Imatges de pàgina
PDF

Vix dixit ; timuitque suæ præsagia mentis. 510
Ut semel imposita est pictæ Philomela carinæ;
Admotumque fretum remis, tellusque repulsa:
** Vicimus,” exclamat ; ** mecum mea vota ferun-
Exultatque animo, vix et sua gaudia differt [tur!”
Barbarus; et nusquam lumen detorquet ab illa.
Non aliter, quam quum pedibus prædator obuncis

[merged small][ocr errors]

Nulla fuga est capto; spectat sua præmia raptor. Jamque iter effectum ; jamque in sua litora fessis Puppibus exierant; quum rex Pandione natam In stabula alta trahit, silvis obscura vetustis; Atque ibi pallentem, trepidamque, et cuncta ti

[merged small][ocr errors]

Et jam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem, Includit; fassusque nefas, et virginem, et unam

510. Praesagia mentis.] De talibus præsagiis, cf. xi. 457; Homer. Il. Z. 486; Virgil. Æneid. xii. 72. Admotum fretum remis, insolens locutio videtur Intt. qui eam vel emendant, ut Burmannus, vel per hypallagen explicant: sed sine causa, opinor, utrumque. Navis repellitur a tellure, sed id dum fit, propter æqualem et celerem navis motum terra repelli et recedere videtur : confer xi. 466. Hinc tellus repulsa. Huic simillimum est alterum, quod impugnatur, fretum admovetur remis pro, remi admoventur freto. Schirach. putat, labores remigum hic describi, dum instant et repellunt aquas. Vicimus. De hac voce exultantium, vide ad iv. 356.

514. Exultatque animo, etc.] Hic versus suspectus Heinsio, effictus Burmanno videtur ex iv. 350. et ii. 863. Detorquet. Alii, distorquet, deflectit, etc. Burmanno arridet duorum MSS. lectio, declinat : sed detorquet bene

delectum, quia lumen fixum erat in illo. Languet contra declinat, quia furor exprimendus est. 516. Pedibus obuncis; vulgo aduncis (et ita quidem Regii nostri ;) sed vide Burmannum, ad Virgilium, Æneid. xi. 755. Jovis ales. Drakenb. ad Silium, xii. 56. ex Æliani H. A. ix. 10. monet, non omnem aquilam dictam esse Jovis alitem, sed eam duntaxat, quæ nunquam carne vescatur. Verum talia non urgenda sunt in poeta. In alto ; multi, ab alto, quod ad sequentia referendum foret. 519. Effectum, perfectum, finitum. Fessæ poetis finguntur naves aut jactatæ, aut longum iter emensæ. Stabula alta etiam Latinus habebat, Æneid. ix. 388. Silvis obscura vetustis, ideo obscura, quia silva, in qua arbores nullæ cæsæ, densa erat. Æn. vi. 179: Itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum. 524. Nefas, nefariam libidinem. Et

[merged small][ocr errors]

Sæpe sorore sua, magnis super omnia Divis.
Illa tremit; velut agna pavens, quæ saucia cani
Ore excussa lupi, nondum sibi tuta videtur:
Utque columba, suo madefactis sanguine plumis,
Horret adhuc, avidosque timet quibus hæserat

ungues.

530

Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, Lugenti similis, cæsis plangore lacertis, Intendens palmas : “ Pro diris, barbare, factis, Pro crudelis,” ait! ** nec te mandata parentis

[merged small][ocr errors]

Nec mea virginitas, nec conjugialia jura?
Omnia turbâsti: pellex ego facta sororis;
Tu geminus conjux, non hæc mihi debita poena.
Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide,

restet,

virginem, et unam Vi superat. Maximam hominis barbariem ostendit poeta, qui sustinuerit virginem, et solam, et sibi creditam, et patrem, sororem, et imprimis Deosimplorantem, violare. 527. Velut agna pavens, etc.] Similitudines delectæ. Cani. Vide ad i. 238. 532. Lugenti— lacertis, ineptus versus, quem Heinsius recte judicat adulterinum; sed sqq. Pro diris, etc. sana puto. Invidiose enim barbari vocabulum hic adhibitum esse, sponte apparet. Recte igitur addi potuit diris factis. 537. Turbâsti, violâsti, polluisti. Vid. vir doctus in Bibl. Tigur. p. 91. qui putat Nostrum respexisse Virg. Æneid. iv. 362 sqq. Cum gemino conjuge Heinsius comparat duplices thalamos, apud Stat. Theb. xii. 471 ; sed h. 1. in summa desperatione justo

argutius dictum. Porro Heinsius putat, alterum hemistichium, non haec— paena a sciolo additum, et lacunam esse relinquendam, quales multæ apud Virgilium occurrant. Nec mihi illa verba magnopere placent, quippe nimis languida h. 1. ubi pleraque animum commotissimum spirant. Negat tamen Burmannus Ovidium lacunas reliquisse, putatque, sensum elegantem effici, si legatur, non hæc mihi credita pæna, ut pæna sit calamitas, miseria.

