Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Addit, et infirmos baculo quoque sustinet artus. Tum sic orsa loqui: "Non omnia grandior ætas, Quæ fugiamus, habet: seris venit usus ab annis. Consilium ne sperne meum: tibi fama petatur 30 Inter mortales faciendæ maxima lanæ.

Cede Deæ, veniamque tuis temeraria dictis Supplice voce roga: veniam dabit illa roganti." Aspicit hanc torvis, incœptaque fila relinquit; Vixque manum retinens, confessaque vultibus iram, Talibus obscuram resequuta est Pallada dictis: 36 "Mentis inops, longaque venis confecta senecta, Et nimium vixisse diu nocet: audiat istas,

40

Si
qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces:
Consilii satis est in me mihi; neve monendo
Profecisse putes, eadem sententia nobis.

28. Non omnia, etc.] Senectuti non solæ molestiæ adjunctæ sunt, sed bona etiam quædam, nempe usus, experientia. Jam Muretus animadvertit, expressa hæc esse ex Eurip. Phoen. ver. 531: Οὐχ ἅπαντα τῷ γήρᾳ κακὰ πρόσεστιν· ἀλλ' ἡ 'μπειρία ἔχει τι λέξαι τῶν νέων σοφώτερον. Plaut. Mostel. V. iii. 27; Sapere isthac ætate oportet, qui sunt capite candido. Venit, paratur. Seri anni, senectus. Serior atas, Tibul. i. 4. Faciendæ lana. Multi ex antiquis Codicibus, tela; ita et Regii nostri. Facere lanam, locutio propria, unde lanificium.

34. Aspicit hanc, etc.] Præviderat Pallas fore, ut consilio illo ira superbæ mulieris exulceraretur. Fila relinquit. Lovaniensis et unus ex Basileensibus, fila remisit, quod æque bonum judicat Heinsius; sed Burmannus notat, discrimen esse inter hæc duo remittere enim locum habere tum, quum animi quadam affectione, languore aut simili casu, ex manu

:

aliquid cadat; relinquere vero dici, quum sponte et volentes desinamus opus. Manus retinens, a vi inferenda et dea verberanda. Confitetur et is, qui inscius et invitus signis quibusdam animi motus prodit. Vide ad Plin. III. Ep. xiv. 3. Amat Noster hunc versuum usum, quem ipse novasse videtur. I. Tr. iv. 11: confessus gelido pavore timorem. ii. 525: vultu fassus Telamonius iram. Contra Eneid. iv. 477 consilium vultu tegit. Confiteri vultu iram, nove dictum, iram prodere vultu. Nec resequi pro, respondere, apud antiquiorem poetam occurrit. Legitur et viii. 863; xiii. 749. Obscura, latens sub forma aliena, ut agnosci haud posset. Similis increpatio, sed facundior, Æn. vii. 440 te victa situ verique effata senectus curis nequidquam exercet. Et nimium, etc. Non semper experientiam habet senectus; sed interdum etiam nocet. Eadem sententia manet nobis, quæ antea fuit.

Cur non ipsa venit? cur hæc certamina vitat?" Tum Dea, " Venit," ait; formamque removit

43

anilem, Palladaque exhibuit: venerantur numina Nymphæ, Mygdonidesque nurus: sola est non territa virgo, Sed tamen erubuit, subitusque invita notavit Ora rubor, rursusque evanuit; ut solet aer Purpureus fieri, quum primum aurora movetur, Et breve post tempus candescere solis ab ortu. Perstat in incepto, stolidæque cupidine palmæ 50 In sua fata ruit: neque enim Jove nata recusat, Nec monet ulterius, nec jam certamina differt. Haud mora, consistunt diversis partibus ambæ, Et gracili geminas intendunt stamine telas.

