Imatges de pàgina
PDF
EPUB

157

Circueunt unum Phineus et mille sequuti
Phinea: tela volant hiberna grandine plura [res.
Præter utrumque latus, præterque et lumen, et au-
Applicat hinc humeros ad magnæ saxa columnæ ;
Tutaque terga gerens, adversaque in agmina versus,
Sustinet instantes: instabant parte sinistra
Choanius Molpeus, dextra Nabatæus Ethemon.
Tigris ut, auditis diversa valle duorum
Exstimulata fame mugitibus armentorum,
Nescit, utro potius ruat; et ruere ardet utroque :
Sic dubius Perseus, dextra lævane feratur,
Molpea trajecti submovit vulnere cruris ;
Contentusque fuga est: neque enim dat tempus
Ethemon,

165

Sed furit; et, cupiens alto dare vulnera collo, 170
Non circumspectis exactum viribus ensem
Fregit; et extrema percussæ parte columnæ

158. Hiberna, quam procellæ in terram dejiciunt. En. x. 801 sqq.: Telaque conjiciunt,velut effusa si quando grandine nimbi Præcipitant. Cf. ix. 668. Apud Homerum, Il. M. 156. vero tela νιφάδες ὥς πίπτον pale. Præter utrumque latus; juxta utrumque latus, et dextrum et sinistrum, propeque et oculos et aures.

160. Applicat hinc humeros, etc.] Similem Alexandri pugnam referunt Curt. ix. 5. et Justin. xii. 9. quam minime credibilem, et ex hac Persei fabula fictam putat Burm. applicare verb. propr. in hac re. Ad saxa, saxis. Atria autem media magnæ olim innitebantur columnæ.

162. Instabant.] Codices nostri, instabat. Vide quæ diximus supra ad eripient, in versu 12. Choanius, a Chaonibus qui ex antiquissima Pelasgorum stirpe erant, vetustissimis

temporibus pars Epiri habitabatur. Strabo, p. 498; Plin. iv. proœm. Male autem Chaonius et Nabatæus (vide ad i. 61.) hic junguntur. Non igitur dubitavi e Micylli conjectura Choanius exhibere probat eam etiam Harduin. ad Plinium, vi. 28 s. 32. ubi de Chaonis. Arabiæ incolis, agitur. Tigris, etc. Bene delecta similitudo. Homer. vero et Virg. Æn. ix. 339. cum leone impasto potius, quem vesana fames stimulat, fortem bellatorem comparant. Diversa valle; in parte diversa vallis.

170. Furere, μαίνεσθαι, θύειν, sæpe bono sensu de milite acriter pugnante. Bruckh. ad Propert. IV. vi. 56: sed idem et iratorum est. Non circumspectis, non antea ponderatis, hoc est, nimiis. Exigere ensem, summam virium intentionem notare: docuit Barth. at Stat. vi. Theb. 718.

Lamina dissiluit, dominique in gutture fixa est.
Non tamen ad letum causas satis illa valentes
Plaga dedit: trepidum Perseus, et inermia frustra
Brachia tendentem Cyllenide confodit harpe. 176
Verum ubi virtutem turbæ succumbere vidit,
"Auxilium," Perseus, "quoniam sic cogitis ipsi,"
Dixit, "ab hoste petam; vultus avertite vestros,
Si quis amicus adest:" et Gorgonis extulit ora.
Quære alium, tua quem moveant miracula," dixit
Thescelus: utque manu jaculum fatale parabat
Mittere, in hoc hæsit signum de marmore gestu.
Proximus huic Ampyx animi plenissima magni
Pectora Lyncidæ gladio petit; inque petendo 185
Dextera diriguit, nec citra mota, nec ultra.
At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
Ementitus erat, clypeo quoque flumina septem
Argento partim, partim cælaverat auro,

66

Aspice," ait, "Perseu, nostræ primordia gentis: Magna feres tacitas solatia mortis ad umbras 191

173. Dominus, qui utitur aliqua re. Cyllenide, quam a Cyllenio, sive Mercurio acceperat: vide ad iv. 726. Etiam Orpheus, Lith. xv. 45. рπην Κυλληνίδα habet.

