Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Dulce dedit, tosta quod coxerat ante polenta. 450 Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax Constitit ante Deam; risitque, avidamque vocavit. Offensa est; neque adhuc epota parte, loquentem Cum liquido mixta perfudit Diva polenta. 454 Combibit os maculas; et, qua modo brachia gessit, Crura gerit: cauda est mutatis addita membris ; Inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, , Contrahitur; parvaque minor mensura lacerta est. Mirantem, flentemque, et tangere monstra pa

rantem Fugit anum, latebramque petit; aptumque colori Nomen habet, variis stellatus corpora guttis. 461

Quas Dea per terras, et quas erraverit undas, Dicere longa mora est: quærenti defuit orbis.

450. Dulce absolute positum, ut tò yavrù Græcis. Tosta, pro testa, correxit Barthius. Polenta ; ab Orpheo, in fragment. vocatur KUKEWV, cinnus, potio confecta e tosta polenta, melle, vino, foribus, herbisque variis. Vide Munker. ad Lactant, argument. Fischeri Indicem ; Theophrastem, in kvkeúv. Arnob. d. l. oggerit potionem, Cinnum, cyceonem quam nuncupat Græcia; idemque e Clemente addit, in Mystarum symbolis fuisse : jejunavi, atque ebibi cyceonem. Cyceonem Ceres juxta Antonin. d. l. ebibit ảOpóws, id est, åpvoti, uno spiritu, adeoque avide. Puer, filius Mismes secundum Nicandrum.

Durum os, signum impudentiæ.

455. Combibit os maculas, exquisitius, quam, attraxit, accepit. Anton. ÉYÉVETO Tolkilos. Nocendi. Codex Regius B, loquendi, quod forte non rejiciendum, quia, ut ex loquacitate malum venit, si minuitur loquendi potestas, minuitur quoque facultas nocendi.

459. Monstra mirabiliter exprimit mutatam formam. Aptum colori ; stellio enim genus lacertæ. Maculæ passim vocantur guttæ.

Quum stellio Græcis korálnßos diceretur, (vide Schol. Nicandri ad Alex. 128.) Mellmannus putat, hanc metamorphosin ortam esse ex confusione cum transformatione sequente, ver. 539. aut ad exemplum ejus fictam.

462—550. Quas Dea per terras, etc.] Ceres quum ex Arethusa cognovisset raptum Proserpinæ, Jovem supplex addit, qui ea lege filiam repeti posse pronunciat, si nullos gustaverit cibos. Ascalaphus autem, qui eam comedentem viderat, remque indicaverat, mutatur in bubonem. Erra. verit. Errores illos describunt hymn. Hom. 43 sqq.; Callim. viii; Apollod. I. v. 1; Noster ipse, Fast. 455 sqq. Defuit orbis, nulla superfuit pars orbis terrarum, ubi quæreret. Sicania, a Sicanis, qui ex Iberia immigraverant. Thucyd. vi. 2. Omnia narrásset, nempe mutatis manet sensus pristinus.

Sicaniam repetit; dumque omnia lustrat eundo,
Venit et ad Cyanen : ea, ni mutata fuisset 465
Omnia narrâsset; sed et os, et lingua volenti
Dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat.
Signa tamen manifesta dedit; notamque parenti,
Illo forte loco delapsam gurgite sacro,
Persephones zonam summis ostendit in undis. 470
Quam simul agnovit, tanquam tum denique raptam
Scisset, inornatos laniavit Diva capillos;
Et repetita suis percussit pectora palmis. [omnes;
Nec scit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat
Ingratasque vocat, nec frugum munere dignas,
Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni 476
Repperit: ergo illic sæva vertentia glebas
Fregit aratra manu; parilique irata colonos
Ruricolasque boves leto dedit; arvaque jussit
Fallere depositum, vitiataque semina fecit. 480

473. Repetit.] Vide, iv. 733: Ter quater exegit repetita per ilia fer

rum.

467. Dicere non aderant.] Ne ineptæ tautologiæ reus sit Ovidius, Schirachius adsunt interpretatur, adjuvant, ut verbum translatum h. I. sit a patronis causarum, qui verba faciunt pro reis. Non tamen opus est illa interpretatione. Sensus : Nec aliud instrumentum habebat, quo vocem emitteret.

470. Persephones zonam; e zona reperta Ceres didicit, ibi evanuisse filiam. Itaque fonti per signa loquenti hoc indicium tribuitur. Aliter de Cyane Claudian. iii, 255. Zona soluta et amissa, proprium indicium virginis raptæ et delibatæ. Hic legatur quod habet Firmicus de rustico quodam, cui propter divitias Pluton fuit nomen, raptore Proserpinæ ; qui, ne prehenderetur a Cereris manu armata ipsum insequente, vehiculum egit per medium lacum Pergum, inibique periit, cum virgine submersus.

