Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Sithoniæ celebrare nurus: nox conscia sacris :
Nocte sonat Rhodope tinnitibus æris acuti;
Nocte sua est egressa domo regina ; Deique 590
Ritibus instruitur; furialiaque accipit arma.
Vite caput tegitur ; lateri cervina sinistro
Vellera dependent; humero levis incubat hasta.
Concita per silvas, turba comitante suarum,
Terribilis Procne, furiisque agitata doloris, 595
Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem,
Exululatque, Evoëque sonat, portasque refringit,
Germanamque rapit; raptæque insignia Bacchi
Induit; et vultus hederarum frondibus abdit;
Attonitamque trahens intra sua limina ducit. 600
Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam,
Horruit infelix, totoque expalluit ore.
Nacta locum Procne, sacrorum pignora demit,
Oraque develat miseræ pudibunda sorori;
Amplexuque petit: sed non attollere contra 605
Sustinet hæc oculos, pellex sibi visa sororis :
Dejectoque in humum vultu, jurare volenti,
Testarique Deos, per vim sibi dedecus illud
Illatum, pro voce manus fuit: ardet, et iram

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Non capit ipsa suam Procne; fetumque sororis Corripiens, “ Non est lacrimis hic," inquit,“ agendum,

611 Sed ferro; sed si quid habes, quod vincere ferrum Possit: in omne nefas ego me, germana, paravi. Aut

ego, quum facibus regalia tecta cremaro, Artificem mediis immittam Terea flammis;[dorem Aut linguam, aut oculos, aut quæ tibi membra puAbstulerunt, ferro rapiam; aut per vulnera mille Sontem animam expellam : magnum, quodcunque paravi.

618 Quid sit, adhuc dubito.” Peragit dum talia Procne; Ad matrem veniebat Itys : quid possit, ab illo Admonita est ; oculisque tuens immitibus,

" Ah! Es similis patri!” dixit: nec plura loquuta, (quam Triste parat facinus, tacitaque exæstuat ira. Ut tamen accessit natus, matrique salutem Attulit, et parvis adduxit colla lacertis, 625 Mixtaque blanditiis puerilibus oscula junxit: Mota quidem est genetrix; infractaque constitit Invitique oculi lacrimis maduere coactis. [ira;

613. Parant se in vel ad aliquid, qui animum inducunt ad aliquid faciendum. Quum facibus, etc. Potest hic esse præpositio cum, quam Latini interdum instrumento, quo aliquid agitur, addere solent. Tunc aut versus sequens per ασύνδετον adjectus est, aut legendum cum aliis mediisque vel et mediis. Sic Burm. Artificem, auctorem malorum et facinorum; id est, qui nefandum hunc incestum perpetrare potuit.

619. Quid sit, adhuc dubito.] Nondum, inquit, decrevi quo malo Tereum affectura sim : subauditur futu

Perugit dum talia ; dum talia VOL. III.

loquitur et minatur. Conferatur Medeæ furor, 111. Trist. ix. 21 sqq. Admonita est, eo conspecto succurrit, quid posset. Ah!. quam Es similis. Unus Basileensis atque unus Mediceus, Ah quam, Quam similis: id probat Heinsius ; atque etiam vir doctus in Bibliotheca Tigur. p. 71. plus affectus esse in hac repetitione putat, et Ovidium amare hanc repetitionem, ut ii. 704 sq. ; viii. 128 sq. Similis. Similitudo illa causa fit facinoris.

625. Adduxit collu.] Non erat cur interpretes hic hærerent; adduxit, id est, attraxit ad se, quod facere solent infantes blandientes. Infructa

3 A

rum.

Sed simul ex nimia matrem pietate labare 629
Sensit; ab hoc iterum est ad vultus versa sororis;
Inque vicem spectans ambos, “ Cur admovet,” in-
“ Alter blanditias ; rapta silet altera lingua? [quit,
Quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?
Cui sis nupta vide, Pandione nata, marito;
Degeneras: scelus est pietas in conjuge Tereo.'
Nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervæ 636
Lactentem fætum per silvas tigris opacas.
Utque domus altæ partem tenuere remotam;
Tendentemque manus, et jam sua fata videntem,
Et mater, mater! clamantem, et colla petentem,
Ense ferit Procne, lateri qua pectus adhæret; 641
Nec vultum avertit: satis illi ad fata vel unum
Vulnus erat : jugulum ferro Philomela resolvit;[bra
Vivaque adhuc, animæque aliquid retinentia mem-

que, etc.

tamentum.

