Imatges de pàgina
PDF

Sithoniæ celebrare nurus: nox conscia sacris :
Nocte sonat Rhodope tinnitibus æris acuti;
Nocte sua est egressa domo regina; Deique 590
Ritibus instruitur ; furialiaque accipit arma.
Vite caput tegitur ; lateri cervina sinistro
Vellera dependent ; humero levis incubat hasta.
Concita per silvas, turba comitante suarum,

[merged small][ocr errors]

Bacche, tuas simulat: venit ad stabula aviatandem,
Exululatque, Evoéque sonat, portasque refringit,
Germanamque rapit ; raptæque insignia Bacchi
Induit; et vultus hederarum frondibus abdit;
Attonitamque trahens intra sua limina ducit. 600
Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam,
Horruit infelix, totoque expalluit ore.
Nacta locum Procne, sacrorum pignora demit,
Oraque develat miseræ pudibunda sorori;
Amplexuque petit: sed non attollere contra 605
Sustinet hæc oculos, pellex sibi visa sororis: `
Dejectoque in humum vultu, jurare volenti,
Testarique Deos, per vim sibi dedecus illud
Illatum, pro voce manus fuit: ardet, et iram

592. Cervina Vellera, nebrides. Levis hasta, quæ pampinis ornata, thyrsus vocatur.

595. Furiis, furore. Erululat ; iii. 528. festisque fremunt ululatibus agri. Sonat, clamat. Evoèque sonat ; utitur Baccharum clamoribus referentium verba Jovis ad filium : nam Evoe et Evan in sacris Bacchi jactabantur ab iis qui ipsum invocabant. Evoe, Græce Eύοι, quasi dicas, bene sit tibi.

603. Nacta locum ; secretum subaudiamus. Pignora ; signa ut, vii. 497. veteris pignora formæ Induitur.

Sacrorum ; habitum et ornatum Bacchantis, quo modo Philomelam in simulatis orgiis dissimulârat, exuit.

607. Dejicere vultum, ut conjicere oculos. Iram non capit suam, non par est perferendæ iræ suæ. Contra Seneca, Herc. Fur. 412 : Hoc ipsum placet, Animo ruinas quod capis magno tuas. Et ita passim capere, idoneum esse ad aliquid perferendum, faciendum, intelligendum. Tam insigni autem dolori accommodata est seq. oratio.

Non capit ipsa suam Procne; fletumque sororis Corripiens, “ Non est lacrimis hic,” inquit, “ agendum, 611 Sed ferro; sed si quid habes, quod vincere ferrum Possit: in omne nefas ego me, germana, paravi. Aut ego, quum facibus regalia tecta cremâro, Artificem mediis immittam Terea flammis ; [dorem Aut linguam, aut oculos, aut quæ tibi membra puAbstulerunt, ferro rapiam ; aut per vulnera mille Sontem animam expellam : magnum, quodcunque paravi. 618 Quid sit, adhuc dubito.” Peragit dum talia Procne; Ad matrem veniebat Itys: quid possit, ab illo Admonita est ; oculisque tuens immitibus, ** Ah ! Es similis patri!” dixit: nec plura loquuta, [quam

Triste parat facinus, tacitaque exæstuat ira.
Ut tamen accessit natus, matrique salutem

Attulit, et parvis adduxit colla lacertis,

[ocr errors]

Mixtaque blanditiis puerilibus oscula junxit: Mota quidem est genetrix; infractaque constitit

Invitique oculi lacrimis maduere coactis.

613. Parant se in vel ad aliquid, qui animum inducunt ad aliquid faciendum. Quum facibus, etc. Potest hic esse præpositio cum, quam Latini interdum instrumento, quo aliquid agitur, addere solent. Tunc aut versus sequens per ägövöerov adjectus est, aut legendum cum aliis mediisque vel et mediis. Sic Burm. Artificem, auctorem malorum et facinorum ; id est, qui nefandum hunc incestum perpetrare potuit.

619. Quid sit, adhuc dubito.] Nondum, inquit, decrevi quo malo Tereum affectura sim : subauditur futu*um. Peragit dum talia ; dum talia

VOL. III.

