Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Vix dixit; timuitque suæ præsagia mentis. 510
Ut semel imposita est pictæ Philomela carinæ;
Admotumque fretum remis, tellusque repulsa:
“ Vicimus," exclamat; “ mecum mea vota ferun-
Exultatque animo, vix et sua gaudia differt [tur!”
Barbarus; et nusquam lumen detorquet ab illa.
Non aliter, quam. quum pedibus prædator obuncis
Deposuit nido leporem Jovis ales in alto; 517
Nulla fuga est capto; spectat sua præmia raptor.
Jamque iter effectum; jamque in sua litora fessis
Puppibus exierant; quum rex Pandione natam
In stabula alta trahit, silvis obscura vetustis;
Atque ibi pallentem, trepidamque, et cuncta ti-
mentem,

522 Et jam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem, Includit; fassusque nefas, et virginem, et unam

510. Præsagia mentis.] De talibus præsagiis, cf. xi. 457 ; Homer. Il. Z. 486; Virgil. Æneid. xii. 72. Admotum fretum remis, insolens locutio videtur Intt. qui eam vel emendant, ut Burmannus, vel per hypallagen explicant: sed sine causa, opinor, utrumque. Navis repellitur a tellure, sed id dum fit, propter æqualem et celerem navis motum terra repelli et recedere videtur: confer xi. 466. Hinc tellus repulsa. Huic simillimum est alterum, quod impugnatur, fretum admovetur remis pro, remi admoventur freto. Schirach. putat, labores remigum hic describi, dum instant et repellunt aquas. Vicimus. De hac voce exultantium, vide ad iv. 356.

514. Exultatque animo, etc.] Hic versus suspectus Heinsio, effictus Burmanno videtur ex iv. 350. et ii. 863. Detorquet. Alii, distorquet, deflectit, etc. Burmanno arridet duorum MSS. lectio, declinat: sed detorquet bene

delectum, quia lumen fixum erat in illo. Languet contra declinat, quia furor exprimendus est.

516. Pedibus obuncis ; vulgo aduncis (et ita quidem Regii nostri ;) sed vide Burmannum, ad Virgilium, Æneid. xi. 755. Jovis ales. Drakenb. ad Silium, xii. 56. ex Æliani H. A. ix. 10. monet, non omnem aquilam dictam esse Jovis alitem, sed eam duntaxat, quæ nunquam carne vescatur. Verum talia non urgenda sunt in poeta. In alto; multi, ab alto, quod ad sequentia referendum foret.

519. Effectum, perfectum, finitum. Fessæ poetis finguntur naves aut jactatæ, aut longum iter emensæ. bula alta etiam Latinus habebat, Æneid. ix. 388. Silvis obscura vetustis, ideo obscura, quia silva, in qua arbores nullæ cæsæ, densa erat. Æn. vi. 179 : Itur in antiquam silvam, stahula alta ferarum.

524. Nefas, nefariam libidinem. Et

Sta

Vi superat; frustra clamato sæpe parente, 525
Sæpe sorore sua, magnis super omnia Divis.
Illa tremit; velut agna pavens, quæ saucia cani
Ore excussa lupi, nondum sibi tuta videtur:
Utque columba, suo madefactis sanguine plumis,
Horret adhuc, avidosque timet quibus hæserat
ungues.

530
Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos,
Lugenti similis, cæsis plangore lacertis,
Intendens palmas : “ Pro diris, barbare, factis,
Pro crudelis," ait! “nec te mandata parentis
Cum lacrimis movere piis, nec cura sororis, 535
Nec mea virginitas, nec conjugialia jura ?
Omnia turbâsti: pellex ego facta sororis ;
Tu geminus conjux, non hæc mihi debita pena.
Quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide,

restet,

virginem, et unum Vi superat. Maximam hominis barbariem ostendit poeta, qui sustinuerit virginem, et solam, et sibi creditam, et patrem, sororem, et imprimis Deos implorantem, violare.

527. Velut agna pavens, etc.] Similitudines delectæ. Cani. Vide ad i. 238.

532. Lugenti lacertis, ineptus versus, quem Heinsius recte judicat adulterinum; sed sqq.

Pro diris, etc. sana puto. Invidiose enim barbari vocabulum hic adhibitum esse, sponte apparet. Recte igitur addi potuit diris factis.