539. Hanc, tam miseram, quam tædet vitæ.—Hanc non habet noster Codex B; et multi interpretes dele- ' verunt. Sed ea vox, gravius sonans more Virgiliano, præstat. Vacuas, etc. Sancta descendissem ad inferos. At illa sic quoque criminis vacua erat ; quandoquidem anima peccat, non corpus.

Eripis ? atque utinam fecisses ante nefandos 540 Concubitus! vacuas habuissem criminis umbras. Si tamen hæc Superi cernunt; si numina Divum Sunt aliquid; si non perierunt omnia mecum; Quandocunque mihi poenas dabis: ipsa, pudore

[merged small][ocr errors]

In populos veniam: si silvis clausa tenebor,
Implebo silvas et conscia saxa querelis.
Audiat hæc æther, et si Deus ullus in illo est.”

Talibus ira feri postquam commota tyranni,
Nec minor hac metus est;

549 causa stimulatus

Quo fuit accinctus, vagina liberat ensem, [utraque, Arreptamque coma, flexis post terga lacertis, Vincla pati cogit: jugulum Philomela parabat,

[merged small][ocr errors]

Ille indignanti, et nomen patris usque vocanti, Luctantique loqui, compressam forcipe linguam Abstulit ense fero : radix micat ultima linguæ ;

542. Si numina, etc.] Si, quoniam, Dii aliquid valent, si potestas eorum est satis valida. i. 545. Si non perierunt, etc. Vox summi doloris, qui ita auget suam miseriam. In populos veniam, ad populum prodibo. Querelis ex Langermanni Excerptis dedit Burm., quum vulgo legatur movebo. Dubitabat enim ille, an ex consuetudine Ovidiana absolute dicatur implere silvas. Sed vir doctus in Bibliotheca Tigur. p. 70. negat duram esse ellipsin ; posse enim ex antecedentibus factis facile suppleri. Etiam verba pudore prqjecto lectionem rejectam postulare. Neque Philomelam velle omnino queri, sed facta dira Terei eloqui vel hominibus, vel saxis saltem et silvis. Dictam autem esse Vulgatam ad illud Virgil.: Flectere si nequeo Superos, Acheronta movebo.

[ocr errors]

Ipsa jacet, terræque tremens immurmurat atræ :
Utque salire solet mutilatæ cauda colubræ,
Palpitat, et moriens dominæ vestigia quærit. 560
Hoc quoque post facinus, vix ausim credere, fertur
Sæpe sua lacerum repetisse libidine corpus.
Sustinet ad Procnen post talia facta reverti;
Conjuge quæ viso germanam quærit: at ille
Dat gemitus fictos, commentaque funera narrat.

[merged small][ocr errors]

Deripit ex humeris, auro fulgentia lato;
Induiturque atras vestes; et inane sepulcrum
Constituit, falsisque piacula manibus infert ;

Et luget non sic lugendæ fata sororis.

570

Signa Deus bis sex acto lustraverat anno.
Quid faciat Philomela? fugam custodia claudit :

vestigia quærit ; illud sumptum ex
AEn. x. 395 : Te decisa suum, Laride,
deatera quærit, Semianimesque micant
digiti, ferrumque retractant.
561. Hoc quoque post facinus ; post
extractam linguam. Lacerum corpus,
mutilatum lingua.
565. Commenta funera, fictam Phi-
lomelae mortem.
566. Lacrimæ fecere fidem ; effe-
cerunt lacrimæ ut Procne mortem
Philomelæ veram esse crederet.
569. Constituit servandum censeo,
quod molem monumenti ædifigati me-
lius significat. Veteres quum inse-
pulti corporis animam Stygem transire
haud posse arbitrarentur, mortuis,
quorum corpora reperire non possent,
inania sepulcra, kενοτάφιa, exstruere
solebant. Infra, xii. 3. inanes infe-
riæ, quæ dantur sepulcro inani. Pro
inferiis nunc dixit piacula falsis, falso
creditis. Inferre verbum proprium
in hac re. Lugendæ quidem, sed non
sic, inani sepulcro et inferiis.

