Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Et se mentitis Superos celâsse figuris ;

66

326

Duxque gregis," dixit, "fit Jupiter: unde recurvis Nunc quoque formatus Libys est cum cornibus AmDelius in corvo; proles Semeleia capro; [mon; Fele soror Phoebi; nivea Saturnia vacca; Pisce Venus latuit; Cyllenius ibidis alis."

330

Hactenus ad citharam vocalia moverat ora. Poscimur Aonides: sed forsitan otia non sunt, Nec nostris præbere vacat tibi cantibus aurem. "Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen,'

sive in istis exemplis capiendum. Vide Schwarz. ad Plin. Pan. 81. Infra x. 159. mendacibus pennis de Jove in aquilam mutato. De hac Deorum transformatione vide Eratosth. Karaor. cap. 27; Hygin. dictis locis; Anton. Lib. d. 1. ubi alia, quam hic, animantia commemorantur, sub quorum figuris Dii latuerint. Neque ibi Jupiter et Juno mutantur, sed contra Minerva cum aliis Diis additur. Apollod. hoc unum habet, τὰς ἰδέας μετέβαλον εἰς ζῶα. Euseb. Præparat. Evang. p. 31. monet, ex hac Deor. transformatione ortum esse eorum cultum apud Ægyptios.

327. Dur gregis, hircus. Periphrasis est arietis. Nam Jupiter se in arietem commutavit; cujus rei argumentum est, quod Jupiter Ammon in Lybia sub figura arietis colitur. Confer versum 17. Corvus propter divinandi dotem Apollini sacer. Nicandro auctore, in accipitrem transiit, cujus caput apud Ægyptios Soli dabatur. Capri formam habebat Mendes, seu, Pan Ægyptiorum. Ab iisdem Luna sub felis imagine coleba

tur. Vacca cornua habebat Isis, et ibis symbolum erat Hermetis. Vide Jablonskii Panth. Æg. v. 2. In piscem Venus etiam apud Syros alio tempore transiit. Hyginus, P. A. 30; Noster, Fast. ii. 461 sqq. Et omnino

hæc de Typhoeo fabula apud Syros nata videtur, monente Heynio ad Apollod. d. 1. Ibis, avis ciconia similis, Ægypti peculiaris, immunda, ut quæ rostro anum purget.

332. Vocalia moverat ora, descriptio cantus; accinerat voce citharæ. De verbo posci vide ad iv. 274. Sic et Græce, airtio0au. Aonides ab Aonibus, priscis Bootiæ incolis. Modeste Musa abrumpere vult orationem et

suos reticere cantus.

335. Ordine referre dicuntur, qui rem totam inde ab initio referunt. Longius igitur carmen auditura Pallas consedit. Levis umbra etiam Tibul. II. v. 96. ubi Heynius hoc epitheton inde explicat, quia, foliis et fronde leviter ab aura motis, ipsa umbra micat, et contremiscit. Possis et dicere, quia umbra nullo est pondere. Propert. III. ii. 1. mollis umbra Heliconis. Schirachius h. 1. interpretatur gratam, dulcem, vertitque. Summam certaminis, universum certamen, sicut apud Cic. Fin. ii. 27. Summa philosophie est universa philosophia. Calliope eligitur, Musa præstantissima, quæ res gestas Deorum atque heroum cantu celebrabat. Itaque interdum pro toto Musarum choro ponitur. Æneid. ix. 535. Infra versu 662. maxima vocatur. Ad dicendum prodituri vestitum componere sole

Pallas ait; nemorisque levi consedit in umbra. 336 Musa refert: Dedimus summam certaminis uni." Surgit, et immissos hedera collecta capillos Calliope querulas prætentat pollice chordas; Atque hæc percussis subjungit carmina nervis : Prima Ceres unco glebas dimovit aratro; 341 Prima dedit fruges, alimentaque mitia terris; Prima dedit leges: Cereris sumus omnia munus ; Illa canenda mihi est: utinam modo dicere possem Carmina digna Deæ! certe Dea carmine digna est.

