Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Haud procul Hennæis lacus est a monibus altæ, Nomine Pergus, aquæ: non illo plura Caystros Carmina cycnorum labentibus audit in undis. Silva coronat aquas, cingens latus omne; suisque Frondibus, ut velo, Phœbeos submovet ictus. Frigora dant rami, Tyrios humus humida flores, Perpetuum ver est: quo dum Proserpina luco 391 Ludit, et aut violas, aut candida lilia carpit;

385. Henna aut Enna, urbs in media Sicilia sita, atque hinc umbilicus insulæ dicta. Ibi Ceres tanta religione colebatur, ut illa urbs non urbs, sed fanum Cereris, omnesque cives sacerdotes istius Deæ esse viderentur. Cic. Verr. iv. 49, 50; Livius, xxiv. 39. Ex ejus urbis nemore Proserpinam esse raptam, probatissimi auctores referunt. Alii tamen, ut Pindar. Nem. A. Hygin. fab. 146. Claudian. Etnam nominant: vid. Brouckhus. ad Propert. I. iii. 1. Sunt rursus alii, qui id in Attica aut in Asiaticis terris accidisse malint. Campum Nysæum habet Homer. hymnus, occidentale Hispaniæ litus Orpheus. Vide Schol. Hesiodi, p. 303. et Spanhem. ad Callimach. h. in Cer. ver. 9. Cum Nostro placet verba Cic. Verr. iv. 48. conferre: Raptam esse Liberam, quam eandem Proserpinam vocant, ex Ennensium nemore-Enna autem, ubi ea, quæ dico, gesta esse memorantur, est loco præcelso atque edito: quo in summo est æquata agri planities et aquæ perennes. Tota vero ab omni aditu circumcisa atque dirempta est. Quam circa lacus lucique sunt plurimi, et lætissimi flores omni tempore anni: locus ut ipse raptum illum virginis, quem jum a pueris accepimus, declarare videatur. Etenim propter est spelunca quædam, conversa ad aquilonem, infinita altitudine, qua Ditem patrem ferunt repente cum curru ex

titisse, abreptamque ex eo loco virginem secum asportâsse, et subito non longe a Syracusis penetrásse sub terras, lacumque in eo loco repente estitisse: ubi usque ad hoc tempus Syracusani festos dies anniversarios agunt. Pergus. Sic vocatur etiam a Claudiano, ii. 112. a quo inde a versu 100 forma loci describitur. Caystros. De Caystro ejusque cycnis, vide ad ii. 252. Labentes undæ, ipse fluvius.

388. Silva coronat aquas.] Etiam Orpheus ibi memorat fuisse ɛúpú te καὶ μέγα ἄλσος. Velum intelligitur, quod in Amphitheatris expansum spectatores a solis verberibus defendebat. Juvenal. iv. 122. Ictus Soli frequenter tribuuntur; radii enim ejus sunt veluti tela, quæ percutiunt et verberant corpora. Horat. II. xv. 9. ramis laurea fervidos Excludit ictus. Tyrios flores. Eodem sensu dicitur Tyrius crocus, Tyria chlamys, Tyrius torus, Tyrius fucus; et in libro ix. Tyrios imitata colores, etc.; et libro x. Tyrioque nitentior ostro flos oritur. Arnobius dat purpureos; id est, omnino pulchros; etenim Tot fuerant illic, quot habet natura, colores, Fast. d. 1. 429. ubi copia istorum florum re

censetur.