43. Tum Dea, etc.] Nota celeritatem, qua Dea illud ipsum responsum cupiens et expectans, se manifestat. Exempla Deorum formas assumptas ponentium habet Heynius, Exc. xiii. ad Eneid. i. Pallada exhibuit, eleganter, ostendit se esse Pallada. Supra, ii. 1. posita imagine se confessus erat. xi. 264: Exhibita est Thetis. Confessam amplectitur heros. Mygdonides, Lydiæ; nam Mygdones, e Thracia oriundi, sedes in Asiam transtulerant; Strabo, vii. p. 295; xii. p. 575. Non territa, interrita, ut versu 234. non evitabile, et sic passim. Jam pugna pudoris et audaciæ bene notatur, quanquam similitudo adjecta parum eam illustrat. Notavit rubor. Vide ad iv. 329. Movetur, oritur. Moveri dicuntur proficiscentes.

50. Stolide.] Ad palmam retulit, quod erat ad cupidinem, aut ad ipsam mulierem referendum. Nec non minus eleganter repetitum, quam alibi sed: vide ad v. 17.

53. Consistunt.] In hoc verbo hærent interpretes. Heinsius putat, aut legendum esse constituunt, scilicet, VOL. III.

telas, aut certe sic capiendum verb. consistunt: Burmannus hic monet, consistere convenire partibus diversis, et dici de duabus adversariis, quæ ad certamen se præparent, idque se docuisse ad Petron. 19. Ego vero arbitror, respexisse Nostrum morem Veterum, qui non sedentes, sed stantes texebant.

54. Et gracili geminas, etc.] Cum hac textoriæ artis descriptione conf. Claudian. R. P. i. 246 sqq. Tela varie dicitur ; nunc intellig. trama staminis, series duplex staminum seu filorum in longum extensorum, la trame, la chaîne. Alibi vero vel totum opus, quod texitur, sic vocatur, vel jugum, baculus transversus, quo tela tenetur, id est, l'ensoupleau. Gracile stamen, ut tenue subtemen Auson. Mosel. 397. Arundo, pecten ex arundine, discriminat fila, ne confundantur, le peigne. Radius, gallice la navette. Ejus ope filis in transversum immittitur subtemen, le tissu, aut l'anchue. Quod, nempe subtemen, quod staminibus immissum, ut opus densum fiat, feritur pectine, la

Tt

Tela jugo vincta est; stamen secernit arundo: 55 Inseritur medium radiis subtemen acutis, [tum Quod digiti expediunt, atque inter stamina ducPercusso feriunt insecti pectine dentes.

Utraque festinant, cinctæque ad pectora vestes, Brachia docta movent, studio fallente laborem. 60 Illic et Tyrium quæ purpura sensit ahenum, Texitur, et tenues parvi discriminis umbræ : Qualis ab imbre solet percussus solibus arcus

roue à dents. Insecti dentes, ut alibi insectus pecten. Vestes percussæ pectine apud Juvenalem, Sat. ix. 30; confer. Lucan. x. 142. Noster e copia poetica conjunxit percusso feriunt. Lenzius contra percussum explicat perforatum, putatque, dentes fuisse bacillos istis foraminibus inditos. Doctus, oopòc, peritus. Claudian. i. 177. pollex doctus lanificarum. Studium, ardor certantium. Fallit, minuit laborem, ut non sentiatur. Vid. ad iv. 39; et Horat. 1. II. Sat. ii. 12.

61. Purpura, fila purpurea. Præstantissima purpura fuit Tyrium quæ sensit ahenum, apud Tyrios præparata. Ahenum vas majus, in quo succus purpureus sali et aquæ permixtus per decem dies ad ignem lenem coquebatur. Aristot. Histor. Anim. v. 15; Plin. Hist. Nat. ix. 38. Silius vii. 642: Purpura Agenoreis saturata ahenis.

62. Et tenues, etc.] Varios colores commode miscuit; tenues umbræ sunt haud dubie de légères nuances. Plin. xxxv. 11. ubi narraverat, singulis coloribus olim pictum esse, pergit: Tandem se ars ipsa distinxit et invenit lumen atque umbras, differentia colorum alterna vice sese excitante-Commissuras vero colorum et transitus appellaverunt harmogen. Illæ umbræ erant parvi discriminis: alius color in aliun ita transibat, ut transitus vix animadverti posset; quod egregie illustratur similitudine aspersa.