bant. Plinius, II. Epist. iii. 2. surgit, amicitur. Similiter et nunc Calliope decoris causa, capillos (quos mulieres domi sedentes immissos in faciem, aut sparsos per humeros et defluentes habebant, vi. 168; et Trist. I. iii. 43.) colligit, non nodo aut reticulo, sed hedera, doctarum frontium ornamento, quo et poetæ coronari solent. Confer Horat. I. Od. i. 29. Prætentat chordas, ante cantum oris pulsat, præludit, ἀνακρούεται, ἀναβάλλεται, more citharœdorum. Retentare chor

das, supra 117. Querula propter mollem sonum. Querula tibia, Horat. III. Od. vii. 30.

ne,

341. Hymnus Musa Cererem celebrans pertinet ad versum 661; sed pars ejus gravissima Raptus Proserpicui quatuor metamorphoses insertæ, ad versum 571. Hæc fabula a plurimis, sed magna varietate, tractata est. Juxta Marmor Arund. i. 14. jam sub Erechtheo aliquis, cujus nomen deletum est, carmen de ea composuit. Idem fecerat, ut e Pausan. i. 39. apparet, Pamphus. Ordine relata est in Homeri hymno in Cererem, et copiosius etiam seriore ætate a Claudiano peculiari de Raptu Proserp. carmine. Breviter eam attingunt Orpheus in Argon. 1189 sqq. Callim. h. in Cerer. 5-17. Cf. et Apollod. i. 5.

qui fere hymn. Homeric. sequitur; Hygin. fab. 146; Arnob. adv. Gentes, v. p. 173 sqq. Denuo Noster eam tractavit, Fast. iv. 339 sqq. Expressa denique erat in multis nummis aliisque monumentis. Spanhem. ad Callimachum, 9. Prima Ceres, etc. e Virgil. Georg. i. 147: Prima Ceres ferro mortales vertere terram Instituit. Conf. Noster Amor. iii. 10; Fast. iv. 401. Dimovit, dimovere, id est, arare instituit. Dimovere terram etiam, Georg. ii. 513. Mitia, culta, quum antea glandibus vescerentur homines. Mite, proprie de frugibus cultis et maturitatem consequutis. Sumus, pro vulgari sunt, ex Berneggeriano et uno Hamburgensi, qui pro diversa lectione habet, recepit et illustravit Heinsius qui laudat Pont. I. El. i. quorum sumus omnia, et infra x. 32. omnia debemur vobis, ubi vide notas. Sed quoniam nos ipsi hoc loco non in illis omnibus sumus, propterea præferrem sunt, nisi altera lectio doctior esset, quam ut a librario proficisci potuerit. Codex Regius A habet sunt; Codex B, sumus. Munus; hinc munifica dicta. Et quoniam agricultura est veluti mater legum civilium, propterea Ceres etiam legifera, θεσμοφόρος.

345. Dea.] Heinsius monuit hanc vocem posse referri ad dicere; idem

346

Vasta giganteis injecta est insula membris
Trinacris, et magnis subjectum molibus urget
Ætherias ausum sperare Typhoea sedes.
Nititur ille quidem, pugnatque resurgere sæpe;
Dextra sed Ausonio manus est subjecta Peloro;
Læva, Pachyne, tibi; Lilybæo crura premuntur;
Degravat Ætna caput; sub qua resupinus arenas
Ejectat, flammamque fero vomit ore Typhoeus.
Sæpe remoliri luctatur pondera terræ,
354
Oppidaque, et magnos evolvere corpore montes.
Inde tremit tellus; et rex pavet ipse silentum,

que ad Trist. IV. iii. 57. exempla congessit, quibus rò dignus adjunctum sibi habet casum secundum.

