Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nec genus amborum, magnique potentia regni,
Sic placuere illi, quamvis ea cuncta placebant,
Ut sua progenies; et felicissima matrum 155
Dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
Nam sata Tiresia, venturi præscia, Manto
Per medias fuerat, divino concita motu,
Vaticinata vias : “Ismenides, ite frequentes,
Et date Latonæ, Latonigenisque duobus,

160 Cum prece tura pia; lauroque innectite crinem : Ore meo Latona jubet.” Paretur; et omnes Thebaïdes jussis sua tempora frondibus ornant, Turaque dant sanctis et verba precantia flammis.

Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba,

intel. urbem Thebas, quam Amphion lyræ canore construxerat, quemadmodum apud Propert. d. 1. Pergama ex Brouckh. emendatione dicuntur Apollinis artes. Ita vero musices, qua tantum sibi nomen Amphion paraverat, nulla fieret mentio. Possis forte utrumque hic intelligere, musicam et mænia. Vid. ad ver. 178. Sic>Ut sua progenies. Hæc causa ei fuit superbiæ, calamitatis, insani doloris et mutationis. Sibi visa fuisset, atque felicitatis illius sensu elata.

157. Nam sata, etc.] Niobe Thebanis interdixerat Latonæ sacra celebrare. Hoc tractavit, ut poeta. Vatem inducit sacra indicentem, mulieres jussis parentes, Nioben in publicum prodeuntem, se jactantem, Deæ maledicentem. Manto (a pavzeteoDal) sæpe a Veteribus commemoratur. In ejus verbis non inest vaticinium, quod vulgo sic dr. sed indictio sacrorum. Nempe vaticinari omnino est impulsu Dei loqui. Divino concita motu ; vide ad ïïi. 711. Confer Senec. Agam. 319. qui Nostrum expressit: Quam fatorum præscia Manto Sata Tiresia Latonigenas Monuit sa

cris celebrare Deos. Pertinuerunt illa sacra ad mulieres tantum. Et date, etc. Formula solennis in indictione sacrorum. Confer Æneid. viii. 274. Pia, quæ pium animum declarant. Cum prece. Intelligenda comprecatio, quæ sacrificio addebat preces. Confer ix. 159. Ut in sacris Bacchi pampineæ aut hederaceæ, in honorem Herculis populeæ frondes innectebantur crinibus, sic in Apollinis sacris laurus. Jussis. Ita et i. 399; üi. 105 ; iv. 32 ; xi. 635. Et ex more Ovid. post jubet repetitum jussis. Non tamen spernenda altera lectio, festis. Ita iii. 528. festi ululatus; vide et ad iii. 111; Virgil. Æneid. ii. 249. delubra Deum festa velumus fronde.

165. Ecce venit comitum, etc.] Incessus mulieris superbæ et præ superbia indignantis egregie hic describitur; celeberrima, stipata multis comitibus, more reginarum orientalium. De Phrygiis vestibus vide ad ver. i. Movens, concutiens, indignationis causa, ut Jupiter in libro i. versu 179. Immissi in faciem capilli signum erant vel squaloris, vel certe negligentiæ, qualis est mulierum domi sedentium,

Vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro, 166 Et quantum ira sinit, formosa; movensque decoro Cum capite immissos humerum per utrumque ca

pillos Constitit: utque oculos circumtulit alta superbos; “Quis furor auditos,” inquit,“præponere visis 170 Cælestes ? aut cur colitur Latona per aras? Numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus

auctor, Cui licuit soli Superorum tangere mensas ; Pleïadum soror est genetrix mihi; maximus Atlas Est avus, ætherium qui fert cervicibus axem: 175 Jupiter alter avus; socero quoque glorior illo. Me gentes metuunt Phrygiæ; me regia Cadmi

v. 338. Verum h. 1. immissi absolute sunt soluti, fluentes, quales sunt Apollinis. Tibul. III. iv. 27: Intonsi crines longa cervice fluebant. Apud Homer. d. 1. nukouos Nióßn. Alta, quia superbi elato capite incedunt. Ver. 275. resupina. Senec. Epist. 1xxx. p. 624. ed. Lips.: Ille, qui in scena elatus incedit, et hæc resupinus dicit, En impero Argis.