177. Verum ubi, etc.] Serius hoc auxilio utitur ut fortitudinem antea ostentaret. Ab hoste petam. Sic fas et ab hoste doceri. Hostis, Gorgo olim occisa. Ejus capite in pugna cum Gigantibus similiter utitur Minerva apud Claud. xxxvii. 93 sqq. Extulit. iv. 655. prodidit ora. Miracula, magicæ artes, versu 197. Moveant, terreant. Fatale est, quod arreptum causa fuit ipsi mutationis. Hasit signum exquisite, factum est signum. In hoc signum hæsit; hoc est, Thescelus in statuam marmoream ita est conversus, ut jaculum emittere velle videVOL. III.

batur. Gestus illi aut similes notati haud dubie jam ab antiquiore poeta. Etenim etiam in Polydectæ et amicorum transformatione, observante Apollod. II. iv. 3: τῶν ἰδόντων, οποῖον ἕκαστος ἔτυχε σχῆμα ἔχων, ἀπελιOwen. Hoc ergo Noster et iy. 551 sqq. sequutus est. Diriguit; rigida et dura facta est.

187. At Nileus, etc.] Sic Turnus in clypeo Inachum fluvium, quia ab Inacho genus ducebat, cælatum habebat. Æneid. vii. 789. Primordia, origo. Cadere ab aliquo per breviloquentiam dicitur is, qui interfectus ab eo cadit. Exempla habet Burmannus. Magnum autem Veteribus erat solatium, a magno viro cadere: vide ad ix. 6.

[ocr errors]

A tanto cecidisse viro." Pars ultima vocis,
In medio suppressa sono est; adapertaque velle
Ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis. [quit,
Increpat hos, "Vitioque animi, non crinibus," in-
Gorgoneis torpetis," Eryx: "incurrite mecum;
Et prosternite humi juvenem magica arma moven-
Incursurus erat: tenuit vestigia tellus ; [tem."
Immotusque silex, armataque mansit imago. 199

66

204

Hi tamen ex merito pœnam subiere: sed unus Miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus, Gorgone conspecta saxo concrevit oborto : Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo Ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. Dum stupet, Astyages naturam traxit eandem ; Marmoreoque manet vultus mirantis in ore. Nomina longa mora est media de plebe virorum Dicere: bis centum restabant corpora pugnæ; Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.

Pœnitet injusti nunc denique Phinea belli. 210 Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris ; Agnoscitque suos, et nomine quemque vocatos Poscit opem; credensque parum, sibi proxima tangit [supplex, Corpora: marmor erant: avertitur; atque ita Confessasque manus, obliquaque brachia tendens,

196. Torpere, verbum ambiguæ significationis, quum et de saxi natura, et de homine inerti dicatur.

197. Magica arma, magicos cantus, incantamenta, atque veneficia. Vestigia, pedes.

200. Ex merito: quia Phinei satellitium et malæ causæ propugnatores. Concrevit, immobilis est factus. Eleganter Pont. II. xi. 10. concretus dolor,

quum quis ita obstupescit, ut sine motu stet, veluti in saxum mutatus. Trahere, ut ii. 236. Media de plebe; Æn. ix. 373. multam sine nomine plebem. Corpora, sæpe pro hominibus. Æn. ii. 18. delecta virum corpora.

215. Confessasque.] Victos se Veteres confitebantur sublatis manibus, ut docet Faber Agon. i. 8. Obliqua brachia habebat supplicans Phineus,

[ocr errors]

Vincis," ait, "Perseu; remove fera monstra,

216

tuæque Saxificos vultus, quæcunque ea, tolle Medusæ. Tolle precor; non nos odium, regnive cupido Compulit ad bellum: pro conjuge movimus arma. Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra: 220 Non cessisse piget; nihil, o fortissime, præter Hanc animam concede mihi: tua cetera sunto.” Talia dicenti, neque eum, quem voce rogabat, Respicere audenti, Quod," ait, "timidissime Phineu,

66

224

229

Et possum tribuisse, et magnum munus inerti est,
Pone metum, tribuam: nullo violabere ferro.
Quin etiam mansura dabo monumenta per ævum;
Inque domo soceri semper spectabere nostri,
Ut mea se sponsi soletur imagine conjux."
Dixit: et in partem Phorcynida transtulit illam,
Ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
Tunc quoque conanti sua flectere lumina, cervix
Diriguit, saxoque oculorum induruit humor. [plex,
Sed tamen os timidum, vultusque in marmore sup-
Submissæque manus, faciesque obnoxia mansit.

quum obstupefactus pedem retro ferret, vultumque, ne mutaretur, aver

teret.