346. Vasta giganteis, etc.] Terrarum motus et subterraneorum ignium explosiones gigantibus terræ inclusis tribuere solebat fabulosa antiquitas, physica fere phænomena ex fabulis explicans. Ac Siciliæ quidem, vastæ, maximæ in mari Mediterraneo insula, Græcis a tribus promontoriis, arpars, Trinacris dictæ, Noster Eschylum Prom. 351. Pindarum Od. iv. 12. sequutus tam h. 1. quam Fast. iv. 491. et II. Pont. iii. 23. Typhoeum subjicit, qui, quum in acerrimo cum Jove bello tandem fulminum vi territus per mare Mediterraneum fugere coepisset, hac insula a Jove obrutus credebatur. Atque ita etiam Nicander apud Anton. lib. xxviii; Apollod. I. vi. 3; Hygin. fab. 152. Secundum Homer. autem Iliad. B. 783. ille in Arimis jacet, id est, vel in Cilicia, vel in Syria. Sed Arimos quum nonnulli in Pithecusis insulis prope Misenum collocarent, Virgilius, Æn. ix. 715. unam ex illis Prochytam nominavit. Vide ibi Heynii Exc. Encelado Ætnam superimponunt Orph. Quint. Smyrn. xiv. 582; Virgil. Æneid. iii. 578. et alii. Commode autem Noster

rem omnem a Typhoei supplicio et motibus repetit; eum enim Pieris et carminis sui argumentum fecerat, et falso in honore posuerat. Moles, montes et oppida, ut versu 354. remoliri pondera

terræ.

349. Nititur ille quidem.] Hoc idcirco fingitur, quia Sicilia terræ motibus sæpenumero quatitur. Dextra sed, etc. Nota sunt hæc tria Siciliæ promontoria, de quibus vide Claudian. Rapt. i. 147 sqq. Pelorum (Capo Pelorus) orientem spectat, Pachynum (Capo Passero) meridiem, Lilybæum (Cap. Marsala) occidentem. Ausonium, Ausoniæ seu Italiæ vicinum.

353. Flammamque vomit Typhoeus.] Quotquot ubique montes, aut loci marini eructant incendia, aut repentibus flatibus, qui vocantur Typhones, et terræ motibus concutiuntur, Typhoeo injecta finguntur. Confer Æneid. ii; Claudian. de Raptu Proserpinæ, i; Noster, xiv.

356. Inde tremit tellus.] Sic Typhoei motus fit causa probabilis, cur Pluto e sede sua exierit ad superas auras, Cupidinisque telis vulnerari potuerit! Sequentia expressa ex Homeri Il. Υ. 61 : Εδδεισεν δ' ὑπένερθεν ἄναξ ἐνέρων ̓Αιδωνεύς-μὴ οἱ ὕπερθε Γαῖαν ἀναῤῥήξειε Ποσειδάων ἐνοσίχ

Ne pateat, latoque solum retegatur hiatu, Immissusque dies trepidantes terreat umbras. Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus Exierat; curruque atrorum vectus equorum, 360 Ambibat Siculæ cautus fundamina terræ.

Postquam exploratum satis est, loca nulla labare, Depositique metus; videt hunc Erycina vagantem Monte suo residens, natumque amplexa volucrem; Arma, manusque meæ, mea, nate, potentia,"

66

dixit,

365 “Illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, Inque Dei pectus celeres molire sagittas, Cui triplicis cessit fortuna novissima regni. Tu Superos, ipsumque Jovem, tu numina ponti Victa domas, ipsumque regit qui numina ponti.

θων, Οἰκία δὲ θνητοῖσι καὶ ἀθανάτοισι pavein. Quem locum magnificum, et Longino, 9. laudatum, expressit etiam Virgil. Æneid. viii. 243. sed tantum in similitudine. Verum h. 1. ut apud Homerum, verus Plutonis timor declaratur. Sed verba petita ex illo Virgilii, trepidentque immisso lumine Manes. Silentes simpliciter, mortui. Pateat, patescat. Dies, lux. Trepidantes terreat, terreat, ut trepident.

360. Atra omnia, quæ ad inferos pertinent. Κυανότριχας ἵππους Plutoni dat etiam Orpheus; cæruleos Noster, Fast. d. 1. Equorum illorum nomina habet Claudian. R. i. 282. Ambibat, ut Jupiter monia mundi, ii. 401.

