Imatges de pàgina
PDF
EPUB

tant.

Quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere ten[mescunt; Vox quoque jam rauca est; inflataque colla tuIpsaque dilatant patulos convicia rictus.

Terga caput tangunt; colla intercepta videntur; Spina viret; venter, pars maxima corporis, albet : Limosoque novæ saliunt in gurgite ranæ." 381 IV. Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum Rettulit exitium; Satyri reminiscitur alter,

376. Sub aqua, sub aqua; quæ repetitio ranarum coaxationem non ineleganter exprimit. Intercepta, quasi absorpta et e medio tergo sublata; nam ranæ collo carent. Elegans est hic hujus verbi usus: confer Schwarzius ad Plinii Panegyr. 16. Spina viret; tergum viride est.

382-400. Marsyas in flumen.] Tres musicos celebres habuit Phrygia, Hyagnidem, Marsyam ejus filium (male enim eum Hyginus (Eagri; Apollodorus autem et Palæphatus Olympi filium faciunt) et Olympum, Marsyæ et discipulum et amasium; de quibus eorumque inventis Plutarchus, de Musica, et Casaubonius, ad Athenæum, xiv. 2. adeundi. Ac Hyagnis quidem in Marm. Arund. Ep. x. tempore Erechthonii Celænis, urbe Phrygiæ, tibias, modosque Phrygios primus reperisse traditur. Marsyas non modo alios modos invenit, Pausan. Phoc. p.

873; sed auctor etiam fistulæ, quæ cera adglutinatur, exhibetur apud Athenæum, iv. p. 174. Neque dubium est, tibiam esse Phrygium inventum, certe e Phrygia in Græciam allatam; passim enim apud Græcos et Latinos auctores barbara aut Phrygia tibia, item Phrygii modi, etc. occurrunt: vide Spanhem. ad Callimachi hymnum ad Dian. 245. Marsyæ autem fabula, quam Noster brevius justo narrat, legitur etiam apud Herodotum, VOL. III.

tur.

vii. 26; Apollodorum, I. iv. 2; Diodorum Sic. iii. p. 192; Hyginum, fab. 165; Palæphatum, cap. 48; Fulgent. iii. 9. qui mystice fabulam interpretaGloss. MS. in Fulgent. Confer Noster, Fast. vi. 696 sqq. ibid. 551. Injuste eum damnatum dicit Lucianus, in Dialogo Junonis et Latonæ. Lycia -virorum referendum ad exitium. Satyrus est ipse Marsyas. Hygino, Marsyas pastor, unus ex Satyris ; unde eum pictum cum cauda porcina auctor est Fulgentius. Silenum eum vocat Herodotus dicto loco. Arundo, tibia, quæ tum ex aliis rebus, loto, buxo, etc. tum ex arundinis genere, inde dicto avλŋrik (Theophrast. Hist. Plant. iv. 12.) fieri solebat. Eam inter Græcos Tritonia sive Minerva reperisse credebatur, et quidem ex hinnulorum ossibus. Bion, Id. iii. 7 ; Callimachus, hymno ad Dian. 244; Schol. Pindari ad Pyth. Od. xii: quam ob deformitatem vultus ex flatu intumescentis a Dea abjectam excepit Marsyas. Is quum eam inflare didicisset (Noster, Fast. vi. 703 sqq.) primum certavit cum Musis, mox cum ipso Apolline coram Musis judicibus. Ab initio vicit Marsyas, sed quum Apollo citharam versaret, hoc est, interprete Salmasio, ad Solin. p. 119. ad aliud modulationis genus citharam accommodaret, Marsyam ars sua destituit.

Y y

Quem Tritoniaca Latous arundine victum

66

Affecit pœna.
Quid me mihi detrahis?" inquit:
"Ah piget! ah non est," clamabat, "tibia tanti!”
Clamanti cutis est summos derepta per artus;
Nec quidquam nisi vulnus erat: cruor undique

manat:

Detectique patent nervi; trepidæque sine ulla
Pelle micant venæ : salientia viscera possis, 390
Et perlucentes numerare in pectore fibras.
Illum ruricolæ, silvarum numina, Fauni,

Et Satyri fratres, et tunc quoque clarus Olympus,
Et Nymphæ flêrunt; et quisquis montibus illis
Lanigerosque greges, armentaque bucera Pavit.
Fertilis immaduit, madefactaque terra caducas 396
Concepit lacrimas, ac venis perbibit imis;

385. Quid me mihi detrahis?] Quid cutem meam mihi detrahis? Sic irruit in "mediam rem; sed lusum adhibet intolerabilem. Similiter v. 546. sibi ablatus. Non est tibia tanti! non erat, cur tibia canere discerem, quum mihi causa exitii sit. Vide Valken. ad Euripidem, Hippol. 441.