476. Vestigia, zonam ut modo, versu 468. Signa tamen manifesta dedit, etc. Damni, filiæ amissæ ; xii. 16. matrem circum sua damna volantem. Jam sævit in terram, ut, ii. Phoebus in equos solares, et ut ille recusat solem diutius vehere, sic nunc et Ceres muneri suo deest. Etiam in hymno Hom. 305 seqq. ejus et mærentis filiam et irascentis Jovi culpa, terra nullas fert fruges, agricolarum labor irritus est, parumque abest, quin genus humanum fame pereat. Cf. Diodor. Sic. v. 5.

478. Parilique irata.] Ut fregerat aratra, sic pariter interfecit agricolas et tauros laborum socios : in omnia sæviebat gravi furore percita.

480. Fallere depositum.] Depositum

Fertilitas terræ, latum vulgata per orbem,
Cassa jacet: primis segetes moriuntur in herbis :
Et modo sol nimius, nimius modo corripit imber :
Sideraque, ventique nocent; avidæque volucres
Semina jacta legunt: lolium, tribulique fatigant
Triticeas messes, et inexpugnabile gramen. 486

Tum caput Eleis Alpheias extulit undis;
Rorantesque comas a fronte removit ad aures;
Atque ait: “ O toto quæsitæ virginis orbe,
Et frugum genetrix, immensos siste labores; 490

dicitur quidquid apud aliquem custo eam coercent. Plin. iii. Ep. xix. 6: diæ gratia collocatur. Est vero figu. felicitas terræ fatigatur imbecillis cultorata et poetica locutio, eo quod ager ribus. Virgil. Georg. i. 153: interfullit, non reddendo semina credita at que nitentia culta, Infelix lolium et que in sinu ejus deposita; Horatius, steriles dominantur avenæ. III. Od. i. 30. fundusque mendar.

487. Alpheus, hodie Carbon, ubi 481. Fertilitas terræ Siculæ, Leon Elidem irrigavit, mari Peloponnesiaco tinorum imprimis camporum, a Dio infunditur, sed sub mari procurrere, doro, Plinio aliisque tantopere cele atque in Sicilia, prope Syracusas, in brata, vulgata sane est. Atque nostris Ortygia insula, cum Arethusa (quæ etiain temporibus terra illa multis exi inde Alpheias) aquas suas confundere miæ fertilitatis suæ speciminibus ac credebatur. Senec. Nat. Quest. ii. cusat inertiam incolarum, ut passim 26; Strabo, v. p. 270; Pausan. Eliac. queritur Brydon. Itaque et hodie di p. 390. qui rem comprobat auctoritate cere licet, fertilitas illa cassa jacet, id Delphici oraculi. Idemque error etiam est, vacat. Cassa. De vocabulo cas nunc tenet multorum Siculorum mensus vide Heinsium, ad Fastor. vi. 406. tes. Arethusæ autem Noster ipse et Primis in herbis, quum teneræ adhuc oratoris deprecatorisque, ut Telluri i. herbæ sunt. Tenera in herba dixit 272 sqq. et indicis partes dedit. OpVirg.; conf. infra x. 209.

time autem, ut e ver. 504 sqq. appa484. Sideruque, ventique.] Codex ret, ei indicium tribuitur. In h. HoRegius A, sidera cui, etc. Vide quæ mer. 74. quem Noster, Fast. iv. 583. diximus ad iii. 530. et iv. 10. Hic sequitur, rem Sol prodit ; apud Apollocus confirmat que produci cæsura. lodorum, Hermionenses, quia ad Her. Avidæ volucres, improbus anser, Stry mionem Argolidis descensum ad infemoniæque grues, Virgil. Georg. i. 119. ros esse putabant. Comas a fronte Semina legere, σπέρματα συλλέγειν, removit, etc. Eorum qui ad dicendum proprie de his avibus, quæ

inde

σπερ prodeunt, gestus aliquis notari solet; molóyou dictæ. Foesii (Econ. Hipp. 272 : et supra, versu 338. Hæc p. 348. Lolium, Germanice Trespe. removet comas, ut iv. 474. Tisiphone Tribulus, Germanice Burzeldorn, in colubras. Rorantes. i. 339. Italia frequens. Fatigant exquisite, 490. Genetrix, Dea. Dii earum impediunt segetem surgere conantem, rerum genitores, quarum curam ge

pe

Neve tibi fidæ violenta irascere terræ.
Terra nihil meruit; patuitque invita rapiņæ.
Nec sum pro patria supplex: huc hospita veni.
Pisa mihi patria est; et ab Elide ducimus ortum.
Sicaniam peregrina colo;, sed gratior omni 495
Hæc mihi terra solo est: hos nunc Arethusa

