Additis, et non est patientia libera nobis ; 668. Ire in panas, accedere ad puniendum, punire. Huic conveniunt et verba vocare et sequi. Emathides; vid. ad. ver. 313. Debemus autem hoc nomen ingenio Heinsii; namque Pierides etiam ab Anton. Lib. ita vocantur. Olim edebatur Evippides, id est, Evippes filiæ. 676. Aere pendere de volante dicitur. Nemorum convicia, aves per ne mora garrientes et maledicentes. Facundia, eadem quæ garrulitas. Idem ter dixit. Vir quidam doctus conjecturat Tunc quoque, quia sequitur remansit. Sed refellitur a Clarkio ad Homer. Il. A. 37. quia remansit est tempus præsens rei perfectæ. Cæterum Nicandro auctore apud Anton. Pierides in plura avium genera mu tatæ sunt. N. B. Argumentum hujus libri sexti Metamorphoseon, relatum invenies in serie CANTERI, supra pag. 54. P. OVIDII NASONIS METAMORPHOSEON LIBER SEXTUS. FAB. I. PRÆBUERAT dictis Tritonia talibus aurem ; Carminaque Aonidum, justamque probaverat iram. Tum secum: "Laudare parum est; laudemur et ipsæ; Numina nec sperni sine pœna nostra sinamus:" Mæoniæque animum fatis intendit Arachnes, Quam sibi lanificæ non cedere laudibus artis 1-145. Arachne et Minerva.] Antiquissimarum nationum, ad meliorem sortem aspirantium, cura circa vestium in primis elegantias hæsit. Itaque lanam ducere et tingere, telam texere, vestesque colorum et nitore et varietate insignes conficere jam Patriarcharum temporibus repertum est. Post casus dedit Tyriis purpuram ; mox additum vestibus aurum. Vestes egregiis picturis exornabantur vel acu (quod Phryges invenerunt, Plin. Hist. Nat. viii. 48.) vel inter texendum filis versicoloribus, qua arte Babylonii primi excelluerunt. Utroque modo dicitur picta vestis. Omnis autem vestium conficiendarum ars mulieribus commissa erat, eaque excellere reginis adeo laudi ducebatur. Hom. II. r. 125; Z. 289; X. 440. De ea egregie meritæ erant apud Lydios 5 Arachne, Plin. vii. 56; apud Græcos Minerva, Elian. Hist. An. i. 21; quemadmodum apud Egyptios Isis. Forte Arachne olim fuit nomen commune mulierum perite texentium. Quum autem pro proprio haberi cœptum esset, lusus etymologicus huic fab. originem dedit, qua Arachne cum Minerva texendo certans in araneam mutatur. Sæpius mortales cum Diis concertâsse atque stultitiæ suæ mercedem tulisse traduntur. 4. Numina nostra multo gravius, quam, me; et plural. numina dignitatis causa. Æneid. vii. 310. Juno, si mea numina non sunt magna satis. Ibid. i. 48. et quisquam numen Junonis (me) adoret? Sine pœna, impune. 5. Animum intendit; serio cogitare cœpit de pœna ab Arachne sumenda. Hor. Epist. I. ii. 36: Intendes ani Audierat: non illa loco, nec origine gentis mum studiis, et rebus honestis. Noster, IV. Trist. i. 4. mens intenta malis. Mæoniæ, Lydiæ; vide ad ii. 252. Lydiam Arachnen etiam facit Servius, ad Virg. Georg. iv. 246: sed Thressam, eamque virginem regiam, Probus ad eundem locum. 7. Non illa loco, etc.] Pluribus abjectam lanificæ originem describit, quo magis et ars ejus, et audacia qua se ipsi Minervæ præfert, illucescat. Locum nec de genere cape, quod Pontanus volebat (sequitur enim origo gentis,) nec cum Burmanno, de dignitate, sed de patria, propter versum 13, qui huic nostro respondet. Ibi enim parva domus ad originem gentis, et parvæ Hypapæ ad locum pertinent. 