387. Cutem ei detraxit vel ad pinum, vel ad platanum (quæ Plinii adhuc ætate ostendebatur. Plinius, xvi. 44.) ligato. Ea cutis suspensa est ab Apolline Celænis. Herodotus, d. 1.; Lucanus, Phars. iii. 206; Ælianus,

xiii. 21. Apud Hyginum, membratim discerpitur. Sequitur descriptio fœdæ istius operationis, quæ Romanis fortasse placuit, quorum oculi sanguini assueti erant, sed nostris vix probabi

tur.

390. Salire et micare et trepidare verba, quum de motu cordis et venarum agitur, usurpantur: vid. Ciofanus et Burmannus. Viscera, cor.

393. De Olympo, discipulo Mar

syæ, vide, præter superius laudatos, Eustath. ad Homerum. Il. A. p. 21. Pausanias, Phoc. p. 873. tabulam Polygnoti describit, in qua Marsyæ assidebat Olympus, habitu adolescentis ita, ut tibiis discere videretur. Invenit modos ad tibiam, qui commemorantur ab Euripide, Iph. Aul. 576; ubi vide Barnes. Is tunc quoque, vivente adhuc magistro, clarus esse cœpit. Apud Hyginum, Marsyæ corpus discerptum ei sepeliendum traditur. Et ipse in monumentis antiquis sæpe occurrit. Heynius in Antiqu. Aufs. P. ii. p. 69. Nympha. Apud Athenæum, xiv. 2. Nympha genitus fuisse narratur. Bucera armenta, boves. Bucera, cornuta, e græcis βοῦς et κέρας νocabulis; Lucret. ubi bucera secla, et buceria greges occur

runt.

396. Caducas, decidentes, ut folia caduca. Concepit. Excepit. Venis perbibit imis; venas terræ puta esse meatus aquarum et spirituum.

unus

Quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras :
Inde petens rapidum ripis declivibus æquor,
Marsya nomen habet, Phrygiæ liquidissimus amnis.
V. Talibus extemplo redit ad præsentia dictis
Vulgus; et extinctum cum stirpe Amphiona lugent.
Mater in invidia est: tamen hanc quoque dicitur
[quam
Flêsse Pelops; humeroque, suas ad pectora post-
Deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro.
Concolor hic humerus, nascendi tempore, dextro,
Corporeusque fuit: manibus mox cæsa paternis
Membra ferunt junxisse Deos, aliisque repertis,
Qui locus est juguli medius summique lacerti
Defuit: impositum est non comparentis in usum
Partis ebur; factoque Pelops fuit integer illo. 411

399. Ripis declivibus, pronis atque inclinatis.

400. Marsyas fluvius haud procul a Celænis, ubi habitavit Marsyas musicus, in Mæandrum influit. Vid. Livius, xxxviii. 13; Curtius, III. i; Palæphatus, d. 1. Sed secundum alios non e lacrimis popularium, verum ex ipsius sanguine fluvius ille ortus est. Plutarchus, de Fluminibus, ex Alex. Cornelio addit, et Satyros ortos ex ejus sanguine.

401-411. Pelopis humerus eburneus.] Pelops, Tantali filius, tempore Acrisii in Græciam venit, ibique et magnitudine divitiarum, quas secum advexerat, et multitudine liberorum tantam consequutus est potentiam famamque, ut Peloponneso nomen daret. Thucyd. i. 9; Plutarch. Thes. p. 2. Sed hic de humero ejus fabulose agitur. Tantalus enim, quum Deos aliquando convivio excepisset, velletque eorum divinitatem experiri, Pelopis filii membra cocta reliquisque cibis admixta iis apposuit. Quod foedum

405

facinus quum animadvertissent Dii, membra rursus composuerunt præter humerum, quem Ceres consumpserat. Eburneus igitur ei humerus datus. Confer Lycophron. Cass. 159; Hyginus, fab. 83; Servius, ad Virgilium, Georg. iii. 7; Schol. Pindari, ad Olymp. i. Impiam et incredibilem eam fabulam judicant Pindarus, d. l. et Euripides, Iphig. Taur. 387 sqq. Forte poeta aliquis humerum ejus eburneum vocaverat, ut pulchrum significaret.

