedo odore implerent. Eas vero Zetes et 3 B

« AnteriorContinua »