537. Turbâsti, violàsti, polluisti. Vid. vir doctus in Bibl. Tigur. p. 91. qui putat Nostrum respexisse Virg. Æneid. iv. 362 sqq. Cum gemino conjuge Heinsius comparat duplices thalamos, apud Stat. Theb. xii. 471; sed h. 1. in summa desperatione justo

argutius dictum. Porro Heinsius putat, alterum hemistichium, non hæcpæna a sciolo additum, et lacunam esse relinquendam, quales multæ apud Virgilium occurrant. Nec mihi illa verba magnopere placent, quippe nimis languida h. 1. ubi pleraque animum commotissimum spirant. Negat tamen Burmannus Ovidium lacunas reliquisse, putatque, sensum elegantem effici, si legatur, non hæc mihi credita pæna, ut pæna sit calamitas, miseria.

539. Hanc, tam miseram, quam tædet vitæ.-Hanc non habet noster Codex B; et multi interpretes deleverunt. Sed ea vox, gravius sonans more Virgiliano, præstat. Vacuas, etc. Sancta descendissem ad inferos. At illa sic quoque criminis vacua erat ; quandoquidem anima peccat, non corpus.

Eripis? atque utinam fecisses ante nefandos 540
Concubitus! vacuas habuissem criminis umbras.
Si tamen hæc Superi cernunt; si numina Divum
Sunt aliquid; si non perierunt omnia mecum;
Quandocunque mihi pænas dabis : ipsa, pudore
Projecto, tua facta loquar: si copia detur, 545
In populos veniam : si silvis clausa tenebor,
Implebo silvas et conscia saxa querelis.
Audiat hæc æther, et si Deus ullus in illo est."
Talibus ira feri postquam commota tyranni, 549
Nec minor hac metus est; causa stimulatus
Quo fuit accinctus, vagina liberat ensem, [utraque,
Arreptamque coma, flexis post terga lacertis,
Vincla pati cogit: jugulum Philomela parabat,
Spemque suæ mortis viso conceperat ense. 554
Ille indignanti, et nomen patris usque vocanti,
Luctantique loqui, compressam forcipe linguam
Abstulit ense fero : radix micat ultima linguæ;

542. Si numina, etc.] Si, quoniam, Dii aliquid valent, si potestas eorum est satis valida. i. 545. Si non perierunt, etc.

Vox summi "doloris, qui ita auget suam miseriam. In populos veniam, ad populum prodibo. Querelis ex Langermanni Excerptis dedit Burm., quum vulgo legatur movebo. Dubitabat enim ille, an ex consuetudine Ovidiana absolute dicatur implere silvas. Sed vir doctus in Bibliotheca Tigur. p. 70. negat duram esse ellipsin ; posse enim ex antecedentibus factis facile suppleri. Etiam verba pudore projecto lectionem rejectam postulare. Neque Philomelam velle omnino queri, sed facta dira Terei eloqui vel hominibus, vel saxis saltem et silvis. Dictam autem esse Vulgatam ad illud Virgil. : Flectere si nequeo Superos, Acheronta movebo.

555. Ille indignanti,—vocanti, Luctantique. Codices nostri Regii habent indignantem, vocantem, luctantem ; et hæc lectio forte fuit vera, quam interpretes tautologia offensi mutaverunt: hæ voces referuntur ad linguam.

557. Radix micut, etc.] Foda rursus res et ingrata, quam tamen similitudine adeo illustrat poeta. Apud Hyginum, Tereus vitiatam Philomelam mandat ad Lynceum regem. Sed Noster videtur de industria fædissima quæque et crudelissima hac fabula exprimere voluisse. Terræ immurmurat, in his verbis intolerabilem esse lusum vir doctus judicat in Bibliotheca Tigur. p. 58. Sed et alii sic luserunt, ut ad v. 105. notatum. Utque salire, etc. Quintus Smyrnæus, xi. 74: άτε βλοσυροίο δράκοντος ουρή αποτμηθεϊσ' αναπάλλεται. Domine

Ipsa jacet, terræque tremens immurmurat atræ :
Utque salire solet mutilatæ cauda colubræ,
Palpitat, et moriens dominæ vestigia quærit. 560
Hoc quoque post facinus, vix ausim credere, fertur
Sæpe sua lacerum repetisse libidine corpus.
Sustinet ad Procnen post talia facta reverti;
Conjuge quæ viso germanam quærit: at ille
Dat gemitus fictos, commentaque funera narrat.
Et lacrimæ fecere fidem : velamina Procne 566
Deripit ex humeris, auro fulgentia lato;
Induiturque atras vestes ; et inane sepulcrum
Constituit, falsisque piacula manibus infert;
Et luget non sic lugendæ fata sororis.

570 Signa Deus bis sex acto lustraverat anno. Quid faciat Philomela? fugam custodia claudit :

vestigia quærit ; illud sumptum ex Æn. x. 395 : Te decisa suum, Laride, deateru quærit, Semianimesque micant digiti, ferrumque retractant.

