Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Tu modo, Diva, velis. Ut desint cetera, quantum est

527 Esse Jovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt, Nec cedit nisi sorte mihi? sed, tanta cupido Si tibi discidii est, repetet Proserpina colum; Lege tamen certa, si nullos contigit illic 531 Ore cibos; nam sic Parcarum fædere cautum est."

Dixerat: at Cereri certum est educere natam. Non ita fata sinunt; quoniam jejunia virgo Solverat; et cultis dum simplex errat in hortis, Pæniceum curva decerpserat arbore pomum, 536 Sumptaque pallenti septem de cortice grana Presserat ore suo; solusque ex omnibus illud Viderat Ascalaphus, quem quondam dicitur Orphne Inter Avernales haud ignotissima Nymphas, 540 Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris : Vidit, et indicio reditum crudelis ademit.

527. Ut desint, ponamus deesse, cætera, quæ generum commendant, regnum scilicet.

Sorte. Vide ad versum 368. Discidii, divortii. Si nullos, etc. Lex fatorum erat, ut nemini ex inferis redire liceret, qui ibi aliquid gustâsset. Fædus, ordo et cursus rerum constans, h. l. quem Parcæ, tanquam ex composito, constituerant. Claud. iii. 4. fædera mundi, constans ordo, quo mundus regitur.

535. Solverat ; et cultis.] Tres, solverat irriguis ; Heinsius conjecturat et riguis, id est, quos rivus intersecabat. Heinsii emendatio non aspernanda. Cultos illos hortos inferorum describit Homerus, Od. A. 589. Ibi arbores frugiferæ, piri, mali, ficus, oleæ, etiam pouai, mali punicæ. Simplex, nihil mali suspicans. Errat, ambulat. Pæniceum pomum, malum punicum sive granatum. Hinc Thesmo

VOL. III.

phoriazusæ, quæ sacra faciebant Cereri legiferæ, abstinebant a malis punicis. Cortex pallens recte dicitur; nam pallere de auri etiam colore usurpatur. Hoc loco septem grana, sed Fast. iv. 607, non nisi tria. De cortice illo confer x. 736. In h. Homeri, 372. Pluto ipse, dimittere Proserpinam jussus, tale granum ei edendum dat, cujus vis erat, ut puella ne apud Superos maneret, sed ad conjugem rediret. Sic et Apollodorus.

539. Viderat Ascalaphus, etc.] Apud Apollod. lib. i. d. 1. Ceres Ascalapho, Acherontis et Gorgyræ filio, quod gustationem illam testatus erat, superimponit saxum ; sed liberatum eum inde ab Hercule mutat in ūrov, seu parvam noctuam. Orphne, õppvn, tenebræ. Furvis sub antris. Furva, opaca. Furvis sub antris, quemadmodum Nymphæ marinæ vitreis sub untris pariunt. Vide ad versum 48.

RI

Ingemuit regina Erebi; testemque profanam Fecit avem; sparsumque caput Phlegethontide

lympha In rostrum, et plumas, et grandia lumina vertit. Ille sibi ablatus fulvis amicitur ab alis; 546 Inque caput crescit, longosque reflectitur ungues, Vixque movet natas per inertia brachia pennas; Fædaque fit volucris, venturi nuntia luctus, Ignavus bubo, dirum mortalibus omen. 550

Hic tamen indicio pænam, linguaque videri Commeruisse potest: vobis, Acheloïdes, unde Pluma pedesque avium, quum virginis ora geratis? An quia, quum legeret vernos Proserpina flores, In comitum numero mixtæ, Sirenes, eratis ? 555

Volat nunquam,

543. Testemque profanam ; etiam vi. liam et Siciliam, insulam quandam 431. profanus bubo. Plin. Hist. Nat. x. incolebant, navesque appulsas voce 12: Bubo funebris et maxime abomina canora detinebant. Pater earum tratus, publicis præcipue auspiciis, deserta ditur Achelous ; matrem faciunt alii ncolit, nec tantum desolata, sed dira Steropen, alii Terpsichoren, alii Meletiam et inaccessa, noctis monstrum, nec

pomenen aut Calliopen. Etiam nomina cantu aliquo vocalis, sed gemitu. Ita earum varie exhibentur. A Lycophr. que in urbibus, aut omnino in luce visus, vocantur Parthenope, Leucosia, Ligia. dirum ostentum est.