63. Soles, radii solis, percutiuntur ab imbre, franguntur in imbre decidente, ab eoque rejiciuntur. Atque ita putes legéndum percussis, sed et percussus defendi potest illo Virg. Æneid. viii. 22. lumen-Sole repercussum, lumen, quod oritur a radiis solis repercussis. Inficere, colores inducere. Mille colores Iridi tribuit etiam Virg. Æneid. v. 609. Transitus. Unius, inquit, coloris ad alium transitus, oculos decipit, quia quum sint diversi, iidem tamen esse videntur. Lumina fallit; non animadvertitur ab oculis spectantibus. Propert. III. xii. 27: Non Tyria vestes errantia lumina fallunt. Quod tangit, proxima quæque eundem colorem referunt, sed si ultima cum primis comparentur, distant, differunt.

68. Lentum, flexibile, bene de filis aureis, quæ qualia olim fuerint, examinat Goguet., über den Ursprung der Gesetze; tom. II. lib. ii. cap. 2. art. 2. Immittitur verbum delectum pro intexitur, quod male habent alii in contextu. Argumentum (iσrópnμa, Anacr. 18. 9.) fabula aut historia in operibus artium expressa. Talia vestibus quoque intexi solebant. Homer. Il. r. 125; Apollon. Rh. i. 721; Catul. Ixiv. 50; Claud. R. P. i. 246 sqq. Hoc igitur more Noster usus plures fabulas inseruit, easque ita disposuit, ut Minervæ daret fata hominum a Diis punitorum, Arachnæ flagitia coelestia.

65

Inficere ingenti longum curvamine cœlum;
In quo diversi niteant quum mille colores,
Transitus ipse tamen spectantia lumina fallit.
Usque adeo quod tangit idem est! tamen ultima
Illic et lentum filis immittitur aurum, [distant.

Et vetus in tela deducitur argumentum.

Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce 70 Pingit, et antiquam de terræ nomine litem. Bis sex cœlestes, medio Jove, sedibus altis Augusta gravitate sedent: sua quemque Deorum Inscribit facies: Jovis est regalis imago.

De verbo deducere vide ad i. 4. Nunc omnino est, texendo effingere.

70. Scopulum Mavortis, Areopagum, collem juxta Cecropiam. Litem, certamen Neptuni et Palladis de nomine urbis Cecropiæ. Noster sequitur eos, qui duodecim magnos Deos arbitrium tulisse narrabant, ut, uter munus mortalibus utilissimum produxisset, ab eo urbs nomen acciperet. Secundum Apollod. III. xiv. 1. Cecropis ætate Diis placuit civitates sibi deligere, in quibus colerentur. In Atticam prior venit Neptunus, tridenteque humi fixo in media acropoli mare profert. Post venit Minerva, quæ, quum Cecropa testem fecisset, oleam plantat. Litem inde de terra possidenda ortam qui dirimerent, Jupiter duodecim magnos Deos judices constituit, qui Cecropis testimonio commoti secundum Minervam pronunciârunt. Ea ratio Heynio præ cæteris placet, quia valde antiqua juris rei acquirendæ vestigia habet. Sed Paulo aliter Varro apud Augustin. de Civ. Dei, xviii. 9. rem refert, cujus verba cum h. 1. conferre juvat: Cecrope regnante, quum circa arcem Atheniensem olea arbor forte enata esset, et juxta aquarum scaturigo emanaret, consultum super hoc veluti prodigio Apollinem respondisse, per oleam Minervam,

per aquam Neptunum significari, eosque
Deos inter se certare, uter urbi nomen
imponeret. Quare penes populum esse,
utrius Dei nomine appellari illam vel-
lent, decernere. Atheniensibus itaque in
suffragia euntibus, quum mares Neptu-
no, mulieres Minerva faverent, vicisse
Minervam calculo uno. Quare Neptu-
num indignantum mox tantam aquarum
vim effudisse, ut totam prope Atticam
inundaret. Forte Cecrops quum in
Atticam pervenisset, incolasque Nep-
tuno, hoc est, navigationi et piraticæ,
deditos cognovisset, operam dedit, ut
cultum Minerva, hoc est, agricultu-
ram, introduceret. Hinc magnus tu-
multus, quem ita composuit, ut pluri-
mos, mulieres in primis, in suam sen-
tentiam traheret. Sic vicit olea Mi-
nervæ. Confer Goguet. d. 1.
p. 169.
Ea fuit sententia P. Tournemine, Mé-
moires de Trévoux, Janvier 1708.

