Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Arguis esse necem. "Dabimus tibi pignora veri; Parcite luminibus," Perseus ait; oraque regis Ore Medusæo silicem sine sanguine fecit.

249

Hactenus aurigenæ comitem Tritonia fratri Se dedit: inde cava circumdata nube Seriphon Deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis. Quaque super pontum via visa brevissima, Thebas, Virgineumque Helicona petit; quo monte potita Constitit, et doctas sic est adfata sorores: "Fama novi fontis nostras pervenit ad aures; Dura Medusæi quem præpetis ungula rupit. Is mihi causa viæ: volui mirabile monstrum

Non

nuere, detrahere gloriæ alterius. Parcere oculis alibi est, iis non uti, Tibul. i. 2. 23; sed h. 1. eos avertere. autem regis tantum ora mutavit, sed et amicorum. Pherecydes, Pindarus, Apollod. Fabulam Strabo, x. p. 487. e saxosa Seriphi natura explicat: Οὕτω δ ̓ ἐστὶ πετρώδης ἡ νῆσος, ὥστε ὑπὸ τῆς Γοργόνος τοῦτο παθεῖν αὐτὴν φάσιν οἱ κωμῳδοῦντες. Apud Hygin. fab. 273. qui haud dubie Eschylum sequutus est, Polydectæ funebres ludos Perseus facit.

250-678. Musarum colloquia cum Pallade.] Aurigena, χρυσογενής, χρυσónarρos, quem Jupiter in aurum conversus genuerat. Sic draconigena et alia, quæ supra legimus. Perplacet Schirachio hoc epitheton, quod nobilem habeat audaciam. Se dedit comitem exquisitius, quam, fuit comes. Se dare enim omnino dicuntur qui intersunt aut adsunt aliis, ad eos se applicant. Cava nube, ut, qui aquam ingrediuntur, curvata aqua cinguntur, apud Virgilium, Georg. iv. 361. Cythno. MSS. omnes, Cypro. Quæ insula quum remota nimis sit a Seripho, varie hoc nomen ab editoribus tentatum est. Cythno correxit Naugerius, et sic Planudes habet in Metaph. Græca. Cyth

255

nus et Gyarus e numero Cycladum

sunt.

254. Virgineumque Helicona; Helicon Virginibus, sive, Musis consecratus, quo tempore earum cultus e Thracia in Boeotiam transiit. Potitur loco, qui eo pervenit. Sorores vocantur et Furiæ iv. 470; atque Parcæ, Horat. II. iii. 15; sed Musæ docte sorores, quod epitheton ab iis ad poetas in primis translatum est.

256. Novi fontis, quem a forma Hippocrenes nomen accepisse putant. Sed undecumque ei impositum sit, etymologica ejus interpretatio fabulam ministravit. Etiam Trozenii quum fontem haberent cognominem, mythum ad se traxerunt. Pausanias, ii. 31. Medusaus præpes, Pegasus e sanguine Medusæ ortus, iv. 784. De significatione Tou præpes jam olim disputabant grammatici. Omnino celerem notat, et nunc substantive equum celerem. Rupit. Hoc magis aptum est fonti, quam fregit. Rumpitur, scinditur terra, unde fons exit. Mox factas pedis ictibus undas.

258. Monstrum, fons mirabili modo inventus. Sic mirabile monstrum etiam, Virg. Æn. iii. 26.

265

Cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci."
Excipit Uranie: “ Quæcunque est causa videndi
Has tibi, Diva, domos, animo gratissima nostro es:
Vera tamen fama est, et Pegasus hujus origo
Fontis;" et ad latices deducit Pallada sacros ;
Quæ mirata diu factas pedis ictibus undas,
Silvarum lucos circumspicit antiquarum,
Antraque, et innumeris distinctas floribus herbas:
Felicesque vocat pariter studiique, locique
Mnemonidas, quam sic affata est una sororum:
O, nisi te virtus opera ad majora tulisset,
In partem ventura chori Tritonia nostri,
Vera refers; meritoque probas artesque, locumque;
Et gratam sortem, tutæ modo simus, habemus.
Sed, vetitum est adeo sceleri nihil! omnia terrent
Virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus
Vertitur; et nondum me tota mente recepi. 275
Daulia Threïcio, Phoceaque milite rura
Ceperat ille ferox, injustaque regna tenebat.

66

261. Animo gratissima nostro es.] Notat Heinsius esse hemistichium Homericum, ἐμῷ κεχαρισμένη θυμῷ. Origo, auctor, ut i. 79. Tamen, autem. Fons ille Pegaseæ aquæ apud Claudianum, lv. 4. et Bellerophontei humor equi, Propert. III. ii. 2.

