Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Nescio quod medio sensi sub gurgite murmur ;
Territaque insisto propioris margine ripæ.
Quo properas, Arethusa ? suis Alpheus ab undis,
Quo properas ? iterum rauco mihi dixerat ore: 600
Sicut eram, fugio sine vestibus ; altera vestes
Ripa meas habuit: tanto magis instat, et ardet;
Et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat; 604
Ut fugere accipitrem penna trepidante columbæ,
Ut solet accipiter trepidas agitare columbas. [que,
Usque sub Orchomenon, Psophidaque, Cyllenen-
Mænaliosque sinus, gelidumque Erimanthon, et
Currere sustinui ; nec me velocior ille: [Elin
Sed tolerare diu cursus ego, viribus impar,

610
Non poteram ; longi patiens erat ille laboris.
Per tamen et campos, per opertos arbore montes,
Saxa quoque et rupes, et qua via nulla, cucurri.
Sol erat a tergo: vidi præcedere longam 614
Ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat;
Sed certe sonituque pedum terrebar; et ingens

602. Ardet; arsit Alpheus et Dianæ amore, eique vim inferre voluit, sed male est habitus. Pausan. vi.

po

510. Parata mulier, quæ copiam sui facile præbet. Sic Burm. et h. l. At talis mulier non fugit. Potius nunc est apta ad concubitum. Premebat, insequebatur usque. Similitudo, quæ sequitur, ducta ex Hom. Il. 0.493. ώστε πέλεια, "Η ρά θ' υπ' έρηκος κοίλην εισέπτατο πέτρων. Accipiter maxime infestus columbis. Confer i. 506. ubi vid. de v. Trepidare. Lucret. v. 1035. de avibus, u pennis tre. mulum petere auxilium. Agitare columbas. Agitare, verbum proprium de venatoribus et avibus rapacibus :

vide Burmannum. Quoniam et de suo cursu Nympha et de Alphei persecutione dixerat, propterea utrique accommodare similitudinem voluit; hinc illa repetitio, in qua lusus quidam. Usque sub, etc.

His non certus aliquis cursus indicatur, sed tantum oppida quædam et montes Arcadiæ nominantur. Sinus, flexus, quos faciunt montes. Plin. Hist. Nat. v. 31. sinuosus flexibus Mæander.

611. Patiens, qui ferre poterat longum laborem, quippe fluvius per longos terrarum tractus aquas suas devehens.

615. Umbram nempe viri. Nisi sin ut versu 20.

[est,

Crinales vittas afflabat anhelitus oris. [quam,
Fessa labore fugæ, · Fer opem, deprendimur,' in-
• Armigeræ, Dictynna, tuæ; cui sæpe dedisti
Ferre tuos arcus, inclusaque tela pharetra.'
Mota Dea est, spissisque ferens e nubibus unam
Me super injecit. Lustrat caligine tectam 622
Amnis; et ignarus circum cava nubila quærit,
Bisque locum, quo me Dea texerat, inscius ambit;
Et bis, Io Arethusa, Io Arethusa, vocavit.
Quid mihi tunc animi miseræ fuit ? anne quod agnæ
Si qua lupos audit circum stabula alta frementes?
Aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit 628
Ora canum, nullosque audet dare corpore motus ?
Non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit
Longius ire pedum; servat nubemque, locumque.
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus; 632
Cæruleæque cadunt toto de corpore guttæ :
Quaque pedem movi, manat lacus; eque capillis

617. Aflabat anhelitus, ut i.542. Ingens, quia ille summis viribus currebat.

618. Deprehenduntur, quos instans alius assequitur aut opprimit. Pomp. Mela, III. i. 15. mare refluens terrestria deprehendit animalia. De Dictynna, vide ad ii. 441. Dedisti ferre, ferenda, ut versu 666. misit agitare, de qua forma vide Munker, ad Hygini fabulan 147. E nubibus unam, etc. qua ratione passim apud Homerum heroes eripiuntur e præsentissimo periculo, ut Paris a Venere, Il. T. 380 ; Æneas ab Apolline, E. 344. Hinc etiam Horat. II. Od. vii. 14: me per hostes Mercurius celer Denso paventem sustulit aere. Lustrare ; sic Æn. xii. 466: in densa caligine Turnum Vestigat listrans. Cava, ut supra, versu 251, inde cava circumdata nube Seriphon.

626. Quid mihi tunc animi? Sensus Nymphæ bene notatus et illustratus; sic in libro i. 358 : Quid tibi nunc animi, miseranda, foret. Si qua, elegantius, quam, quæ. Respexit autem forte similitudinem Æn. ix. 95 : Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili, Quum fremit ad caulas. Altum frequens epitheton stabulorum. Confer vi. 521. et ibi notam. Vepre, scilicet, sub. Dare motus, ut dare saltus, iii. 599. Servare, cupide spectare locum, ne quis inde elabatur; atria servans, Horat. I. Ep. iv. 31.