403. Mater, Niobe, cujus frater Pelops. Is præ luctu vestem deducit, atque ita humerus ejus apparet. Sic intruditur potius, quam intexitur fabula. Ad pectora deduxit vestes. Ita, libro iii. 480. summa vestem deducere ab ora, quod fiebat planctus causa.

409. Qui locus, etc. scapula. Lucianus μorλárny habet. De syntaxi juguli medius et lacerti, vide ad v. 644. Facto illo, illo Deorum beneficio. Integer; cui nullum membrum deest, ὁλόκληρος.

VI. Finitimi proceres coeunt; urbesque proOravere suos ire ad solatia reges, [pinquæ Argosque, et Sparte, Pelopeïadesque Mycenæ, Et nondum torvæ Calydon invisa Dianæ, 415 Orchomenosque ferax, et nobilis ære Corinthos, Messeneque ferox, Patræque, humilesque Cleonæ,

412-676. Procne, Philomela et Tereus in aves. Pandion II. Cecropis II. filius, pater Ægei, qui regnavit anno 1333. ante ær. Chr. filias habuit Procnen et Philomelam, quarum priorem Tereo Thraci, ut opes suas stabiliret, in matrimonium dedit. Sic Pausanias, Attic. p. 13; verum Noster intellexit Pandionem I. Erichthonii filium, qui fuit annis 130 antiquior. Nam infra, versu 677. ejus successorem facit Erechthea. Sic etiam Apollodorus; et hanc Ovidianam rationem probat Meursius, Regn. Attic. lib. ii. cap. 4 et 5. Fabulam tractaverant Æschyl. et Sophocles. Respicit eam etiam Hesiodus, "Epy. 568. Confer Pausan. Attic. p. 13. 100; Phoc. p. 807; Apollod. iii. xiv. 8; Eustath. ad Od. p. 710; Tzetz. Chil. vii. 142; Hygin. fab. 45. Diversum mythum in suavi similitudine memorat Homerus, Od. T. 518. ubi Pandarei filia in lusciniam mutata luget Itylum filium, quem imprudens ære interfecit. In alia discessit etiam Boeus apud Anton. Lib. cap. 11. Ex mente Pausan. Tereus ipse mortem sibi conscivit, et in tumulo ejus prima upupa visa est. Mulieres autem, quæ Athenas fugerunt, ibique præ dolore contabuerunt, in hirundinem et lusciniam mutatæ creduntur, quod hæ aves cantus miserabiles et luctuosos edunt.

413. Ad solatia, scilicet danda, irent consolatum. Simili transitu jam usus est, i. 577. Tales autem urbium catalogi passim inseruntur.

414. Mycenas tenuerunt Pelopis posteri, Eurystheus, Atreus, Thyestes,

Agamemnon. Argos, Sparte et Mycena etiam ab Homero et ab aliis sic uno versu comprehenduntur, quoniam hæ tres urbes Junoni in primis caræ. Calydon, Ætoliæ oppidum, in quo Diana Laphria potissimum colebatur. Ejus Deæ signum memorabile Augustus sublatum Patrensibus donavit. Pausan. Messen. p. 357; Achaic. p. 569. Tum nondum invisa torvæ, iratæ, Diana. Vide ad viii. 272 s 2 sqq. Similiter, ii. 219. nondum Eagrius.

416. Orchomenos.] Duæ fuere in Græcia hujus nominis urbes, altera in Arcadia, altera in Boeotia, Orchomenos Minyeia dicta. Equidem cum Micyllo et Burmanno puto, Ovidium Arcadicam in mente habuisse, cujus situs et memorabilia a Pausania, Arcad. p. 626. describuntur. Ab Homero, Il. B. 600. vocatur oλúμnλos; a Pindaro, Olymp. Od. xiv. 4. λɩñaρà; ab Apollonio Rhodio, iii. 512. ἀφνεὸς, et hinc a Nostro, ferax. Nobilis ære. Si as Corinthium casu ortum est, quum urbs a Mummio cremaretur (Flor. ii. 16.) quomodo jam tum nobilis are esse potuit? Neque e veriore ratione eorum, qui diu ante Corinthi excidium arte repertum illud æs censebant, Plinius, xxxiv. 2. illo tempore sic dici poterat; sed Noster suo more eam designavit a re, qua postea demum inclaruit.