265. Silvarum lucos, etc.] Helicon præstabat soli bonitate; consitus erat arboribus, fruticibus et herbis tam saluberrimis, quam suavissimi odoris. In eo lucus Musarum, ad lævam fons Aganippe. Pausan. Boot. pag. 763 sqq. Felices studii, deest, respectu. Horat. I. Sat. ix. 11. felix cerebri. Virg. felix uteri, et in nostro opere, iii. 132. MSS. nonnulli, exilii felix. Mnemonides a græco μvýμwv, inde et Mnemosynes filiæ dictæ.

269. O, nisi te, etc.] Blanda et ur

270

Opera majora, Chorus, numerus,

bana compellatio.
nempe bellica.
cœtus, quanquam Musæ et choros in-
stituebant. Hesiod. Theog. 7. Sua-
viter additum, virgineus ; virgines enim
facile terrentur. Et virgineo terrori
conveniunt et sequentia, dirusque-
vertitur. Pyreneus e Thracia colo-
niam deduxit in Boeotiam, atque vel
ruditate sua vel bello Musas inde fu-
gâsse dici potuit. Se recipere aut col-
ligere dicuntur, qui ex magna animi
perturbatione ad tranquillitatem re-
deunt.

276. Daulis, urbs Phocidis, ex qua via ducebat ad Parnassi juga. Pausan. Phoc. p. 807 sqq. Templa Parnasia nempe Apollinis et Bacchi, qui ibi

colebantur.

66

Templa petebamus Parnasia: vidit euntes; Nostraque fallaci veneratus numina cultu: [dixit; "Mnemonides," cognorat enim, consistite," "Nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imImber erat," vitare meo: subiere minores [brem," Sæpe casas Superi." Dictis et tempore motæ Annuimusque viro, primasque intravimus ædes. Desierant imbres; victoque Aquilonibus Austro Fusca repurgato fugiebant nubila cœlo.

286

Impetus ire fuit: claudit sua tecta Pyreneus; Vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis. Ipse sequuturo similis stetit arduus arce:

66

"ea

Quaque via est vobis, erit et mihi,” dixit, Seque jacit vecors e summæ culmine turris; [dem;' Et cadit in vultus, discussique ossibus oris [tam. Tundit humum moriens scelerato sanguine tincMusa loquebatur: pennæ sonuere per auras;

Sed

280. Consistere proprie dicuntur, qui a cursu aut itinere quiescunt. BURM. Sidus, tempestas, quia ortus siderum et occasus tempestates concitat. Flor. II. viii. 8. hoc velut sidere Asiatici belli mota tempestas. Burmannus mallet grave frigus, quia poetæ grave sidus vocare solent acrem solem et inde vehementem calorem ; sed hunc non convenire imbri, quia, quum ille cadat, vehementia sideris frangatur; quæ omnia frustra ab eo monita sunt.

284. Primas ædes, atrium. In penetralia corruptorum et veteratorum Musis fas aut pudor introire non permittit.

291. Vecors, injecta ei insania. Turris, regia.

293. Tundit humum, etc.] Fabulæ sensum deprehendisse sibi videtur Safftius. Putat enim, Pyren. hunc fuisse malum poetam, qui, etiamsi

alis h. e. ingenio poetico destitutus fuerit, tamen volare voluerit, et, parum procedente opera, quasi vim inferre Musis, sed qui frustra desudaverit.

294-678. Certamen Musarum cum Pieridibus.] Pausan. Boot. p. 765. auctor est Pierum Macedonem Thespias venisse, ibique instituisse, ut ex Thracum disciplina novem Musæ iis nominibus, quibus adhuc appellantur, colerentur. Ex aliorum autem opinione ipsum habuisse novem filias, quas Musarum nominibus insignierit. Hoc earum certamen e Nicandro refert etiam Anton. Lib. ix. Eo auctore Musarum cantu tota rerum natura delinita est, Pieridum contra strepitu tenebris involuta. Victæ Pierides in novem diversas aves mutantur. Penna sonuere, auditus est clangor alarum. Salutantum. Nempe aves illæ a Græcis et Romanis docebantur red

295

Voxque salutantum ramis veniebat ab altis. Suspicit; et linguæ quærit, tam certa loquentes, Unde sonent; hominemque putat Jove nata loquutum :

Ales erat; numeroque novem, sua fata querentes, Institerant ramis imitantes omnia picæ.

Miranti sic orsa Deæ Dea:

66

Nuper et istæ 300 Auxerunt volucrem victæ certamine turbam.

Pieros has genuit Pellæis dives in arvis.
Pæonis Evippe mater fuit: illa potentem
Lucinam novies, novies paritura, vocavit.
Intumuit numero stolidarum turba sororum; 305
Perque tot Hæmonias, et per tot Achaïdas urbes
Huc venit, et tali committunt prælia voce:
"Desinite indoctum vana dulcedine vulgus
Fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis,
Thespiades certate Dea; nec voce, nec arte 310
Vincemur; totidemque sumus: vel cedite victæ
Fonte Medusao, et Hyantea Aganippe :

dere in primis vocem xaipɛ. Persius, Prol. 8. Tam certa loquentes. Sonus ille non utcunque simulabat vocem humanam, sed quam simillimus ei erat, adeo ut hominis vox credi posset. Martial. xiv. 76: Pica loquax certa dominum te voce saluto; Si me non videas, esse negabis avem. Eodem sensu, supra ii. 668. certi hinnitus. Contra Quintil. Instit. II. i. 21. de infante, loqui primum incerta voce tentavit. Picis autem expressior adeo loquacitas, quam psittacis. Plin. x. 42 s. 59.