nates,
Hanc habeo sedem; quam tu, mitissima, serva.
Mota loco cur sim, tantique per æquoris undas
Advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
Tempestiva meis; quum tu curisque levata, 500
Et vultus melioris eris: mihi pervia tellus
Præbet iter; subterque imas ablata cavernas
Hic caput attollo; desuetaque sidera cerno.
Ergo, dum Stygio sub terris gurgite labor,
Visa tua est oculis illic Proserpina nostris. 505
Illa quidem tristis, nec adhuc interrita vultu ;
Sed regina tamen, sed opaci maxima mundi;

runt. Meruit, malo sensu, ut ii. 279. Nec sum pro patria, etc. Ita sibi viam pandit ad Arethusa fata in sqq. narranda. Sed loquacior paulo est in verbis. Huc hospita veniSicaniam peregrina colo-hos nunc, etc. Similiter, i. 574. peccatum.

494. Pisa mihi putria.] Pisa Arcadiæ oppidum, juxta quod Alpheus fluvius labitur.

499. Ortygiam.] Syracusæ quum quatuor haberent partes, earum una, in insula sita, Ortygia dicta est, eaque pars hodie etiam restat: vid. Brydon. p. 221. In ea fons Arethusa. Cic. Verr. iv. 52; Virg. Æneid. iii, 692 : Sicanio prætenta sinu jacet insula contra Plemmyrium undosum : nomen dixere priores Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem Occultas egisse vius subter mure, qui nunc Ore, Arethusa,

tuo Siculis confunditur undis. Narratus nove dictum, ut supra erratus. Hora tempestiva mox veniet versu 573. Melioris, lætioris. Sic et viii. 677, vultus boni. Pervia tellus, canales subterranei. Imas. In imas causa est, cur Arethusa Proserpinam cernere potuerat. Desueta; quæ cernere desuevi, diu non vidi, dum sub terra labor Stygio gurgite, ibi, ubi Styx.

507. Sed regina-sedsed.] De hac repetitione vide ad versum 17. Maxima substantive, domina. Matrem consolatura amplificat dignitatem filiæ. Etiam in matrona, conjux, aliquid dignitatis est. Pollentiam ejus Pluto ipse in h. Homer. 365 sqq. describit. Claudiano, i, 3. profunda Juno dicitur; Virg. Æneid. vi, 138. Juno inferna, et a Nostro xiv. 115. Averna Juno.

1

Sed tamen inferni pollens matrona tyranni."

Mater ad auditas stupuit, ceu saxea, voces,
Attonitæque diu similis fuit; utque dolore 510
Pulsa gravi gravis est amentia, curribus auras
Exit in ætherias : ibi toto nubila vultu
Ante Jovem passis stetit invidiosa capillis :
“Proque meo supplex venio tibi, Jupiter," inquit,
“Sanguine, proque tuo: si nulla est gratia matris,
Nata patrem moveat: neu sit tibi cura, precamur,
Vilior illius, quod nostro est edita partu.
En, quæsita diu tandem mihi nata reperta est:
Si reperire vocas, amittere certius; aut si,
Scire ubi sit, reperire vocas : quod rapta, feremus:
Dummodo reddat eam; neque enim prædone
marito

521
Filia digna tua est; si jam mea filia digna est.”
Jupiter excepit: “ Commune est pignus onusque,
Nata, mihi tecum: sed, si modo nomina rebus
Addere vera placet, non hoc injuria factum, 525
Verum amor est; neque erit nobis gener ille pu-

dori;

511. Amentia.] Eo habitu expressa est in monumento antiquo, quod exhibet Spanhem. ad Callim. d. 1. Amentiam remissam sequutus est dolor. Nubila vulte, meesta, dixit etiam Statius Sylv. III. v. 11. Noster, V. Trist. iii. 14. nubila Parca nascenti fuit. Græci poeta maestis tribuunt οφρύων νεφέλην aut vépos: vide Sophoclem, Antig. 532; Euripidem, Hipp. 173. Confer mox similitudinem ver. 570. In h. Homeri, Jupiter ipse, sterilitate terræ commotus, primum Irin, mox omnes deinceps Deos demittit cælo, qui Cererem ad concilium Deorum revocent. Illa vero negat se redituram aut fruges

terris reddituram, ante quam filiam
vidisset. Ea igitur ex Orco dimittitur.
Invidiosa, odio Plutonis plena.

518. En, quæsita, etc.] Confer i.
653—655. Repertu est, scio, ubi sit.
Certius, quia jam nullus inde redi-
tus.

523. Pignora parentum dicuntur liberi ob amorem ; onera, propter curæ molestias. Sensus : Ego, æque ac tu, tam amare filiam, quam saluti ejus prospicere, debeo. Neque erit, etc. In h. Homer. 83. sqq. Sol Cererem sic solatur laudibus honorificæ affinitatis, τoι αεικής γαμβρός εν αθανάτους πολυσημάντωρ Αίδωνεύς. .

« AnteriorContinua »