561. Hoc quoque post facinus ; post extractam linguam. Lacerum corpus, mutilatum lingua.

565. Commenta funera, fictam Philomelæ mortem.

566. Lacrimæ fecere fidem'; effecerunt lacrimæ ut Procne mortem Philomelæ veram esse crederet.

569. Constituit servandum censeo, quod molem monumenti ædificati melius significat. Veteres quum insepulti corporis animam Stygem transire haud

posse arbitrarentur, mortuis, quorum corpora reperire non possent, inania sepulcra, Kevorádia, exstruere solebant. Infra, xii. 3. inanes inferiæ, quæ dantur sepulcro inani. Pro inferiis nunc dixit piacula falsis, falso creditis. Inferre verbum proprium in hac re. Lugendæ quidem, sed non sic, inani sepulcro et inferiis.

571. Signa Deus, etc.] Apollo, Sol, et est anni rotatio.

572. Claudit exquisitius, quam, impedit, quoniam ipsa clausa tenebatur. Non satis est, quod Burmannus laudat, auferre et adimere fugam, in quibus fuga, fugiendi fucultas. Rectius comparabis vii. 604. animam claudere luqueo, et viii. 548. claudere iter, Rigent exquisitius, quam, sunt. Mænia, parietes. Os mutum facti caret indice; os mutum scelus indicare non potest. Lingua est animi interpres, ut ait Lucretius, vi. 1147; et factorum inder. Grunde dolori Ingenium. Martialis, de Spectac. 14: O quantum est subitis casibus ingenium. Ingenium tribuitur et iræ, munificentiæ, poenis, etc. Vide Drakenb. ad Silium, xvi. 46: hoc loco intelligatur solertia in inveniendis rebus, quam excitat dolor. Venit, excitatur : supra, versu 29. usus venit ab annis, comparatur.

Structa rigent solido stabulorum mænia saxo :
Os mutum facti caret indice : grande dolori
Ingenium est; miserisque venit solertia rebus. 575
Stamina barbarica suspendit callida tela;
Purpureasque notas filis intexuit albis,
Indicium sceleris ; perfectaque tradidit uni,
Utque ferat dominæ gestu rogat. Ille rogata
Pertulit ad Procnen; nec scit, quid tradat in illis.
Evolvit vestes sævi matrona tyranni,

581
Germanæque suæ carmen miserabile legit:
Et, mirum potuisse, silet: dolor ora repressit ;
Verbaque quærenti satis indignantia linguæ 584
Defuerunt; nec flere vacat; sed fasque nefasque
Confusura ruit; pænæque in imagine tota est.

Tempus erat, quo sacra solent Trieterica Bacchi

576. Stamina barbarica suspendit.]

Carmen enim de omni formula verboEx antiqua texendi ratione stamina rum, etiam de paucis vocibus literisve ad perpendiculum suspendebantur ; sententiam aliquam exprimentibus. unde apud Nostrum alibi pendula Apollodorus, ý úpývaoa év mény tela, stantes tela, etc. Nota, literæ : ypáppara. Dolor utique vim habet III. Trist. iii. 72. grandes nota in tu ora reprimendi; ergo inepte additur, muli marmore ; Heroidd. i. 62. charta mirum potuisse. Ruere, de impetu et notata; infra, ix. 523. notare tabellas. furore animi. Pænæ imago, pæna, Indicium sceleris, patrati a Tereo. quam animo sibi effingit. Imago sæpe Uni, ex ancillis.

cogitatio rei. Vide ad xi. 427. et ad 579. Ille rogata.] Codices. Regii Plinium, vii. Ep. v. 1. dant Illa rogata, quod potius con

587. De sacris Trietericis et cultu venire videtur, quia probabilius est

Bacchantium diximus ad iii. 517. Si-. fuisse ancillam, non servum, quæ ro thones, gens Thraciæ. Thracia autem gata fuerit ut vestem deferret ad do sedes præcipua Orgiorum. Nox conminam.

scia sacris : Nocte, etc. Burmannus 581. Evolvit, explicat, matrona sævi malit mox conscia sacris Nocte; quæ tyranni, Procne, uxor sævi Terei.

conjectura codicibus non firmatur. velum a Philomela missum. Nox conscia sacris, nil, nisi, noctu sa582.Germanæ.] Codices nostri, For cra celebrantur. Sic loca conscia facti, tuna, id est, domus suæ, sororis suæ, in quibus aliquid gestum. De ære simul ac sui ipsius carmen legit : re acuti, vide ad iii. 532. De Ritibus centiores hanc lectionem mutâsse vi.

illis, iv. 6 sqq. Furiulia, quibus utundentur. Carmen, eleganter notæ in tur Bacchantes furentes. Similiter textæ, quæ loquebantur fata sororis. tibia furiosa, Fast, iv. 341.

Vestes ;

« AnteriorContinua »