392. Ludit, et aut violas, etc.] In eo consentiunt omnes, raptam Proserpinam, quum flores legeret, a quo non differt alterum ludere, quod de omni opera non seria ponitur. Jam Pam-,

Dumque puellari studio calathosque sinumque
Implet, et æquales certat superare legendo;
Pæne simul visa est, dilectaque, raptaque Diti: 395
Usque adeo properatur amor! Dea territa mosto
Et matrem, et comites, sed matrem sæpius, ore
Clamat; et, ut summa vestem laniârat ab ora,
Collecti flores tunicis cecidere remissis:
Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis; 400
Hæc quoque virgineum movit jactura dolorem.
Raptor agit currus, et nomine quemque vocatos
Exhortatur equos; quorum per colla jubasque
Excutit obscura tinctas ferrugine habenas;
Perque lacus altos, et olentia sulfure fertur

phus scripserat, raptam eam esse Taiζουσαν καὶ ἄνθη συλλέγουσαν, eamque deceptam esse, non violis, sed narcissis. Pausan. ix. p. 173. Similiter Hom. hymn. in Cer. 5. mailovσαν ἄνθεα τ' αἰνυμένην. Tum narcissus eximiæ pulchritudinis, quem decerpserit, commemoratur. Cf. Sch. Sophocl. ad Ed. Col. 647. In nummis ab Ennensibus in memoriam hujus raptus cusis et viola flos cernitur. Spanhem. ad Callim. 15. Schirachius monet, dulcedinem versui inesse, natam ex repetita litera a, idque factum esse ex imitatione Virgilii: Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

393. De calathis, vide ad iv. 10. Inserviebant etiam floribus collectis. Equalium Nympharum catalogum hymn. Hom. 418. habet. Ex iis infra Sirenes commemorantur.

De cer

tamine illo Claudian. ii. 137: Estuat ante alias avido fervore legendi-Nunc calathos implet, nunc sese ignara coronat, Augurium fatale tori. Celeritas raptus bene notatur verbis Pane simul, etc. in quibus etiam numerum observa. Dictum hoc ad illud Cæsa

405

ris, Veni, vidi, vici. Properatur amor, propere satisfit amori.

397. Matrem, quæ in hym. Hom. etiam audit ejus vocem. De illa summa ora vide ad iii. 480. Simplicitas nunc in eo cernitur, quod minutiarum quoque curam habebat puella. Sed fictum hoc contra naturam; summus enim terror tali simplicitati adver

satur.

402. Nomine quemque. ii. 192. Exhortatur. iii. 242. Ferruginea omnia inferna. Vide Heinsium; ferrugineus amictus Plutonis apud Claudianum, ii. 275.

405. Perque lacus altos.] Diomedes, p. 304. legit Perque locos sacros. Olentia sulfure vituperat idem Diomedes, p. 304. quum olere sulfur, unguentum Latine dicatur. Sed bene Heinsius monet, et exemplis comprobat, etiam ablativum subinde addi verbo olere; et Ovidium, amphibologiæ vitandæ causa, maluisse sulfure, quam sulfura. Capoferreus autem contendit, eum scripsisse, olenti a sulfure ; essent enim olentia et ferventia duo epitheta ejusdem substantivi.

At

Stagna Palicorum, rupta ferventia terra;
Et qua Bacchiadæ, bimari gens orta Corintho,
Inter inæquales posuerunt moenia portus.

Est medium Cyanes, et Pisææ Arethusæ, Quod coit angustis inclusum cornibus, æquor. 410 Hic fuit, a cujus stagnum quoque nomine dictum est, Inter Sicelidas Cyane celeberrima Nymphas ; Gurgite quæ medio summa tenus extitit alvo, Agnovitque Deum: "Nec longius ibitis," inquit: "Non potes invitæ Cereris gener esse; roganda, Non rapienda fuit: quod si componere magnis Parva mihi fas est, et me dilexit Anapis: Exorata tamen, nec, ut hæc, exterrita nupsi.”

quis duo epitheta sic juncta vituperet? Stagna illa erant et ferventia et olentia. Palici, gemini fratres, Jovis et Thaleæ nymphæ filii, de quibus Diod. Sic. xi. 89; Macrob. v. 19. Ab his Palica urbs dicta, juxtaque eam Palicorum lacus, λίμνη Παλίκων, Παλικινὴ κρήνη, κρατῆρες Παλίκων. Habebat aquas sulfureas, et emittebat gravem odorem, ut tradunt Stephanus Byz. Strabo, et alii.