[ocr errors]

loquitur et minatur. Conferatur Me-
deæ furor, IIl. Trist. ix. 21 sqq. Ad-
monita est, eo conspecto succurrit,
quid posset. Ah ! quam Es similis.
Unus Basileensis atque unus Medi-
ceus, Ah quam, Quam similis: id pro-
bat Heinsius ; atque etiam vir doctus
in Bibliotheca Tigur. p. 71. plus af-
fectus esse in hac repetitione putat,
et Ovidium amare hanc repetitionem,
ut ii. 704 sq. ; viii. 128 sq. Similis.
Similitudo illa causa fit facinoris.
625. Adduxit colla.] Non erat cur
interpretes hic hærerent ; adduxit, id
est, attraxit ad se, quod facere so-
lent infantes blandientes. Infracta-
3 A

Sed simul ex nimia matrem pietate labare 629
Sensit; ab hoc iterum est ad vultus versa sororis;
Inque vicem spectans ambos, “ Cur admovet," in-
“ Alter blanditias ; rapta silet altera lingua? [quit,
Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?
Cui sis nupta vide, Pandione nata, marito;
Degeneras: scelus est pietas in conjuge Tereo.”
Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervæ 636
Lactentem fœtum per silvas tigris opacas.
Utque domus altæ partem tenuere remotam ;
Tendentemque manus, et jam sua fata videntem,
Et mater, mater ! clamantem, et colla petentem,
Ense ferit Procne, lateri qua pectus adhæret ; 641
Nec vultum avertit: satis illi ad fata vel unum
Vulnus erat: jugulum ferro Philomela resolvit;[bra
Vivaque adhuc, animæque aliquid retinentia mem-

que, etc. Fracta est et cessavit ira.
Consistere proprie dicuntur qui a cur-
su, deinde qui a perturbatione animi
quiescunt. Heinsius tamen conjecit
concidit ira. Coactæ lacrimae ; quæ
cum vi retinentur.
629. Matrem, affectum maternum :
similiter pater et rex usurpantur. Vide
loca ab Heinsio et Burmanno laudata.
Sed mox matrem ita exuit, ut filium
trucidans, ne vultum quidem avertat.
Labare, deterreri a proposito. Hinc
nova furoris incrementa sumit ex as-
pectu sororis. Ab hoc ; ab hujus
Itys aspectu. Inque vicem ; vicissim,
per vices. Cur admovet Alter blandi-
tias ; cur valent apud me alterius, filii
scilicet, blanditiæ, ut parcam, et non
valet alterius, sororis Philomelæ, de-
decus propter quod linguam amisit,
ut ulciscar ? Mater quidem sum il-
lius, sed eadem soror hujus.
634. Pandione natam se vocat, ut
a genere fortitudinis stimulos sumat.

Hinc aàdit, degeneras. Pietas in con-
juge. Codex Regius A. a prima ma-
nu, habet pietas cum conjuge ; potest
recipi. Est etiam nuptæ interpre-
tamentum. Cervæ lactentem faetum.
Periphrasis est hinnuli.
638. Domus altæ ; erat enim regia.
Partem remotam ; penetralia: vide
ver. 646. Et mater, etc. Eia, quod
blandientis est, clamâsse puerum jam
sua fata videntem, vix crediderim.
Revocavi ergo: Et mater, mater ! cla-
mantem, quod habent omnes MSS.
præter unum Neapolitanum, in quo
Eia legitur, unde Heinsius sumpsit,
cui illa vox valde placuisse vide-
tur.
642. Ad fata, ad mortem. Animam
seu vitam retinent membra ea, quæ
adhuc palpitant. Eaultare et de aqua
fervente, ut vii. 263. et de carnibus,
quæ aqua fervente molliuntur. Con-
fer. Seneca, Thyest. 765 sqq. Inde, ex
pueri membris. Mensis, epulis.