417. Ferox ob suscepta toties pro libertate bella; et ne victi quidem Messenii aliquoties domari potuerunt. Cleona sitæ inter Corinthum et Argos. Humiles, parvæ. Pausanias, Corinth. p. 142. πόλις οὐ μεγάλη, sed ea bene

Et Nelea Pylos, neque adhuc Pittheïa Trozen, Quæque urbes aliæ bimari clauduntur ab isthmo, Exteriusque sitæ bimari spectantur ab isthmo. Credere quis possit? solæ cessâstis Athenæ. 421 Obstitit officio bellum, subvectaque ponto Barbara Mopsopios terrebant agmina muros. Threicius Tereus hæc auxiliaribus armis

Fuderat; et clarum vincendo nomen habebat: 425 Quem sibi Pandion opibusque virisque potentem, Et genus a magno ducentem forte Gradivo,

munita. Nelea Pylos; vide ad ii. 689. Trazen, cujus rex tum nondum erat Pittheus, Pelopis filius.

419. Quæque urbes, etc.] Exornavit illud: urbes ab utraque isthmi parte, urbes Peloponnesi et Græciæ proprie sic dictæ. Accommodate isthmi et peninsulæ naturæ claudi. Etiam a Cicerone, Bul. 1. et Velleio, I. iii. 3. isthmus et Corinthus ibi sita claustra Peloponnesi vocantur. Et spectantur site, exquisitius, quam, sitæ sunt. Bimari. Vide ad v. 407. Etiam talibus repetitionibus, qualis est in bimari ab isthmo, delectatur Ovidius.

421. Quis possit?] Quæritur, quis Pandioni bellum intulerit? Meursius, Regn. Att. lib. i. cap. 4. Labdacum fuisse docet, et sic Apollod. diserte tradit. Sed recte Burmannus monet, hujus agmina nec barbara, nec subvecta, aut, si cum aliis MSS. malis, subjecta ponto dici potuisse. Micyllus contendit, Amazonas intelligendas, quæ in campis Themiscyniis (Justin. ii. 4.) non procul a Ponto Euxino habitaverint. At quis de hac Amazonum expeditione in Pandionis terram unquam audivit? Fortasse res expediri nequit ; dicam tamen, quid repererim. Pausanias, p. 100. tradit, ejus Græciæ, quæ postea Hellas dicta, magnam partem olim tenuisse Barbaros, quos

Tereus subigere non potuerit. Hi si ad sinum Saronicum aut Corinthiacum habitârunt, ponto subjecti dici potuerunt. Consentit Lactantius, Argument. Quum a proximis, inquit, civitatibus oppugnaretur Pandion. Mopsopii, Athenienses, ut libro v. 661. Verum ante Theseum Athenæ muros non habuerunt.

Præfert ergo Burmannus ex uno mandras, id est, vel stabula, vel antra, specus; priscos enim Atheni-" enses habitasse in specubus, ut docuerit Meursius, Fort. Att. cap. 3. Verum mihi parum credibile videtur, Ovidium tam contemptim de Athenis loquutum esse. Neglexit potius poeta, quod centies fecit, temporis ratio

nem.

424. Threicius, Thraciæ rex. Thraces tum eam partem tenebant quæ Daulis in Phocide dicebatur. Confer Thucydides, ii. 29; Pausanias, p. 100. Fuderat. Plusquamperfectum sic et alibi, ut ix. 102. Opes, divitiæ et amplitudo regni. Viri, milites, ut in formula arma virosque.-A magno Gradivo. Gradivus, id est, Mars, Deus Thracum, cujus filius Tereus. Illius auxilium imploraverat Pandion, quem una victoria, auctore Apollodoro, impulit, ut Terea sibi generum adsumeret. Noster triplicem causam affert.

« AnteriorContinua »