632. Occupat obsessos sudor, etc.] Hunc sudorem, qui solet anxios occupare, bene fecit initium transformationis. Cæruleæque cadunt guttæ. In libro iv. 577: Sentit-cæruleis variari corpora guttis.

634. Manat lacus.] Nostri dant lo

Ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, In laticem mutor: sed enim cognoscit amatas 636 Amnis aquas; positoque viri, quod sumpserat, ore, Vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas. Delia rumpit humum : cæcis ego mersa cavernis Advehor Ortygiam; quæ me cognomine Divæ Grata meæ, superas eduxit prima sub auras.” 641 Hac Arethusa tenus : geminos Deà fertilis an

gues

p. 799,

cus; quam lectionem difficile defen Dianæ, i. 694. Me eduxit, ibi prodii. derimus; cæteroquin vulgata non ma Hic ambo in Elide miscentur et juncgis placet: nam quid est lacus, qui tis aquis sub terra labuntur; sed semanut, quum natura sua sit stagnans cundum alios Alpheus solus permeat et minime manans; nisi forte dixeris

cæcas cavernas, et in Sicilia demum cavo pedis impressi et moti spatio clau cum Arethusa aquam miscet Pausan. sum? Renarro, vel narrando repeto, vel simpliciter narro. Legitur etiam 642_661. Triptolemo insidias struit Æneid. iii, 717. ubi Servius arguta Lyncus.) Hygin. fab. 259; P. A. i. tur; iv. 569. retractare et relegere 14. Triptolemus, Celei, regis Eleusermone.'

sinii, filius, (etsi Musæus, Orpheus, 637. Amnis, Alpheus. Positoque Chærilus, apud Pausan. Attic. p. 34. viri ore, deposita figura ac forma viri. aliter) a Cerere adjutus, tempore E

639. Rumpit, pandit viam subter rechthei, sexti Atheniensium regis, terram. Cæcis, obscuris, caliginosis. anno circiter 1420 ante Christum, Mυθεύουσι δε τον Αλφειόν αρχόμενον agriculturam Grecis, ac primum quiSTÒ IIɛlotovvhoov, etc. Strabo, lib. dem Atheniensibus, ostendisse credevi: fabulantur, inquit, Alpheum in batur. Hom. hym. in Cer. Pausan. Peloponneso ortum, subter mare alveo Attic. p. 34. Corinth. p. 143; Marm. suo infra terram usque ad Arethusam Arund. I. 12 sqq. Diod. Sic. v. 4; ductum, rursum inde in mare affluere; Hyg. fab. 277. Sed antiquiorem cujus rei argumentum proferunt: pa multo agriculturam inter Græcos juteram quandam apud Olympiam in dicat Goguet von Ursprunge der GeAlpheum prolapsam, ad fontem Are setze, tom. ii. p. 157. Censet enim, thusam fuisse delatam; tum, fontem jam tempore Titanum, quibus æqualis eum turbidum fieri, quando Olympiæ Ceres, Græcos agriculturam accepisse, boves sacrificantur. Quam pro fabula eam vero extinctis Titanibus intericonfutat idem Strabo, ibidem : nam isse. Aliquanto post quum fame laque ostium Alphei manifesto in mare boraret Græcia, advenisse Erechtheexire: neque ullas apparere fauces um, magnamque frumenti vim secum quæ amnem absorbeant: neque fieri apportâsse, eundemque arandi artem posse ut aqua dulcis maneat, si per in campis maxime Eleusiniis restitumare, vel subter mare permeet. Or isse, atque sacra Cereris introduxisse. tygia est pars Syracusarum, in

qua

Hinc factum esse, ut sub ejus imperio erumpit Arethusa (499.) et cognomen

Ceres Athenas venisse crederetur. Cæ

Curribus admovit, frenisque coercuit ora,
Et medium coeli terræque, per aera vecta est;
Atque levem currum Tritonida misit in arcem 645
Triptolemo; partimque rudi data semina jussit
Spargere humo, partim post tempora longa recultæ.
Jam super Europen sublimis et Asida terras

terum quomodo Ceres in Celei domum quo colitur, novalis. Sed non appaintraverit, Triptolemum in cunis de ret, cur post tempora longa additum. cumbentem foverit, eique agriculturæ Alii referunt ad unam Siciliam, quæ propagandæ munus tradiderit, nar post sterilitatem, de qua ver. 476 sq. rant Noster, Fast. iv. 507–560; denuo coli coepta sit. At illa steriliApollod. I. v. 2; Hygin. fab. 147. tatis injuria non duravit tempora lonHac-tenus divulsum per tmesin, de ga. Schirachius ergo intelligit terras, qua vide Ciofanum. Fertilis, quia quæ olim fuerint cultæ, monetque, e fertilitatis (evernpias) Dea, sub quo mente Ovidii, Cererem jam ante hunc nomine templa habuit. Bigis serpen eventum fuisse frugum matrem, sed tum Ceres vecta, et apud auctores et nunc, inventa filia, artem colendi in monumentis antiquis occurrit. Ibi agrum denuo Triptolemo monstrâsse. apparent mox alati, mox sine alis. 648. Jam super Europen.] Ex HyVid. Spanhemii Dissert. iv. p. 211. gin. P. A. ii. 24: Triptolemum in curDescribuntur a Claudian. xxxiii. 79. ru draconum collocatum jussit omnium Triptolemo eas misit, ut omnium na nationum agros circumeuntem semina tionum terras circumiret, iisque semina partiri, quo facilius ipsi posterique a largiretur. P. A. ii. 14. fab. 147; fero victu segregarentur. Etiam ApolApollod. d. 1. Sed Goguet d. l. illas lod. d. l. dedit ei currum et frumentum, serpentum bigas accipit de callidis