Dilaniant: pars inde cavis exultat ahenis;
Pars verubus stridet: manant penetralia tabo. 646
His adhibet conjux ignarum Terea mensis,
Et patrii moris sacrum mentita, quod uni
Fas sit adire viro, comites famulosque removit.
Inde sedens solio Tereus sublimis avito 650
Vescitur, inque suam sua viscera congerit alvum.
Tantaque nox animi est, “ Ityn huc arcessite,” dixit.
Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne,
Jamque suæ cupiens existere nuntia cladis; 654
“ Intus habes, quod poscis,” ait: circumspicit ille,
Atque ubi sit quærit; quærenti, iterumque vocanti,

Sicut erat sparsis furiali cæde capillis,
Prosiliit, Ityosque caput Philomela cruentum
Misit in ora patri: nec tempore maluit ullo

[merged small][ocr errors]

Thracius ingenti mensas clamore repellit,
Vipereasque ciet Stygia de valle sorores :

651. Viscera ; vide ad v. 18. Imitatus Nostrum est Valerius Maximus, vii. 6: quo diutius armata juventus viscera sua visceribus suis aleret, infelices cadaverum reliquias, etc. Verbo congerere mox opponitur egerere. Noa, cæcitas, ignorantia.

660. Meritis dictis, convenientibus verbis.

662. Viperias sorores, id est, Furias, audacter dictum, quarum comis viperæ intextæ. Pectus, ventriculus; reserato, pectore egerere, nil nisi, evomere. Gronovianus quidem habet, pro egerere, exigere, quod æque elegans Burmannus judicat; at Codices nostri dant egerere quod recte servavit CI. Gierig. Demersaque prætulit Burmannus quod et Regio placuerat; nam vulgata immensaque inepta est. De

mergi passim de cibis devoratis, ut xv. 105; ibid. 387. Bustum ; rüpffov. Longinus, f. 3. vituperat Gorgiam Leont. qui vultures dixerat esse sepulcra viva, quam reprehensionem etiam in hoc bustum miserabile cadere Tollius et Pearcius ad illum Longini locum existimant. Verum Longinus non nisi viva sepulcra vituperat, quia nulla sepulcra viva sunt: vide Ernesti Init. Rhetor. sect. 319. In Gorgiæ vitium incidit Lucretius, v. 991 : Viva videns vivo sepeliri viscera busto. Etiam alii poetæ ventrem cum sepulchro comparârunt. Burmannus laudat Lycophr. Cass. 159. qui de Cerere mandente Pelopis humerum dicit: ἐτυμßsvae ráøø, ubi Tzetzes râpov interpretatur qaar£pa. Attius in Atreo : Natis sepulcrum est ipse parens.

Et modo, si possit, reserato pectore diras
Egerere inde dapes, demersaque viscera gestit:
Flet modo, seque vocat bustum miserabile nati:
Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. 666
Corpora Cecropidum pennis pendere putares;
Pendebant pennis; quarum petit altera silvas;
Altera tecta subit: neque adhuc de pectore cædis
Effluxere notæ, signataque sanguine pluma est.
Ille dolore suo, pœnæque cupidine velox, 67I
Vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristæ ;
Prominet immodicum pro longa cuspide rostrum.
Nomen Epops volucri; facies armata videtur.
Hic dolor ante diem, longæque extrema senectæ
Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras. 676

VII. Sceptra loci, rerumque capit moderamen

Erechtheus ;

667. Pendere.] Vide ad xi. 341; xii. 566. Altera, Philomela in lusciniam mutata, petit silvas ; altera, Procne in hirundinem mutata, tecta subit. Plinius, x. 24. de hirundinibus: Thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa sæpe capta sit : nec Biziæ in Thracia propter scelera Terei. Pausan. Phoc. p. 807. narrat, in DauIide hirundines nec parere nec nidos struere. Alii tamen, Anacreon, Od. 12; Apollodorus, d. 1.; Tzetzes Chil. vii. 142; Gabrias, fab. 43; Schol. Aristoph. ad Aves, ver. 216. tradunt, Philomelam in hirundinem esse mutatam, Procnem autem in lusciniam, de quo dissensu vid. Meursius de Regno Athen. ii. 5. Cæterum ab hac fabula hirundo vocatur IIavδιovic, apud Hesiod. "Epy. 568. De poena, quam luunt illæ mulieres etiam aves factæ, vid. Ælian. V. H. xii. 20. Neque adhuc, etc. Virg. G. iv. 15: manibus Procne pectus signata cruentis, hirundo.

[ocr errors][ocr errors]
« AnteriorContinua »