Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Tu modo, Diva, velis. Ut desint cetera, quan

tum est

527

531

Esse Jovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt,
Nec cedit nisi sorte mihi? sed, tanta cupido
Si tibi discidii est, repetet Proserpina cœlum;
Lege tamen certa, si nullos contigit illic
Ore cibos; nam sic Parcarum fœdere cautum est."
Dixerat: at Cereri certum est educere natam.
Non ita fata sinunt; quoniam jejunia virgo
Solverat; et cultis dum simplex errat in hortis,
Pœniceum curva decerpserat arbore pomum, 536
Sumptaque pallenti septem de cortice grana
Presserat ore suo; solusque ex omnibus illud
Viderat Ascalaphus, quem quondam dicitur Orphne
Inter Avernales haud ignotissima Nymphas, 540
Ex Acheronte suo furvis peperisse sub antris:
Vidit, et indicio reditum crudelis ademit.

527. Ut desint, ponamus deesse, cætera, quæ generum commendant, regnum scilicet. Sorte. Vide ad versum 368. Discidii, divortii. Si nullos, etc. Lex fatorum erat, ut nemini ex inferis redire liceret, .qui ibi aliquid gustâsset. Fœdus, ordo et cursus rerum constans, h. 1. quem Parcæ, tanquam ex composito, constituerant. Claud. iii. 4. fœdera mundi, constans ordo, quo mundus regitur.

535. Solverat; et cultis.] Tres, solverat irriguis; Heinsius conjecturat et riguis, id est, quos rivus intersecabat. Heinsii emendatio non aspernanda. Cultos illos hortos inferorum describit Homerus, Od. A. 589. Ibi arbores frugiferæ, piri, mali, ficus, oleæ, etiam polai, mali punicæ. Simplex, nihil mali suspicans. Errat, ambulat. Paniceum pomum, malum punicum sive granatum. Hinc ThesmoVOL. III.

phoriazusæ, quæ sacra faciebant Cereri
legiferæ, abstinebant a malis punicis.
Cortex pallens recte dicitur; nam pal-
lere de auri etiam colore usurpatur.
Hoc loco septem grana, sed Fast. iv.
607. non nisi tria. De cortice illo con-
fer x. 736. In h. Homeri, 372. Pluto
ipse, dimittere Proserpinam jussus,
tale granum
ei edendum dat, cujus vis
erat, ut puella ne apud Superos ma-
neret, sed ad conjugem rediret. Sic et
Apollodorus.

539. Viderat Ascalaphus, etc.] Apud Apollod. lib. i. d. 1. Ceres Ascalapho, Acherontis et Gorgyræ filio, quod gustationem illam testatus erat, superimponit saxum; sed liberatum eum inde ab Hercule mutat in rov, seu parvam noctuam. Orphne, öppvn, tenebræ. Furvis sub antris. Furva, opaca. Furvis sub antris, quemadmodum Nymphæ marinæ vitreis sub antris pariunt. Vide ad versum 48.

Rr

Ingemuit regina Erebi; testemque profanam Fecit avem; sparsumque caput Phlegethontide lympha

546

In rostrum, et plumas, et grandia lumina vertit.
Ille sibi ablatus fulvis amicitur ab alis;
Inque caput crescit, longosque reflectitur ungues,
Vixque movet natas per inertia brachia pennas;
Fœdaque fit volucris, venturi nuntia luctus,
Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

550

Hic tamen indicio pœnam, linguaque videri Commeruisse potest: vobis, Acheloïdes, unde Pluma pedesque avium, quum virginis ora geratis? An quia, quum legeret vernos Proserpina flores, In comitum numero mixtæ, Sirenes, eratis? 555

543. Testemque profanam; etiam vi. 431. profanus bubo. Plin. Hist. Nat. x. 12: Bubo funebris et maxime abominatus, publicis præcipue auspiciis, desertu incolit, nec tantum desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum, nec cantu aliquo vocalis, sed gemitu. Itaque in urbibus, aut omnino in luce visus, dirum ostentum est. Volat nunquam, quo libuit, sed transversus aufertur.