ώ την όλην οικουμένην δι' ουρανού consiliis, quibus Triptolemum eripue- aipóuevos kaTÉO TELPE. Curru autem rit Ceres variis periculis. Triptolemo illo velocitas indicatur, qua agriculmortuo, Antheas ejus currum con tura propagata. Asis terra, Asia, ut scendit, sed inde excussus perit. Pau ix. 447. Micyllus intelligit angustum san. Achaic. p. 568. Coercuit, rexit. illum Lydiæ tractum palustrem ad Medium cæli, etc. Medium inter coe

Caystrum, quem Homer. "Alov letlum et terram, ut vi. 409: juguli me Mõva; Virgilius autem, Æneid. vii. dius sunmique lacerti. Vide ad ver. 701. Asiam paludem dixit, quia Asia, 409. Arx, sive urbs Tritonis, Athe quum partem orbis terrarum significet, næ (vide Bentleium ad Horatium, I. primam corripiat; quum de illo tractu Od. vii. 5.) quarum pars antiquissima usurpetur, producat. Falsam autem arx, åkpótolis, Tritonidi in primis esse hanc observat. quam Grammatici

debent Servio ad Virg. Georg. i. 381. 646. Triptolemo ; etc.] Hordeum et primam in Asia esse indifferentem; primum esse satum a Triptolemo tra monet Gesnerus in Thesauro Fabri s. dit Pausan. Attic. p. 93. Rudis terra, V. Asia: et quemque hic ipse locus nondum culta, nondum proscissa, ara docere potest. Asia enim, quum op trum passa, plane ut rudis campus, ponitur Europæ, nullo modo de tractus Virg. Georg. ii. 211. Reculta potest illo palustri ad Caystrum intelligi poesse, quæ, ubi aliquandiu quievit, de-, test. Et eam Gesneri opinionem cons

VOL. III.

sacra.

Ss

Vectus erat juvenis ; Scythicas advertitur oras: Rex ibi Lyncus erat: regis subit ille penates. 650 Qua veniat, causamque viæ, nomenque rogatus, Et patriam ;

“ Patria est claræ mihi,” dixit, “ Athenæ; Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas, Nec pede per terras : patuit mihi pervius æther. Dona fero Cereris; latos quæ sparsa per agros 655 Frugiferas messes, alimentaque mitia reddant.” Barbarus invidit; tantique ut muneris auctor Ipse sit, hospitio recipit, somnoque gravatum Aggreditur ferro: conantem figere pectus Lynca Ceres fecit; rursusque per aera misit 660 Mopsopium juvenem sacros agitare jugales.

Finierat dictos e nobis maxima cantus. At Nymphæ vicisse Deas, Helicona colentes, 663 Concordi dixere sono: convicia victæ [vobis Quum jacerent: “Quoniam,” dixit, “ certamine Supplicium meruisse parum est, maledictaque

culpæ firmat Robert. Stephanus, in The

Noster hanc inutationem non per parsauro Ling. Lat. ad voc. Asia, ubi eum tes describit, quia in Musæ carmine videas.

obiter tantum commemoratur. Misit. 650. Rex ibi Lyncus erat: etc.] Regii nostri habent jussit ; Latinæ Hyginus, fab. 259. et Lactantius, ad linguæ convenientius quidem jussit Theb. iv; 658. Lyncum faciunt Si agitare; at misit agitare est Græca ciliæ regem; Micyllus et Munker. syntaxis, έπεμψεν ελαύνειν, quam vero ibi quoque legendum censent multis exemplis Heinsius illustrat. Scythiæ. Etiam Carnabon, Getarum Mopsopius, Atheniensis a Mopsopo rex, similes Triptolemo insidias struxit. rege. Virg. Cir. 128. Mopsopio dente. Hygin. P. A. ii. 14.

Jugales. Schirach. intell. equos. Im651. Qua, quomodo; puppe, an

mo dracones intellige, qui juncti erant pedibus.

currui. 660. Lynca Ceres fecit.] Hyginus, 662. Finierat dictos cantus.] Codi. fabula 259: Ceres eum convertit in ces nostri, doctos ; id vocabulum bene lyncem varii coloris, ut ipse variæ men de cantibus Musarum ; immo dictos tis extiterat. Similiter Lactant. in languet. Arg. in feram sui nominis conversus, 664. Concordi sono, consentiente morum suorum colore distinctus est.

voce,

« AnteriorContinua »