301. Victas certamine Pieridas esse a Musis, vetus erat traditio, quæ forte hoc volebat, Græcos proprie sic dictos ingenio superâsse finitimos, Macedonas, etc.

302. Pieros.] Inde Pierides dictæ, quo nomine interdum ipsæ Musæ insigniuntur a Pieria, ubi cultæ. Sororum nomina habet Anton. Lib. ix. ubi vid. Munker. Vocavit, invocavit. Juno Lucina fer opem, obsecro! Terent. Ad. III. i. 15. De Pella et Paonia mox ad versum 313. Hamonia, Thessalia. i. 568. Ejus partes Achaia, Pelasgiotis et Phthiotis.

307. Tali voce.] Tam insolenti et fastus plena voce nos invadit. Committunt prælia, provocant ad cer

tamen.

310. Thespiades.] Thespia, oppidum juxta Heliconem. Ibi in honorem Musarum dies festi et ludi celebrabantur. Pausan. p. 761 et 771.

312. Hyantea, iii, 146. Emathia,

Vel nos Emathiis ad Pæonas usque nivosos
Cedemus campis: dirimant certamina Nymphæ."
Turpe quidem contendere erat; sed cedere visum
Turpius: electæ jurant per flumina Nymphæ, 316
Factaque de vivo pressere sedilia saxo. [est,

Tunc, sine sorte prior, quæ se certare professa
Bella canit Superum; falsoque in honore Gigantas
Ponit, et extenuat magnorum facta Deorum, 320
Emissumque ima de sede Typhoea terræ
Cælitibus fecisse metum; cunctosque dedisse
Terga fugæ; donec fessos Ægyptia tellus
Ceperit, et septem discretus in ostia Nilus.
Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat,

Macedonia. Justin. vii. 1. Ejus oppidum Pella, patria Pieridum. Partem Macedoniæ septentrionalem Pæonia protegebat a Triballis. Plin. iv. 10. Nivosos, quia Græcis ad septentrionem. Dirimant certamina; judices sedeant certaminis. Judices eligebantur, sedentes cognoscebant, et jurati sententiam dicebant. Sedilia vivo saxo etiam Æn. i. 167. in domo Nympharum.

318. Tunc, sine sorte, etc.] In certaminibus sorte plerumque constituebatur, uter certantium prior diceret. Nunc una Pieridum ipsa hoc sibi arrogat. Lenzius vero sic interpungit, tunc, sine sorte, prior, quæ se, etc. ut prior sit natu major seu maxima. Turpe autem Diis argumentum erat carminis seq. Ponere in honore, reddere honoratum, commemorandis ejus virtutibus. Similiter ponere in gratia, Cic. Attic. V. iii. 11: vid. Ernesti Clav. Cic. v. gratia. Extenuat, imminuit.

321. Typhoeus aut Typhon (Tvφωεὺς, Τυφών) monstrum immane, quod Terra, devictis Gigantibus magis exacerbata, e Tartaro peperit. Is et VOL. III.

ipse cœlum oppugnavit, jactisque cum
sibilo et boatu candentibus saxis Deos
terruit. Hesiod. Th. 820 sqq.; Apol-
lod. I. vi. 3; Anton. Lib. xxviii et
xlvii;
Schol. Æschyli ad Prom. 351;
Hyg. fab. 152 et 196. E descriptione
Hesiodi facile apparet, ventos procel-
losos, motus terræ flammasque inde
erumpentes huic fictioni originem de-
disse. Fuga Deorum mutatorum in
Ægyptum, ubi Dii sub formis ani-
mantium colebantur, addita est, ut
religio Egyptiaca accommodaretur
Græcæ. Eadem igitur tradebant sa-
cerdotes Ægyptii. Hyginus, P. A.
ii. 28.

325. Terrigenam.] гnyevǹs dicitur etiam Æschylo. A Junone procreatur in h. in Apoll. 306 sqq. ubi hic mythus aliter narratur. Qui in aliam formam transeunt, ea se celare dicuntur. vi. 110. etiam abdi, ut, I. Amor. x. 3. plumis abditus albis. Mentiri aliquem eleganter dicitur, qui formam ejus induit. Vide Intt. ad Sil. ii. 637. Quærunt autem Grammatici, utrum mentiri etiam res dicantur, atque rò mentitus ubique active sive neutraliter accipiendum sit, an pas

Pp

« AnteriorContinua »