363. Erycina, Erix, hodie S. Guilano, mons altissimus non longe a Lilybæo, Veneris Erycine templo memorabilis. Hic Venus sua sponte in Plutone amorem excitat; sed apud Claudianum, quum Jupiter constituisset Proserpinam Plutoni conjugem

poscenti jungere, jubetur illam dolis perducere, ut certo die in campis ludat, Venerique comites se dant Minerva et Diana. Secundum Apollod. res fit Διὸς συνεργοῦντος. Cf. hymn. Hom. in Cer. 79. Vagantem, euntem et redeuntem. ii. 409.

365. Armu, manusque meæ, etc.] Non imperat filio, sed socium regni captat argumentis blandis et fortibus. Ante oculos poeta habuit Æn. i. 664. Ibi quoque Venus Amori: Nate, mea vires, mea magna potentia, per quem ego valeo et potens sum. Noster arma et manus addidit, quibus milites imperium proferunt. Superas, domas; confer i. 463. Molire, mitte. Triplex, in tres partes divisum. Fortuna novissima, sors ultima; nam fortuna tribuit sortem. Jovis sors prima exierat, novissima Plutonis, qui hinc a Seneca, Hercul. Fur. 833. tertiæ rex sortis vocatur. Claudian. Rapt. i. 100: Tertia suprema patior dispendia sortis.

Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
Imperium profers? agitur pars tertia mundi.

Et tamen in cœlo, (quæ jam patientia nostra est!)
Spernimur; ac mecum vires tenuantur Amoris.
Pallada nonne vides, jaculatricemque Dianam 375
Abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
Si patiamur, erit; nam spes affectat easdem.
At tu, pro socio si qua est mea gratia regno,
Junge Deam patruo." Dixit Venus: ille pharetram
Solvit; et, arbitrio matris, de mille sagittis
Unam seposuit, sed qua nec acutior ulla,
Nec minus incerta est, nec quæ magis audiat ar-
Oppositoque genu curvavit flexile cornu; [cum;
Inque cor hamata percussit arundine Ditem. 384

371. Quid cessant? cur non adduntur nostro imperio? Claudian. i. 222. Jupiter Veneri, cur ultima regna quiescunt? Imperium profers, extendis, amplias. Agitur bene explicat Regius, in periculo versatur, ne a nobis amittatur. Sæpe Cic. agi salutem, imperium, etc. dicit. Et bene tertia mundi pars; rege enim victo, totum regnum vincitur et servire cogitur. Claudian. Rapt. ii. 13: Venus jam Dite subacto Ingenti famulos. Manes ductura triumpho.

373. Jam inservit indignationi, notante Burmanno. Putientia, animi lenitas, quum quis patitur et ea quæ fieri non debent, adeoque sæpe in vitio ponitur. Eleganter qui adhibetur in interjectionibus, aut pro quum tantus. Tenuantur, minuuntur.

375. Pallada nonne vides.] A quibus potissimum spernatur Venus exponit; Pallas enim ac Diana perpetuam voverant virginitatem. Abscedunt alteri, qui deserunt ejus partes. Sed nunc est, fugere alterius imperium. Affectat, concepit. Si qua est

380

gratia, solennis formula in precibus. iv. 535; infra, 515. si nulla est gratia matris.

380. Solvit, aperit, detracto operculo, quo tegi pharetra solebat. Seposuit exquisitius, quam, elegit. Vide ad Plinium, Pan. xxxvii. 4. Nec quæ magis, etc. Hæc verba capit, cum aliis, etiam Burmannus de certa sagitta. Male; hoc enim jam dixerat poeta; igitur alia virtus intelligi debet. Facile audit arcum sagitta ea, quæ habilis est, et facile regi, mitti potest. Virgil. Georg. i. 514, neque audit currus habenas, regi non potest. Sic cepit etiam Schirach. "Notata, inquit, sagitta subtilis. Præclara vero est descriptio Amoris sagittam mittentis; eligit de mille unam, et quidem acutissimam, certissimam, facile sequentem: atqui vero tanta cura opus erat; etenim agitur pars tertia mundi."

384. Inque cor.] Regius, corde. Burmannus, nec in cor, nec in corde percussit satis eleganter dictum putat mallet inde cor.

« AnteriorContinua »