Fera monstra, κεφαλὴ δεινοῖο πελúρov, Il. E. 741. Saxificus, in saxum convertens; vox ab Ovidio, ut videtur, facta ad formam rov vulnificus.

221. Non cessisse piget.] Me, inquit Phineus, pœnitet tibi Andromedam non permisisse. Nihil præter,

etc. En. xii. sine hanc animam et miserere precantis.

225. Et possum tribuisse, etc.] Lenzius interpungit post possum; tribuisse autem conjungit cum seq. quanquam

non negat, tribuisse posse capi pro tribuere. Hoc forte melius. Horat. A. P. poteras dixisse, dicere. Et ita passim. Ut mea se sponsi, etc. Temere hoc additum; etenim Andromeda mox relinquebat cum Perseo paternam domum.

230. Phorcinida.] Phorcynis, Medusa Phorci filia.

235. Submissæ, supplices. Cicero, pro Planc. 10: tribubus me submisi et supplicavi. Obnoxius nunc proprie, qui conscius sibi malæ rei cedit alteri vid. Parei Lexic. crit. hoc. v.

II. Victor Abantiades patrios cum conjuge muIntrat, et immeriti vindex ultorque parentis [ros Aggreditur Prœtum; nam fratre per arma fugato Acrisioneas Protus possederat arces.

239

Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat,
Torva colubriferi superavit lumina monstri. [arce,
Te tamen, o parvæ rector, Polydecta, Seriphi,
Nec juvenis virtus, per tot spectata labores,
Nec mala mollierant: sed inexorabile durus
Exerces odium; nec iniqua finis in ira est.
Detrectas etiam laudes, fictamque Medusæ

236. Patrii muri, urbs Argos, quam, etsi tenebat Proetus, tamen intrare Perseus poterat. Non igitur erat, cur Burmannus præferret fines aut portus. Cum conjuge, Andromeda.

237. Et immeriti, etc.] Heinsius ex Naugerii MSS. dedit immeritæ, ut parens hic sit Danae; quæ quo jure dicatur immerita, et quam injuriam ei e Proto illatam ulcisci voluerit Perseus, non invenio. Verum haud dubie vidit Lactant. in Argum. hanc fabulam, qui per parentem, avum Acrisium intelligit, quem etiam immeritum non bene de Perseo meritum (arca enim inclusum Persea cum matre in mare projecerat,) vindicare, in regnum, quo pulsus a fratre erat, restituere voluerit. Rectius tamen immeritum interpretaberis, qui talem sortem non meruerat, ut a fratre regno exueretur. Abantis filii regnum paternum ita inter se diviserant, ut Acrisius Argis maneret, Prætus Tirynthem et alia possideret. Dissidia inter eos, orta esse, etiam Pausan. ii. p. 145. narrat; sed Protum Acrisioneas possedisse arces, Argos urbem occupâsse, nec ab illo, nec ab alio auctore traditur.

242. O parva.] Codex Regius A, parvi; at Juvenalis, Satyr. vi. 564. et parva tandem caruisse Seripho; et x.

245

170. ut Gyari scopulis parvaque Seripho. Polydectes, rex Seriphi (quæ fuit una ex Cycladibus,) frater Dictyis, qui Dictys Persea cum matre in arca ad insulam delatum educandum curaverat. Polydectes autem, Danaes amore captus, sed Hippodamiæ nuptias simulans, quum munera ab amicis colligeret, quibus Hippodamiam emeret, Perseus ultro promisit, se vel Gorgonis caput allaturum ; quibus promissis ut staret, eum impulit Polydectes. Reversus comperit matrem cum Dictye ob Polydectæ violentiam ad aras confugisse; qua re commotus illum cum sociis in saxa mutat. Sic Apollod. II. iv. 1-4; confer Schol. Apollon. iv. 1091. et Schol. Pindari P. x. 72. et xii. 18; Zenob. i. 42; Hygin. fabulas 63, 64. 273. Extiterant olim Æschyli Polydectes, Sophoclis Danae, Euripidis Danae et Dictys. Sed in primis Pherecydem seriores mythologi sequuti esse videntur. Persea cum Medusæ capite in Seriphon redeuntem pinxerat Polygnotus, Pausan. p. 52.

244. Durus, inexorabilis, ut Fast. iv. 111. dura puella; et h. 1. bene opp. Tq mollierant. Otiose additum nec iniqua, etc.

246. Detrectas.] Detrectare, mi

« AnteriorContinua »