170. Quis furor auditos, etc.] Hinc cuncta illa, quæ animos dabant (152.) ut se Latonæ præferret, ipsa non enumerat modo, sed et amplificat. Hæc sunt magna illa verba, quæ minuere nolebat, et quibus elata, versu 184. fidenter subjicit, Quærite nunc, etc. De formula quis furor? ad iii. 531. Quæ ipsi videmus, ea et certiora et præsentiora sunt auditis, de quibus fando aliquid accepimus. Per aras non est, aris extructis, sed in aris plurimis, ut quae per urhes, plurimis in urbibus, fieri dicuntur. Numen meum, ut versu 4. Tuntalus, rex Lydiæ opulentissimus, sæpe ad Deorum convivium admissus, unde conviva

Deorum, Hor. I. Od. xxviii. 7. Auctor, scilicet generis. Soli; licuit quidem et Ixioni et Pelopi, sed illi posteriores Nioba. Heinsius. Maximus autem honos tangere mensas, interesse conviviis Deorum, isque olim non nisi Diis concessus, atque adeo divinitatis signum. Æn. i. 79. Æolus ad Junonem : tu das epulis accumbere Divum.

174. Pleiadum sorores erant Hyades (Hygin. P. A. ii. 21.) e quibus una Dio (Schol. Hom. ad Il. E. 486.) quam nonnulli faciunt Niobes genitricem. Hygin. fab. 9. 82, 83. Sic Atlas ejus avus, et Jupiter, Tantali pater, alter avus, atque adeo socer quoque, quia et Amphion Jovis ex Antiopa filius. Pausan. Boeot. p. 720. Ætherium qui fert, etc. Confer in libro iv. versus 656 et sqq.

177. Metuunt, venerantur et colunt, ut felicem maximi regis filiam ; vide ad i. 322. Phrygia. Vide ad v. 149. Amphionem, qui regnavit anno 1390 ante Christum, fidibus excelluisse (Plinius, vii. 56; Noster, ibid. 585.) earumque sono Thebas circum

Sub domina est; fidibusque mei commissa mariti
Mônia cum populis a meque viroque reguntur.
In

quamcunque domus adverto lumina partem,
Immensæ spectantur opes: accedit eodem 181
Digna Deæ facies: huc natas adjice septem,
Et totidem juvenes, et mox generosque nurusque.
Quærite nunc, habeat quam nostra superbia cau-
Nescio quoque audete satam Titanida Cæo [sam:
Latonam præferre mihi; cui maxima quondam 186

dedisse muris (Horat. A. P. 394.) id est, musices suavitate ita oblectâsse Thebanos, ut muris extruendis operam navare non gravarentur (Maximus Tyr. Dissert. 21. Palæph. 42.) constat. Hinc igitur mænia fidibus mariti mei commissa, constructa. Apud Propert. i. 9—10. Amphioniæ mænia lyre. Plura de ejus arte musica habet Pausan. Bæot. p. 720. De muris ejus vid. Homer. Od. A. 261. Populi, cives.

182. Digna Deæ.] Confer v. 182. De numero liberorum Niobes studiose quæsiverunt Veteres, Æl. V. H. xii. 36; Gellius N. A. xx. 7; Schol. Eurip. ad Phen. 162. et e recentioribus Cuper. Obs. iii. 7. Noster sequutus est Eurip. Æsch. Aristoph. Lasium, qui septem filios totidemque filias Niobæ dabant. Sic et Hyginus, Apollodorus, et Scholiastes Euripidis, e Cresphonte. Homerus non nisi sex utriusque sexus numerat, Hesiodus et Ælianus omnino viginti, Herodotus duos filios, tres filias.