73. Augusta gravitas, divina majestas. Nempe gravitas judicibus convenit. Inscribit, notum facit, declarat quis sit; ductum vel a titulis ædificiorum, vel potius ab inscriptionibus in pectore venalium, quibus declarabatur, quinam essent, quam artem profiterentur.. Sic literatorem inscribi Seutonius, Ill. Gram. 4. Regalis, cum sceptro et fulmine.

75

Stare Deum pelagi, longoque ferire tridente
Aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi
Exiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem.
At sibi dat clypeum, dat acutæ cuspidis hastam ;
Dat galeam capiti; defenditur ægide pectus:
Percussamque sua simulat de cuspide terram 80
Prodere cum baccis fœtum canentis olivæ ;
Mirarique Deos: operi victoria finis.

Ut tamen exemplis intelligat æmula laudis,

sius

75. Stare Deum.] Lectionem nare recte Gierig. improbat; namque Heinnunquam vidit Neptunum nantem quum tridente saxa ferit. Ferire tridente, etc. Cum hoc loco conferantur versus 283 et 284 libri i. Vulnere, hiatu. Exiluisse fretum. MSS. et editores plurimi, ferum, equum, ut Phædrus, I. fab. xii. 9. ubi vide Interpretationes. Virgilius, Georg. i. 12: cui prima frementem Fudit equum magno tellus percussa tridenti. Verum Herodot. viii. 55; Apollodorus, III. xiv. 1; Himer. apud Phot. p. 1134; Pausanias, Attic. p. 57; Varro apud August. d. 1.; Statius, Theb. xii. 632. memorant, mare produxisse in illa contentione Neptunum. Confer Bentleium, ad Horatium, I. Od. vii. 7. Per mare, Oáλaooav, autem illi intellexerunt aquarum scaturiginem, puteum, aquam marinam occultis terræ meatibus affluentem in Erechthei æde in acropoli, quæ Apollodori adhuc ætate ostendebatur. Equum autem apud Virgilium, alio tempore ex Thessaliæ scopulis excussum nonnulli existimant. Non igitur dubitavi alteram lectionem fretum revocare. Lactantius quidem manifeste legit fretum; nam in Argu

mento lucum salsum memorat. Nec apparet, quid per equum significare voluerint in hac fabula, quum nec Neptunus, nec prisci Attici equorum in primis curam gesserint. Et quanquam ferus interdum de equo dicatur,

non tamen ambiguo illo vocabulo Ovidius in hac narratione Neptuni opus expressisset. Frustra Schirachius objicit, mare texendo effingi non potuisse. Etenim versu 104. Arachne mare adeo Mediterraneum effingit; et apud Claudianum. xxxiii. 253. Proserpina ostro fundit aquas. Et quale hoc Neptuni fretum fuerit, modo vidimus.

80. Simulat, pingendo exprimit. De cuspide; hic præpositio otiosa est. Prodere, idem quam, edere. Cum baccis. Baccæ fructus proprie dicuntur olivæ, et similium arborum, qui et exigui sunt et rari, ac a se invicem separati nascuntur. Fætum. In hoc vocabalo hæret Glarean. quum arbor nominari debuisset. Oliva canentis a colore, quem inferius foliorum latus refert. Virgilius, Eclog. ver. 16. pallentis oliva. Burmanno non displicet lectio Bononiensis, ramum frondentis olive, ut allusum sit ad Græcas, áλλειν et θάλλον; quæ voces pr. de hac sacra Palladis oliva dictæ sint. Frustra. Arbor commode fœtus dici potuit, nempe terræ. Illa ipsa olea, quam Minerva produxerat, in arce Atheniensium servabatur, teste Sophocle, Ed. Col. 686 sqq. et ostendebatur adhuc tempore Apollodori in Pandrosi sacello.

82. Operi victoria finis.] Opus clausit oliva, symbolum pacis, in suffragiis victoria; vide infra versum 101.

« AnteriorContinua »