544. Sparsio talis, a Diis facta, vim mutandi habebat. Vide ad 454; iii. 194. Aufertur sibi, cujus forma mutatur in aliam. Amicitur ab alis. Codices nostri, amicitur in alis: utraque lectio sine significatione; namque hoc verbum amici sine ulla præpositione apud Latinos ponitur. In caput crescere, ut apud Virgilium, in ventrem. Cæterum, quoniam àσкáλapos genus noctuæ Græcis significabat, Aristot. H. A. ii. 17. facile apparet, quæ origo sit hujus metamorphoseos.

551-563. Sirenes.] Nota sunt, quæ Homerus, Od. M. 39 sqq. de Sirenibus finxit. Confer Orph. Arg. 1268 sqq. et Apollon. Rh. iv. 892 sqq. Erant monstra marina, quæ inter Ita

liam et Siciliam, insulam quandam incolebant, navesque appulsas voce canora detinebant. Pater earum traditur Achelous; matrem faciunt alii Steropen, alii Terpsichoren, alii Melpomenen aut Calliopen. Etiam nomina earum varie exhibentur. A Lycophr. vocantur Parthenope, Leucosia, Ligia. Extat Claudiani epigramma 24. in eas, ubi Barth. collegit, quantum satis. Adde Brouckh. ad Tibul. IV. i. 69. Creditur autem Homerum hac fabula descripsisse voluptatem mortiferam, ut pluribus docet Bocat. Geneal. Deor. vii. 20. In Proserpinæ comitatu fuerunt etiam secundum Apollon. Hygin. fab. 141; Claudian. iii. 254: postremo loco, rapidis Acheloides alis Sublatæ Siculi latus obsedere Pelori, etc.

552. Unde.] Apud Hyginum, Sirenes Cereris voluntate mutantur, quod Proserpinæ auxilium non tulerant. Virginis ora geratis. Superiorem partem habebant virgineam, inferiorem gallinaceam. Fulgent. Myth. ii. 11.

555. In numero mixtæ, immixtæ numero; vid. Burmannus. Ut sentirent curam, ut Proserpinam etiam per maria

Quam postquam toto frustra quæsistis in orbe,
Protinus ut vestram sentirent æquora curam,
Posse super fluctus alarum insistere remis
Optâstis; facilesque Deos habuistis, et artus
Vidistis vestros subitis flavescere pennis.
Ne tamen ille canor, mulcendas natus ad aures,
Tantaque dos oris linguæ deperderet usum,
Virginei vultus, et vox humana remansit.

560

At medius fratrisque sui mostæque sororis, Jupiter ex æquo volventem dividit annum. 565 Nunc Dea, regnorum numen commune duorum, Cum matre est totidem, totidem cum conjuge menVertitur extemplo facies, et mentis, et oris; [ses. Nam, modo quæ poterat Diti quoque mœsta videri, Læta Deæ frons est; ut Sol, qui tectus aquosis Nubibus ante fuit, victis ubi nubibus exit. Exigit alma Ceres, nata secura recepta,

quærere possetis. Ala frequenter cum navium remis comparantur. Remigium alarum est apud Lucretium, vi. 743; et apud Virgil. aliquoties. Eurip. Iphig. Taur. 289. πτεροῖς ἐρέσσει. Reciproca est, observante Servio, ad En. i. 224. navium et avium metaphora. Itaque remi vicissim Hom. Od. A. 124. vocantur Tερά. Facilis Deus, qui facile et benigne obtemperat precibus.