Extat Claudiani epigramma 24. in

eas, quo libuit, sed transversus aufertur. ubi Barth. collegit, quantum satis.

544. Sparsio talis, a Diis facta, vim Adde Brouckh. ad Tibul. IV. i. 69. mutandi habebat. Vide ad 454; iii. Creditur autem Homerum hac fabula 194. Aufertur sibi, cujus forma mu descripsisse voluptatem mortiferam, ut tatur in aliam. Amicitur ab alis. Co pluribus docet Bocat. Geneal. Deor. dices nostri, amicitur in alis : utraque vii. 20. In Proserpinæ comitatu fulectio sine significatione; namque hoc erunt etiam secundum Apollon. Hygin. verbum amici sine ulla præpositione fah. 141; Claudian. iii. 254 : postremo apud Latinos ponitur. In caput cres loco, rapidis Acheloides alis Sublatæ cere, ut apud Virgilium, in ventrem. Siculi latus obsedere Pelori, etc. Cæterum, quoniam dokálapos genus 552. Unde.] Apud Hyginum, Sinoctuæ Græcis significabat, Aristot. renes Cereris voluntate mutantur, quod H. A. ii. 17. facile apparet, quæ origo Proserpinæ auxilium non tulerant. sit hujus metamorphoseos.

Virginis ora geratis. Superiorem par551-563. Sirenes.] Nota sunt, tem habebant virgineam, inferiorem quæ Homerus, Od. M. 39 sqq. de Si gallinaceam. Fulgent. Myth. ii. 11. ' renibus finxit. Confer Orph. Arg. 1268 555. In numero mixte, immixtæ nusqq. et Apollon. Rh. iv. 892 sqq. mero ; vid. Burmannus. Ut sentirent Erant monstra marina, quæ inter Ita curam, ut Proserpinam etiam per maria

Quam postquam toto frustra quæsistis in orbe, Protinus ut vestram sentirent æquora curam, Posse super fluctus alarum insistere remis Optâstis; facilesque Deos habuistis, et artus Vidistis vestros subitis flavescere pennis. 560 Ne tamen ille canor, mulcendas natus ad aures, Tantaque dos oris linguæ deperderet usum, Virginei vultus, et vox humana remansit.

At medius fratrisque sui meestæque sororis, Jupiter ex æquo volventem dividit annum. 565 Nunc Dea, regnorum numen commune duorum, Cum matre est totidem, totidem cum conjuge menVertitur extemplo facies, et mentis, et oris ; [ses. Nam, modo quæ poterat Diti quoque mæsta videri, Læta Deæ frons est; ut Sol, qui tectus aquosis Nubibus ante fuit, victis ubi nubibus exit. 571

Exigit alma Ceres, nata secura recepta,

quærere possetis. Ala frequenter cum navium remis comparantur. Remigium alarum est apud Lucretium, vi. 743; et apud Virgil. aliquoties. Eurip. Iphig. Taur. 289. atepois épéooal. Reciproca est, observante Servio, ad Æn, i. 224. navium et avium metaphora. Itaque remi vicissim Hom. Od. A. 124. vocantur a tepá. Facilis Deus, qui facile et benigne obtemperat precibus.

561. Natus ad.] Vide ad i. 223. natus ad sacra Cithæron ; et infra 591,

564. Medius fratris et sororis ; medius inter fratrem et sororem, utrique æque favens. Horat. ii. Od. xix. 28. Pacis medius et belli, id est, utrique æque idoneus.