185. Nescio quoque, etc.] Cum splendida sua fortuna comparat mise. ram Latonæ sortem, de qua Homer. h. Apoll. et Callimachus b. in Delph. adeundi.

audete genitam, quod habuit vir Cl. Gierig, grave mendum est; hoc emendavimus, Heinsio freti: raro quidem ponitur rò que post nescio quis ; tamen quum uno

tractu legatur nescio quis, quasi adjectivus, nil obstat quominus admittat post quis vel quo particulam que. Tanaq. Faber, cui suum caput, sua libido est, non timuit mutare textum, non infeliciter, sed sine auctoritate, his verbis : Et nunc nescio quo genitam Titanida Cæo Latonam præferte mihi ! Fuit autem Cæus unus ex Titanibus, cujus filia Latona a Jove compressa Apollinem simul et Dianam concepit.

186. Cui maximaterra negavit ;] Jurejurando obstrinxerat Juno omnes terras ne parturienti Latonæ locum concederent : latuit tum sub aquis Delos insula, quam emergere jussit Neptunus et locum parturienti præbere : vide infra quæ addit Gierig de insula Delo. De erroribus Latonæ parturientis, vid. Homer. h. Apoll. 30. et de Delo miserata vagantem, ver. 61 sqq. et Callim. h. Del. 201 sqq. Exul mundi eadem syntaxi, qua exul mentis, fugitivus regni, etc. vide Burm. Graviter exul mundi, quum alii tantum sint exules patria. Ego in undis. Delos olim instabilis (Stat. Achil. i. 388.) et errans in mari, sed nato Apolline statim immota facta est et incussa, hæsitque inter Gyarum Myconumque Cyclades; Æneid. iii. 75 sqq. ubi: oras et litora circum Errantem Mycone celsa Gyaroque revinxit. Vide dialogum Iridis et Neptuni, apud Lucianum, et quos laudat Spanhem. ad

Nescio quoque

parens: uteri

Exiguam sedem parituræ terra negavit. [est: Nec cælo, nec humo, nec aquis Dea vestra recepta Exul erat mundi; donec miserata vagantem, Hospita tu terris erras, ego, dixit, in undis; 190 Instabilemque locum Delos dedit: illa duobus Facta

pars est hæc septima nostri. Sum felix: quis enim neget hoc? felixque manebo; Hoc quoque quis dubitet? tutam me copia fecit. Major sum, quam cui possit fortuna nocere; 195 Multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. Excessere metum mea jam bona : fingite demi Huic aliquid populo natorum posse meorum; Non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,

Callimac. h. Del. 273. Utrum utramque prolem in hac insula deposuerit Latona, an Dianam alio loco, de eo dissentiunt poetæ ; vide ad i. 694. Delos autem hic loquens inducitur, ut apud Homer. ver. 61 sqq. et commode, quum ambæ similem sortem experirentur. Instabilem contemptim. Confer ver. 333 sqq.

192. Uteri, etc.] Hi duo non faci. unt, nisi septimam partem eorum, quos ego enixa sum.

Uterus de tota, eaque numerosa, prole. Homer. Il. d. 1.: Φή δοιώ τεκέειν, ή δ' αυτή γείvato molloúc. Inde et apud Apollod. útekvwtépav se jactat Latona. Jam incipit oratio languescere, maxime insertis illis quis enim, etc. Hoc quoφue, etc. et ταυτολογείν, quum inde a vocab. tutam usque ad spoliata duorum eadem sententia quinquies repetita sit. Populus omnino multitudo, ut xi. 634. ubi vide notas. Ita cohors liberorum, Æneid. x. 328; totus familiæ populus, Plin. xxxv. 2.

199–203. Non tamen ad numerum, etc.) Hic locus valde corruptus et disturbatus. Gronovius, Observation. iv. 15. primum versum postposuit mul

tis et secundum sic emendavit: Latona : turba qua quantum distabat ab orba ? Heinsius probat transpositionem Gronovii, et legit præterea : turba quo quantum distat ab orba! Burmannus mallet: turba qua (scilicet duorum, ut ironice vocat) quantum distat ab orba ? Schirachius denique suadet : Latona torvæ, quæ, quantum distat ab orba. Insuper cætera mendis laborant; legebatur: Ite sacris propere sacris, quod Gronovius fatetur se non intelligere ; suadet igitur : Ite, sat est opere sucris, aut, Ite, satis pro re sucri, aut, Ite satis properæ sacris, ut per contemptum ita appellet Thebaidas mulieres superstitiosas, festinasque ad sacra accipienda. Jac. Gronovius, in Antiquitatum Græcarum thesauro, tom. i. volebat: Ite aris propere ab sucris ; Burmannus conjecturabat Ite, manus prohibete sucris ; Schirachius: Ite satis, properate sucris, quod inter alia suaserat Heinsius. Ex his omnibus corruptionibus ac disturbationibus horum versuum, vix sensus commodus erui potest. Nos interpunximus, non post Latòna, sed post turbu, et quo mutavimus in que. Sensus : Si vel