561. Natus ad.] Vide ad ii. 223. natus ad sacra Citharon; et infra 591.

564. Medius fratris et sororis ; medius inter fratrem et sororem, hoc est, utrique æque favens. Horat. ii. Od. xix. 28. Pacis medius et belli, id est, utrique æque idoneus. Volventem, scilicet, se, verbum aptum de decursu anni, qui semper in orbem redit. Homer. ἔτος περιπλόμενον. Εν æquo, in æquas partes. Cum matre; ut per sex menses, quibus Sol in signis est

571

Australibus, apud maritum sit, infra terram; sex alios, quibus visit Borealia regna, emergant, maturescant, in horrea deportentur fruges. Vel etiam quod Luna, quæ eadem est quæ Proserpina et Diana, ex æquo utrumque hemisphærium, superius atque inferius illustret.

568. Facies mentis, affectio animi. Diti quoque. Ejus enim caput mœstissima nubes Asperat et diræ riget inclementia forma, Claudian. i. 81. In. h. Homer. 445. Jupiter per Rheam Cereri offert conditionem hanc, ut filia tertiam cujusque anni partem cum Plutone sit, duas reliquas cum ipsa in cœlo. Conditione ea accepta, agris ubertatem reddit. Sic et Apollod. Fab. inde ortam putat Schol. Hesiod. ad Th. 914. quia frugum semina aliquot menses sub terra lateant, reliquum tempus supra terram cernantur.

572-641. Alpheus, dum Arethusa

Quæ tibi causa viæ? cur sis, Arethusa, sacer fons? Conticuere undæ; quarum Dea sustulit alto Fonte caput, viridesque manu siccata capillos 575 Fluminis Elei veteres narravit amores:

"Pars ego Nympharum, quæ sunt in Achaïde," "Una fui; nec me studiosius altera saltus [dixit, Legit, nec posuit studiosius altera casses. 579 Sed, quamvis formæ nunquam mihi fama petita est, Quamvis fortis eram, formosæ nomen habebam.

Nympha in ejus flumine lavatur, amore ejus ardescit fugientemque persequitur; et ubi illa in fontem mutatur, et ipse in proprias undas vertitur, ut se ei misceat. Confer Pausan. v. p. 389 sqq. qui et addit, fabulæ inde locum datum, quia in Arethusam fontem illabatur Alpheus; de quo errore dictum ad versum 487. Varietatis causa, poeta ipsam Arethusam fata sua narrantem induxit. Exigit alma Ceres. Saltu facto transit ad seqq. Cogitandum igitur, Cererem, impetratis precibus, in Siciliam rediisse. Nata secura recepta. Gronovius malebat nata secura receptæ, quod valde placebat Heinsio; quia ea vox cum genitivo plerumque reperiatur, sed Burmannus tuetur ablativum. Regii nostri habent nata-recepta. Quæ causa viæ, cur, loco mutato, extra patriam cernaris, non ut fluvius, sed ut fons. Fontem hunc describit Cic. Verr. iv. 53: In insula (parte Syracusarum) extrema est fons aquæ dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium: qui fluctu totus operiretur, nisi munitione ac mole lapidum a mari disjunctus esset. Eundem nitidissimum, ad ima perlucidum carminibusque celebratissimum vocat Seneca, Consolat. ad Marc. 17: et fuit adeo memorabilis, ut Plin. Hist. Nat. iii. 8 s. 14. Syracusas ita notaret, Colonia Syracuse cum fonte Arethusa. E recentioribus

eum Guarinus Italus celebravit. Sacer, commune epitheton fontium.

574. Conticuere, strepere desierunt, in honorem Nymphæ jam verba facturæ. Virides siccata capillos, ut libro ii. 12. videntur, Pars in mole sedens virides siccare capillos. De hoc gestu dicturæ, vide supra ad 487. Elei, quia Eleorum fines irrigat et supra Cyllenen, Eleorum navale, in mare infunditur, honoribus adeo divinis ab Eleis colitur, quanquam fontes ejus in Arcadia reperiuntur. Pausan. v. p. 389. s. 399; viii. p. 709. Celebratus et ille poetis. Senec. N. Q. vi. 8. Veteres, pristinos.

una, una.