571. Signa Deus, etc.] Apollo, Sol, et est anni rotatio.

572. Claudit exquisitius, quam, impedit, quoniam ipsa clausa tenebatur. Non satis est, quod Burmannus laudat, auferre et adimere fugam, in quibus fuga, fugiendi fucultas. Rectius comparabis vii. 604. animam claudere laqueo, et viii. 548. claudere iter. Rigent exquisitius, quam, sunt. Maenia, parietes. Os mutum facti caret indice ; os mutum scelus indicare non potest. Lingua est animi interpres, ut ait Lucretius, vi. 1147; et factorum index. Grande dolori Ingenium. Martialis, de Spectac. 14: O quantum est subitis casibus ingenium. Ingenium tribuitur et iræ, munificentiæ, poenis, etc. Vide Drakenb. ad Silium, xvi. 46: hoc loco intelligatur solertia in inveniendis rebus, quam excitat dolor. Venit, excitatur : supra, versu 29. usus venit ab annis, comparatur.

Structa rigent solido stabulorum moenia saxo :
Os mutum facti caret indice : grande dolori
Ingenium est; miserisque venit solertia rebus. 575
Stamina barbarica suspendit callida tela;
Purpureasque notas filis intexuit albis,
Indicium sceleris; perfectaque tradidit uni,
Utque ferat dominæ gestu rogat. Ille rogata
Pertulit ad Procnen; nec scit, quid tradat in illis.

[merged small][ocr errors]

Germanæque suæ carmen miserabile legit:
Et, mirum potuisse, silet: dolor ora repressit;
Verbaque quærenti satis indignantia linguæ 584
Defuerunt; nec flere vacat; sed fasque nefasque
Confusura ruit; poenæque in imagine tota est.
Tempus erat, quo sacra solent Trieterica Bacchi

576. Stamina barbarica suspendit.] Ex antiqua texendi ratione stamina ad perpendiculum suspendebantur ; unde apud Nostrum alibi pendula tela, stantes telæ, etc. Notae, literæ : III. Trist. iii. 72. grandes notæ in tumuli marmore ; Heroidd. i. 62. charta fotata; infra, ix. 523. notare tabellas. Indicium sceleris, patrati a Tereo. Uni, ex ancillis. 579. Ille rogata.] Codices. Regii dant Illa rogata, quod potius convenire videtur, quia probabilius est fuisse ancillam, non servum, quæ rogata fuerit ut vestem deferret ad doIm1nam. 581. Evolvit, explicat, matrona sævi tyranni, Procne, uxor sævi Terei. Vestes ; velum a Philomela missum. 582. Germanæ.] Codices nostri, Fortunæ, id est, domus suæ, sororis suæ, simul ac sui ipsius carmen legit : recentiores hanc lectionem mutâsse videntur. Carmen, eleganter notæ intextæ, quæ loquebantur fata sororis.

Carmen enim de omni formula verbo-
rum, etiam de paucis vocibus literisve
sententiam aliquam exprimentibus.
Apollodorus, íí ôï Üøívaga £v τ£τλφ
typάμμara. Dolor utique vim habet
ora reprimendi ; ergo inepte additur,
mirum potuisse. Ruere, de impetu et
furore animi. Paenæ imago, poena,
quam animo sibi effingit. Imago sæpe
cogitatio rei. Vide ad xi. 427. et ad
Plinium, vii. Ep. v. 1.
587. De sacris Trietericis et cultu
Bacchantium diximus ad iii. 517. Si-.
thones, gens Thraciæ. Thracia autem
sedes præcipua Orgiorum. Noa con-
scia sacris : Nocte, etc. Burmannus
malit mox conscia sacris Nocte ; quæ
conjectura codicibus non firmatur.
Nox conscia sacris, nil, nisi, noctu sa-
cra celebrantur. Sic loca conscia facti,
in quibus aliquid gestum. De ære
acuto, vide ad iii. 532. De Ritibus
illis, iv. 6 sqq. Furialia, quibus utun-
tur Bacchantes furentes. Similiter
tibia furiosa, Fast. iv. 341.

« AnteriorContinua »