407. Bacchiadarum, qui a Bacchia vel Bacchide genus ducebant, inclyta familia summam apud Corinthios potestatem obtinuit; sed sive ob luxuriam, sive ob affectatam tyrannidem, a Cypselo expulsa est. Ælian. V.H. i. 19; Pausan. Corinth. p. 120; Schol. Apollon. Rh. ad iv. 1212. Bimaris, διθάλασσος, quæ a duobus maribus cingitur, Ionio et Ægæo. Facta hæc vox videtur ab Horat. I. Od. vii. 2. ubi vid. J. Douz. Mania, Syracusas intelligit, easque designat a duobus portibus, quorum alter amplior multo altero. Sic inæquales.

409. Arethusa, fons Syracusis maxime memorabilis, qui in modum justi VOL. III.

417

fluvii e terra prorumpit: vide Cic. Verr. iv. 53. Cur Pisca dicatur, infra apparebit e vers. 487 et 494. Medium Cyanes, inter Cyanen et Arethusam, ut infra, 644. medium cœli terræque, et Horat. II. Od. xix. 28. medius pacis et belli. Lenzius vero ita jungit verba, Est medium æquor, quod cornibus Cyanes et Arethusa inclusum coit. Quæ includunt portus aut sinus, brachia alibi solent dici et crura, nunc a forma cornua. Iis, quoniam sunt angusta, mare coit, coercetur in angustum spatium. Vid. Cicer. Verr. iv. 52. Arethusa erat in insula urbis. Ea disjuncta mari angusto. Cyane Nympha fuit in comitibus Proserpinæ secundum Claud. ii. 61. Extitit, repente prodiit. Summa tenus alvo, ut solent numina aquarum natare.

417. Anapis seu Anapus, fluvius, qui, ubi Cyanen recepit, in portum majorem Syracusarum se exonerat. ii. ex P. 10. 26: Quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis. Sed ex illa aquarum conjunctione matrimonium fecerunt poetæ. Exterrita, vi co

acta.

૨૧

Dixit; et, in partes diversas brachia tendens,
Obstitit: haud ultra tenuit Saturnius iram; 420
Terribilesque hortatus equos, in gurgitis ima
Contortum valido sceptrum regale lacerto
Condidit: icta viam tellus in Tartara fecit;
Et pronos currus medio cratere recepit.
At Cyane, raptamque Deam, contemptaque fontis
Jura sui morens, inconsolabile vulnus
426
Mente gerit tacita, lacrimisque absumitur omnis :
Et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas
Extenuatur aquas: molliri membra videres,
Ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem ; 430
Primaque de tota tenuissima quæque liquescunt,
Cærulei crines, digitique, et crura, pedesque;
Nam brevis in gelidas membris exilibus undas
Transitus est: post hæc tergumque, humerique,
latusque,

Pectoraque in tenues abeunt evanida rivos: 435
Denique pro vivo vitiatas sanguine venas [possis.
Lympha subit; restatque nihil, quod prendere

420. Tenuit, retinuit, compressit. Sceptrum trabale, ei dat Claudianus, ii. 172. Id contorquetur, quum tanquam hasta emittenda, lacerto libratur. Condere, trudere quemadmodum ensis in corpus condi dicitur. Etiam de loco, quo Proserpina deducta in Tartarum, variæ erant sententiæ. Per Ætnæ hiatum quendam id factum plures tradebant, idemque etiam hodie spelunca Proserpinæ vocatur. Vid. Brydonii Itinerar. tom. i. p. 189. In h. Orph. in Plut. abducitur per antrum Atticæ. Claudian. ii. 307: Raptor Tanara intrat. Scilicet plures speluncæ reperiebantur, per quas descensus ad inferos patere credebatur.