Volventem, scilicet, se, verbum aptum de decursu anni, qui semper in orbem redit. Homer. črog mepit

Móuevov. Ex æquo, in æquas partes. Cum matre ; ut per sex menses, quibus Sol in signis est

Australibus, apud maritum sit, infra terram ; sex alios, quibus visit Borealia regna, emergant, maturescant, in horrea deportentur fruges. Vel etiam quod Luna, quæ eadem est quæ Proserpina et Diana, ex æquo utrumque hemisphærium, superius atque inferius illustret.

568. Facies mentis, affectio animi. Diti quoque. Ejus enim caput mæstissima nubes Asperat et dira riget inclementia forma, Claudian. i. 81. In, h. Homer. 445. Jupiter per Rheam Cereri offert conditionem hanc, ut filia tertiam cujusque anni partem cum Plutone sit, duas reliquas cum ipsa in cælo. Conditione ea accepta, agris ubertatem reddit. Sic et Apollod. Fab. inde ortam putat Schol. Hesiod. ad Th.914. quia frugum semina aliquot menses sub terra lateant, reliquum tempus supra terram çernantur.

572_641. Alpheus, dum Arethusai

hoc est,

Quæ tibi causa viæ? cur sis, Arethusa, sacer fons ?
Conticuere undæ; quarum Dea sustulit alto
Fonte caput, viridesque manu siccata capillos 575
Fluminis Elei veteres narravit amores :
Pars ego Nympharum, quæ sunt in Achaïde,”
“ Una fui; nec me studiosius altera saltus [dixit,
Legit, nec posuit studiosius altera casses. 579
Sed, quamvis formæ nunquam mihi fama petita est,
Quamvis fortis eram, formosæ nomen habebam.

Nympha in ejus flumine lavatur, amore ejus ardescit fugientemque persequitur; et ubi illa in fontem mutatur, et ipse in proprias undas vertitur, ut se ei misceat. Confer Pausan. v. p. 389 sqq. qui et addit, fabulæ inde locum datum, quia in Arethusam fontem illabatur Alpheus ; de quo errore dictum ad versum 487. Varietatis causa, poeta ipsam Arethusam fata sua narrantem induxit. Exigit alma Ceres. Saltu facto transit ad seqq. Cogitandum igitur, Cererem, impetratis precibus, in Siciliam rediisse. Nata secura recepta. Gronovius malebat natæ secura receptæ, quod valde placebat Heinsio; quia ea vox cum genitivo plerumque reperiatur, sed Burmannus tuetur ablativum. Regii nostri habent nata-recepta. Quæ causa viæ, cur, loco mutato, extra patriam cernaris, non ut fluvius, sed ut fons. Fontem hunc describit Cic. Verr. iv. 53: In insula (parte Syracusarum) extrema est fons aquæ dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium : qui fluctu totus operiretur, nisi munitione ac mole lapidum a mari disjunctus esset. Eundem nitidissimum, ad ima perlucidum carminibusque celebratissimum vocat Seneca, Consolat. ad Marc. 17: et fuit adeo memorabilis, ut Plin. Hist. Nat. iii. 8 s. 14. Syracusas ita notaret, Colonia Syracuse cum fonte Arethusa. E recentioribus

eum Guarinus Italus celebravit. Sacer, commune epitheton fontium.

574. Conticuere, strepere desierunt, in honorem Nymphæ jam verba facturæ. Virides siccata capillos, ut libro ï. 12. videntur, Pars in mole sedens virides siccare capillos. De hoc gestu dicturæ, vide supra ad 487. Elei, quia Eleorum fines irrigat et supra Cyllenen, Eleorum navale, in mare infunditur, honoribus adeo divinis ab Eleis colitur, quanquam fontes ejus in Arcadia reperiuntur. Pausan. v. p. 389. s. 399; viii. p. 709. Celebratus et ille poetis. Senec. N. Q. vi. 8. Veteres, pristinos.