8. Colophonius.] Colophon nobile Ioniæ oppidum. ante 9. Bibula lanæ exquisite, quæ bibunt, attrahunt colores, ut supra bibula Persei talaria. Tinguebat. Sic Codex Regius B; at Codex A. tingebat. Eadem varietas in Codicibus reperitur, quoties hæc litera vocalem qualemcunque posita occurrit: alii enim post g literam u adjungunt, alii vero g sine u scribunt. Istud porro fluxit a pronunciandi more apud Romanos constante; scilicet litera g ante vocalem posita nunquam sonat nostrum j, sed gamma Græcorum; unde Itali, Germani, Angli, etc. huic adjungunt u, quamvis in 15 monumentis veteribus ac novis nunquam, vel raro admodum, Romani scribant gu, sed per g simplicem, tingebant, urgebant, et alia hujuscemodi, sicut et Galli scriberent. Murex genus conchæ, cujus e succo Veteres purpuram conficiebant, et quæ quum alibi, tum juxta Phocæam, urbem Ioniæ in sinu maris Mediterranei intimo sitam, reperiebatur. Livius, xxxvii. 31. 11. Equa, æqualis dignitate et genere. Lydas correxit Constant. Fanens. quia Lydius primam syllabam semper productam habet; plurimi tamen MSS. (inter quos Regius noster B) dant Lydias. Lydus alias non minus usurpatur in sermone vulgari. Illa, Arachne. Male Lactant. in Arg. hæc quoque verba ad matrem retulit. Studio, arte textoria. Domus parva, humilis, nec ulla dignitate conspicua. Horat. I. Ep. iii. 28. parvi et ampli sibi opposita eo sensu. Hypæpa, urbs Lydiæ inter Tmolum montem et Caystrum fluvium, de qua Burmannus ad Petron. 137. plura notavit. Fuit obscura, unde h. 1. parva, et sic etiam, xi. 152. ubi et de ejus situ. 15. Deseruere sui Nymphæ, etc.] Priscis temporibus Dii solebant invisere mortales. Hoc igitur poeta non male usus est ad commendandum Arachnes opus. De Tymoli vino generoso, nobili, vide ad ii. 217. Poetis Deseruere suas Nymphæ Pactolides undas: etiam Tmolus scribitur. Vide Stephanum de Urbibus. Hinc etiam h. 1. nonnulli cum Aldo, sed metro adversante, Tmoli. Ejus vineta sunt etiam, Fast. ii. 313. Ex eo oriebatur Pactolus, fluvius Lydia aurifer. Repetitionem autem eorundem verborum, qualis in hoc et sequenti versu, amat Noster: i. 325 sqq.; v. 579 sqq.; viii. 628 sqq. 18. Tum quoque, etc.] Hic locus laudem meretur ab arte, qua ingenium poetæ rem tenuissimam et vulgarem exornavit. Decor adfuit arti, decore tractabat singula artis suæ : vide ad iv. 230. Exempli loco præparationem lanæ ad textum memorat, de qua confer Claudianum, xx. 383. Subigebat melius, quam tractabat. Repetita, quia pluribus tractibus molliebat. Vide ad iv. 733. Vellerum teneritudo eleganter comparatur cum nebulis, quemadmodum contra Virg. Georg. i. 397. nubeculas cum lanæ velleribus confert. Mollire, trahere, ut tenuia fiant. Claudian.: Vellera per tenues ferri producere rimas, ubi vide Gesner. Etiam tenuare et eliquare lanam in usu. Illa vellera Nostris dicuntur flocons. 22. Sive levi teretem.] Burmannus ex uno Codice legit, levem tereti, ut simul Arachne a forma laudetur; teretia enim membra, in primis teretes digiti, in parte pulchritudinis ponuntur. A. A. i. 622. Et Hypæpas pulcherrimas habuisse mulieres tradit Stephanus. Neque dubium est, quin Noster expresserit Catull. Epithal. Pelei, ubi, Libratum tereti versabat pollice fusum. Contra, Heroid. ix. 77: Hercules crassa-robusto deducit pollice fila. Et fusus recte diceretur levis; fiebat enim ex junco. Plinius, xi. 23. 23. Scires, etc. ut i. 162. scires e sanguine natos. His verbis autem non laudatur modo ab arte, sed et impudentia ejus simul notatur in magistram. Tantaque, etc. ignominiosam sibi esse putans magistram, licet tanta esset. 26. Pallas anum simulat, etc.] De tali simulatione vide ad iii. 275. Anus formam fere sumebant Deæ, ubi consilium dare volebant. Falsa, fallacia, mentita, mendacia, eleganter dicuntur, quæ quis temporis causa assumit, ut simulata forma alterum fallat. |