Fracta est et cessavit ira. Consistere proprie dicuntur qui a cursu, deinde qui a perturbatione animi quiescunt. Heinsius tamen conjecit concidit ira. Coactæ lacrimæ ; quæ cum vi retinentur.

629. Matrem, affectum maternum : similiter pater et rex usurpantur. Vide loca ab Heinsio et Burmanno laudata. Sed mox matrem ita exuit, ut filium trucidans, ne vultum quidem avertat. Labare, deterreri a proposito. Hinc nova furoris incrementa sumit ex aspectu sororis.

Ab hoc; ab hujus Itys aspectu. Inque vicem ; vicissim, per vices. Cur admovet Alter blanditius ; cur valent apud me alterius, filii scilicet, blanditiæ, ut parcam, et non valet alterius, sororis Philomelæ, dedecus propter quod linguam amisit, ut ulciscar ? Mater quidem sum illius, sed eadem soror hujus.

634. Pandione natam se vocat, ut a genere fortitudinis stimulos sumat.

Hinc addit, degeneras. Pietas in conjuge. Codex Regius A. a prima manu, habet pietas cum conjuge; potest recipi. Est etiam nuptæ interpre

Cervæ lactentem fætum. Periphrasis est hinnuli.

638. Domus altæ ; erat enim regia. Partem remotam ; penetralia: vide ver. 646. Et mater, etc. Eia, quod blandientis est, clamâsse puerum jam sua fata videntem, vix crediderim. Revocavi

ergo:
Et mater,

mater! clamantem, quod habent omnes MSS. præter unum Neapolitanum, in quo Eia legitur, unde Heinsius sumpsit, cui illa vox valde placuisse videtur.

642. Ad fata, ad mortem. Animam seu vitam retinent membra ea, quæ adhuc palpitant. Exultare et de aqua fervente, ut vii. 263. et de carnibus, quæ aqua fervente molliuntur. Confer. Seneca, Thyest. 765 sqq. Inde, ex pueri membris. Mensis, epulis,

[ocr errors]

Dilaniant: pars inde cavis exultat ahenis;
Pars verubus stridet: manant penetralia tabo. 646
His adhibet conjux ignarum Terea mensis,
Et patrii moris sacrum mentita, quod uni
Fas sit adire viro, comites famulosque removit.
Inde sedens solio Tereus sublimis avito 650
Vescitur, inque suam sua viscera congerit alvum.
Tantaque nox animi est,“Ityn huc arcessite,” dixit.
Dissimulare nequit crudelia gaudia Procne,
Jamque suæ cupiens existere nuntia cladis ; 654
“ Intus habes, quod poscis," ait: circumspicit ille,
Atque ubi sit quærit; quærenti, iterumque vocanti,
Sicut erat sparsis furiali cæde capillis,
Prosiliit, Ityosque caput Philomela cruentum
Misit in ora patri : nec tempore maluit ullo
Posse loqui, et meritis testari gaudia dictis. 660
Thracius ingenti mensas clamore repellit,
Vipereasque ciet Stygia de valle sorores :

651. Viscera ; vide ad v. 18. Imitatus Nostrum est Valerius Maximus, vii. 6: quo diutius armata juventus viscera sua visceribus suis aleret, infelices cadaverum reliquias, etc. Verbo congerere mox opponitur egerere. Nox, cæcitas, ignorantia.