577. Pars ego Nympharum, etc.] Hic est exemplum et simplicis illius venustatis, quæ sermonibus addit gratiam, et exactæ narrationis. Pars una, una

E traditione antiqua et Alpheus fuit venator, ανήρ θηρευτής, et Arethusa venationi devota. Hæc illum, connubia ejus respuens, fugit in insulam Ortygiam, ubi šĘ áv@που εγένετο πηγή: quo facto etiam Alpheus præ amore extenuatus est in fluvium. Pausanias, p. 390. Legit, elegit saltus aptos ad venandum. Sic supra ii. 448. saltus eligit aptos.

580. Quamvis forma, etc.] Venatrices Nymphæ nec amorem curant, nec adeo formam, sed fortitudinem seu robur membrorum.

Nec mea me facies nimium laudata juvabat;
Quaque aliæ gaudere solent, ego rustica dote
Corporis erubui, crimenque placere putavi.
Lassa revertebar, memini, Stymphalide silva:585
Æstus erat, magnumque labor geminaverat æstum;
Invenio sine vortice aquas, sine murmure euntes,
Perspicuas imo, per quas numerabilis alte
Calculus omnis erat; quas tu vix ire putares.
Cana salicta dabant, nutritaque populus unda, 590
Sponte sua natas ripis declivibus umbras.
Accessi, primumque pedis vestigia tinxi;
Poplite deinde tenus : neque eo contenta, recingor;
Molliaque impono salici velamina curvæ ; [que
Nudaque mergor aquis : quas dum ferioque traho-
Mille modis labens, excussaque brachia jacto, 596

582. Juvabat, lætabar et superbie bant conjungis, dicendum est, poetam bam facie. Rustica, scilicet vena TÒ natas retulisse ad umbras, quod pr. trix. Simplex, neglecto formæ cultu, ad arbores referendum erat. Sic Glaquod aliæ sibi honori, hoc mihi cri rean. Possis tamen natas ripis conmini duxi, ut formam, qua placerem, * jungere, atque interpretari, inservienastruerem.

tes ripis. Supra versu 561. canor 585. Stymphalide silva.] Stympha mulcendas natus ad aures, inserviens lus, Arcadiæ in Peloponneso, mons

mulcendis auribus. ii. 223. natus ad est et urbs.

sacra Cithæron eodem sensu, quo etiam 587. Aquas, sine murmure ; etiam dativum additur, a Livio in primis. Pausanias, p. 390. de Alphei aqua, Vide Gronovii Obs. iv. 17. Primumidovri Ý OLOTOV. Talis igitur erat, ut que, etc. Sic et Diana, ii. 457. et ad lavandum invitaret. Conf. ii. 455; Narcissus, iv. 343. Vestigia, plantas. iii. 161; iv. 297. Murmur in rivo

Mollia, nempe lanea. xv. 118. de oviquidem suavis, non item in fluvio la bus, Mollia, quæ nobis vestrus velavantibus. Ire, fuere, labi. Perspi mina lanas Præbetis. Melius tamen cuas imo. Confer Claudian. Rapt. ii. nunc abesset hoc epith. quoniam de 114 sqq.; Plin. VIII. Ep. viii. 2. de dura venatrice sermo. Clitumni fonte, purus et vitreus, ut 595. Quas dum ferioque, etc.] Monumerare jactas stipes et relucentes cal tus describuntur natantis, quæ braculos possis.

chiis ferit, verberat, aquas, easque 590. Cuna.] Plenius Virg. Georg. trahit, dum brachia versus corpus reii. 13. glauca canentia fronde salicta. trahit. Labens, ludens natando. ExPopulus juxta fluvios pulcherrima. cussa jacto, e copia poetica; nam et erIdem, Ecl. vii. 66. Si ripis cum da cutere est jactare, ut concutere, xi. 465.

« AnteriorContinua »