Latonæ turba : quæ quantum distat ab orba ? 200 Ite sacris, properate sacris; laurumque capillis Ponite.” Deponunt, infectaque sacra relinquunt, Quodque licet, tacito venerantur murmure numen. Indignata Dea est; summoque in vertice Cynthi, Talibus est dictis gemina cum prole loquuta : 205 “ En ego vestra parens, vobis animosa creatis,

maxime pluribus liberis spolier, non tamen in tanta meorum turba redigar ad numerum duorum Latonæ ; quæ cum duobus suis, quantum, quam parum, distat ab orba ? Mutationi huic, quam sensus commendat, accedit aliquid auctoritatis e MSS. Si proxima servamus, sane post ite et properate, subintelligimus præpositionem a.

Ea fuit opinio Cl. Gierig et cæterorum quos nominavit: in hoc loco tam difficili liceat quoque nostram emendationem nostramque explanationem subjicere. Primo dicamus quæ sit lectio nostrorum Codicum: Num tamen ad numerum redigar spoliata duorum ? Ite sacris, propere sacris; laurumque capillis Ponite: deponunt infectaque sacru relinquunt ; Quodque licet, tacito venerantur murmure numen Latona ; turba quantum distabat ab orba. Ita versus extremus legitur in codice A; sed codex B habet eodem loco Latonæ turba ; quæ quantum distat ab orba? uterque rejecit versum tantum animosa, etc. certe spurium, de quo loquitur Cl. Gierig. Quæ lectiones ultimi versus non parum impediunt sententiæ tenorem; nam cætera, usque ad hunc versum, plane fluunt; nihil enim vividius hac interrogatione: Fingite demi-num tamen-redigar? Quid aptius est ferociori jubentis feminæ animo quam ista acerbiter dicta : Ite sacris, propere sacris abscedite ; et laurum, qua præcingitur caput vestrum, deponite. Deponunt quidem ; sed mireris metum

vulgi inconstantiamque : dum, Niobes metu, sacra Latonæ relinquunt, hanc tacito murmure, quod licet, veneruntur. Nihil hactenus quod non laudemus : sed quid hic versus iste : Lutonæ ; turba quantum distabat ab orba, quem nullo modo interpretari queas, etiamsi utaris glossa marginali quam habet codex alius antiquissimus, qui eandem præbet lectionem ; ea nempe est glossa, a turba orbarum matrum quantum distabat. Quare hunc versum, hoc loco saltem inutilem, cum Cl. Gierig, post versum Num tamen relinquimus ; et, turbam pro turba scribentes, ita explicamus totum locum : “Num igitur spoliata redigar ad numerum duorum filiorum, quæ est turba Latonæ ? Quam parum hæc distat a matre spoliata suis filiis! Ergo, quum Latona numero liberorum mecum se conferre nequeat, ejus sacra relinquite, et deponite laurum qua, jubente Manto, crines vestros cinxistis.” Murmure, de precante etiam 327; tacito, leni. Compressis labris mussitant. Loco citato: pavido, faveas mihi, murmure dixit, etc.

204. In Cyntho, Deli monte, Latona colebatur cum Apolline. Breviter Apollod. liberos tapúšvvε. Animosa, superba. Dubitor Burmannus inter singularia refert. Dictum ut imperor et alia. De divinitate Latonæ non dubitaverat Niobe ; sed ira solet maledicta alterius augere. Arcetur Deus aris, quando ejus sacra in aris interdicuntur ; habitare enim ibi credebatur.

« AnteriorContinua »