577. Pars ego Nympharum, etc.] Hic est exemplum et simplicis illius venustatis, quæ sermonibus addit gratiam, et exactæ narrationis. Pars E traditione antiqua et Alpheus fuit venator, ἀνὴρ θηρευτής, et Arethusa venationi devota. Hæc illum, connubia ejus respuens, fugit in insulam Ortygiam, ubi ἐξ ἀνθρώπου ἐγένετο πηγή quo facto etiam Alpheus præ amore extenuatus est in fluvium. Pausanias, p. 390. Legit, elegit saltus aptos ad venandum. Sie supra ii. 448. saltus eligit aptos.

580. Quamvis formæ, etc.] Venatrices Nymphæ nec amorem curant, nec adeo formam, sed fortitudinem seu robur membrorum.

Nec mea me facies nimium laudata juvabat;
Quaque aliæ gaudere solent, ego rustica dote
Corporis erubui, crimenque placere putavi.
Lassa revertebar, memini, Stymphalide silva: 585
Æstus erat, magnumque labor geminaverat æstum;
Invenio sine vortice aquas, sine murmure euntes,
Perspicuas imo, per quas numerabilis alte
Calculus omnis erat; quas tu vix ire putares.
Cana salicta dabant, nutritaque populus unda, 590
Sponte sua natas ripis declivibus umbras.
Accessi, primumque pedis vestigia tinxi;
Poplite deinde tenus: neque eo contenta, recingor;
Molliaque impono salici velamina curvæ ; [que
Nudaque mergor aquis: quas dum ferioque traho-
Mille modis labens, excussaque brachia jacto, 596

582. Juvabat, lætabar et superbiebam facie. Rustica, scilicet venatrix. Simplex, neglecto formæ cultu, quod aliæ sibi honori, hoc mihi crimini duxi, ut formam, qua placerem,

[ocr errors]

astruerem.

585. Stymphalide silva.] Stymphalus, Arcadiæ in Peloponneso, mons est et urbs.

587. Aquas, sine murmure; etiam Pausanias, p. 390. de Alphei aqua, idóvτi ndiorov. Talis igitur erat, ut ad lavandum invitaret. Conf. ii. 455; iii. 161; iv. 297. Murmur in rivo quidem suavis, non item in fluvio lavantibus. Ire, fluere, labi. Perspicuas imo. Confer Claudian. Rapt. ii. 114 sqq.; Plin. VIII. Ep. viii. 2. de Clitumni fonte, purus et vitreus, ut numerare jactas stipes et relucentes calculos possis.

590. Cuna.] Plenius Virg. Georg. ii. 13. glauca canentia fronde salicta. Populus juxta fluvios pulcherrima. Idem, Ecl. vii. 66. Si ripis cum da

bant conjungis, dicendum est, poetam Tò natas retulisse ad umbras, quod pr. ad arbores referendum erat. Sic Glarean. Possis tamen natas ripis conjungere, atque interpretari, inservientes ripis. Supra versu 561. canor mulcendas natus ad aures, inserviens mulcendis auribus. ii. 223. natus ad sacra Citharon eodem sensu, quo etiam dativum additur, a Livio in primis. Vide Gronovii Obs. iv. 17. Primumque, etc. Sic et Diana, ii. 457. et Narcissus, iv. 343. Vestigia, plantas. Mollia, nempe lanea. xv. 118. de ovibus, Mollia, quæ nobis vestras velamina lanas Præbetis. Melius tamen nunc abesset hoc epith. quoniam de dura venatrice sermo.

595. Quas dum ferioque, etc.] Motus describuntur natantis, quæ brachiis ferit, verberat, aquas, easque trahit, dum brachia versus corpus retrahit. Labens, ludens natando. Excussa jacto, e copia poetica; nam et excutere est jactare, ut concutere, xi. 465.

« AnteriorContinua »