660. Meritis dictis, convenientibus verbis.

662. Viperias sorores, id est, Furias, audacter dictum, quarum comis viperæ intextæ. Pectus, ventriculus; reserato, pectore egerere, nil nisi, evomere. Gronovianus quidem habet, pro egerere, exigere, quod æque elegans Burmannus judicat ; at Codices nostri dant egerere quod recte servavit Cl. Gierig. Demersaque prætulit Burmannus quod et Regio placuerat; nam vulgata immensaque inepta est. De

mergi passim de cibis devoratis, ut xv. 105; ibid. 387. Bustum; rúußov. Longinus, f. 3. vituperat Gorgiam Leont. qui vultures dixerat esse sepulcra viva, quam reprehensionem etiam in hoc bustum miserabile cadere Tollius et Pearcius ad illum Longini locum existimant. Verum Longinus non nisi vivu sepulcra vituperat, quia nulla sepulcra viva sunt: vide Ernesti Init. Rhetor. sect. 319. In Gorgiæ vitium incidit Lucretius, v. 991: Viva videns vivo sepeliri viscera busto. Etiam alii poetæ ventrem cum sepulchro comparârunt. Burmannus laudat Lycophr. Cass. 159. qui de Cerere mandente Pelopis humerum dicit: ετυμβευσε τάφω, ubi Tzetzes τάφον interpretatur yaorépa. Attius in Atreo : Natis sepulcrum est ipse parens.

Et modo, si possit, reserato pectore diras
Egerere inde dapes, demersaque viscera gestit:
Flet modo, seque vocat bustum miserabile nati:
Nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. 666
Corpora Cecropidum pennis pendere putares;
Pendebant pennis ; quarum petit altera silvas;
Altera tecta subit: neque adhuc de pectore cædis
Effluxere notæ, signataque sanguine pluma est.
Ille dolore suo, pænæque cupidine velox, 671
Vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristæ ;
Prominet immodicum pro longa cuspide rostrum.
Nomen Epops volucri; facies armata videtur.
Hic dolor ante diem, longæque extrema senectæ.
Tempora, Tartareas Pandiona misit ad umbras. 676
VII. Sceptra loci, rerumque capit moderamen

Erechtheus ;

667. Pendere.] Vide ad xi. 341; xii. 566. Altera, Philomela in lusciniam mutata, petit silvas; altera, Procne in hirundinem mutata, tecta subit. Plinius, x. 24. de hirundinibus: Thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa sæpe capta sit : nec Bizia in Thracia propter scelera Terei. Pausan. Phoc. p. 807. narrat, in Daulide hirundines nec parere nec nidos struere. Alii tamen, Anacreon, Od. 12; Apollodorus, d. 1.; Tzetzes Chil. vii. 142; Gabrias, fab. 43; Schol. Aristoph. ad Aves, ver. 216. tradunt, Philomelam in hirundinem esse mutatam, Procnen autem in lusciniam, de quo dissensu vid. Meursius de Regno Athen. ii.5. Cæterum ab hac fabula hirundo vocatur Ilavdiovis, apud Hesiod. 'Epy. 568. De poena, quam luunt illæ mulieres etiam aves factæ, vid. Ælian. V. H. xii. 20. Neque adhuc, etc. Virg. G. iv. 15: manibus Procne pectus signata cruentis, hirundo.

671. Pænæ cupidine; qua Procnem Philomelamque afficeret. Upupam autem, quæ a Græcis epops appellatur, poeta describit.

674. Facies upupæ armata videtur ob seriem pennarum longiorum, quæ galeæ instar in utroque latere ad cervicem procurrit. Apud Hyginum Tereus in accipitrem mutatur. Vide ibi Munker. Nonnulli et Ityn in palumbem transformatum narrant. Ante diem. i. 148. ante diem misit-ad umbras, προΐαψεν αίδι.

677—721. Zetes et Calais.] Orithyia, Erechthei filia, rapitur a Borea vento, ex eaque nascuntur Zetes et Calais. Confer. Orpheus Arg. 216 sqq.; Apollonius Rh. i. 211 sqq.; Apollod. lib. III. xv. 1, 2 sqq.; Hyginus,

fabula 14. Fabulam tractaverant et Æschylus atque Sophocles. Eam explicat Parrhasius apud Claudian. Rapt. ii. 19: “ Fuit et Strymonis filius Boreas, Orithyiæ raptor, ut Isagoras in Megaricis tradit; sed poetæ rem

« AnteriorContinua »