426. Vulnus, dolorem, ut æternum

vulnus, Virgil. Æneid. i. 36. Similiter

cos apud Græcos. Sed vulnus nec proprie, nec adeo tropice bene dicitur inconsolabile. Tenuatur melius, quam, mutatur, transit. Exquisitius etiam Virg. Georg. iv. 410. in aquas tenues dilapsus abibit, quod Noster mox, versu 435. expressit. Molliri, ut cera liquescens. Pati flexus, fieri flexibilia. Mox argutatur et ingenio abutitur in tenuissimis illis et brevi earum transitu in aquas; tum quod vitiatus prius memorat venas. Melius Claudian. iii. 245. morens Cyane tacito læsa veneno Solvitur in laticem; subrepit crinibus humor, Liquitur, in roremque pedes et brachia manant.

440

Interea pavidæ nequicquam filia matri Omnibus est terris, omni quæsita profundo. Illam non rutilis veniens Aurora capillis Cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus Flammifera pinus manibus succendit ab Etna; Perque pruinosas tulit irrequieta tenebras. Rursus, ut alma dies hebetârat sidera, natam Solis ad occasum, Solis quærebat ab ortu. Fessa labore sitim collegerat, oraque nulli Colluerant fontes; quum tectam stramine vidit Forte casam, parvasque fores pulsavit: at inde Prodit anus; Divamque videt, lymphamque ro

ganti

438-461. Ceres, Proserpinam quærens, puerum quendam mutat in stellionem seu lacertam. Hæc etiam Anton. xxiv. e Nicandro refert, quem eundem confer etiam in Theriac. 484 sqq. Paulo aliter et turpiuscule ex Orpheo, fragm. 16. rem narrant Clemens Alex. Paran. p. 13. et Arnob. adv. Gent. v. p. 174. Pavor ille matris, Fast. d. 1. 455 sqq. describitur. Ut hic terræ et profundum, sic a Callimach. tota terra et omnes fluvii commemorantur. Secundum hymn. Hom. errat novem dies. Pinus possent esse faces, ut sæpe. Et Apollod. μετὰ λαμπάδων; Arnob. faces geminas. Sed Ceres integras arbores gestavit. Fast. 493. accendit geminas pro lampade pinus. Auctore Claud. iii. 376. duas cupressus eum in usum succidit, easque complectitur, sieut sunt. Cic. Verr. iv. 48. tædas vocat. Sed tada etiam hodie Siculis vocatur genus arborum, quæ non nisi in Ætna nascuntur, et quarum lignum resinosum egregias præbet faces: vid. Brydon. d. 1. p. 189. Ipsa Dea inde tædifera. Ab Etna, Ætnæ ignibus. Petron. 89. ab aris accendit faces. Quomodo ab Ætna accenderit, ex suo

445

commento narrat Claudian, iii. inde a versu 392.

443. Perque pruinosas, etc.] Noctu et interdiu quæsivit filiam. Dies, s. sol clariore sua luce hebetat, obscurat sidera, ut non appareant. Similiter fere, II. Amor. vi. 20. psittacus virides pennis hebetat smaragdos. Sed Schirach. alius generis veneres in h. v. deprehendit. "Hebetare siderà, inquit, dicitur dies, ubi tepidum est vesperæ tempus, vacans æstu calentis solis. Valde poetice!"

446. Colligere sitim, contrahere, etiam reperitur apud Virgilium, in Georg. iii. 327; Horatius, IV. Od. xii. 13: adduxere sitim tempora. De siti Cereris multa apud Veteres ; confer Callim. VII. xii. 17. In h. Homer. a Metanira, Celei Eleusinii conjuge primum recreatur potu, postquam ab Iamba, Metaniræ famula, exhilarata erat.

447. Colluere raro ita occurit de bibente; durius multo apud Lactantium, in argumento, Aquam, ad colluendum jejunium, porrigere. Prodit Hæc anus a Nicandro Misma, ab aliis Baubo vocatur.

anus.

« AnteriorContinua »