Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Ventorum rabies motis exasperat undis.
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
Fraxineam quatiens æratæ cuspidis hastam ;
"En," ait, "en adsum præreptæ conjugis ultor. 10
Nec mihi te pennæ, nec falsum versus in aurum
Jupiter, eripient." Conanti mittere Cepheus,
Quid facis?" exclamat: "quæ te, germane, furentem
Mens agit in facinus? meritisne hæc gratia tantis
Redditur? hac vitam servatæ dote rependis? 15
Quam tibi non Perseus, verum si quæris, ademit,
Sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,

eleganter dicitur asperari, exasperari, quum commovetur, fluctibus motis inæquale fit et hispidum. Horat. I. Od. v. 7: aspera Nigris æquora ventis.

8. Phineus, frater hic Cephei; alter ab illo qui oculis mulctatus Argonautas hospitio excepit: huic tamen Andromeda desponsata fuerat, antequam ceto exponeretur. Belli temerarius auctor; dux, caput atque incentor hujus pugnæ erat Phineus, dum præreptam sibi sponsam inconsideratissime dolet, et quam se accepisse putat injuriam, armis vindicandam constituit.

9. Fraxineas hastas bellatoribus dant poetæ, quia et fraxinus aptissima hastis, et Achillis hasta nobilitata. Plin. xvi. 13. Erate cuspidis, ærata cuspide. Quatere et vibrare hastam, est ejus, qui aut minitatur jactum, aut ad pugnam provocat alterum.

10. En, ait, en.] Hujus particula exclamativæ repetitio vivide exprimit indignationem Phinei. Præripere, ante rapere, quod alteri debebatur. Sic præcipere, Virg. Ecl. iii. 98. Pennis et Jove patre imprimis superbiebat Perseus, iv. 696-699. Falsum, in quod quis fallendi causa transit. Et in tale aurum mutatus erat Jupiter. Sed Phineus negare nunc vult, Jovem

esse ejus patrem. Itaque cape, ut i. 754. falsum genitorem, et ix. 24. in simili exprobratione, fictum patrem. Mittere, ut ẞáε, absolute.

13. Quid facis? etc.] Hæc oratio, quæ in rei indignitate demonstranda versatur, convenit personæ senis justi. Quæ te. Heinsius, vel invitis membranis censet legendum, quod te, ut conjungatur cum facinus. Mens, ut Ovuòc, ira, insania. Tibul. IV. iii. 7: Quis furor est, quæ mens? Hor. I. Ep. ii. 60 dolor quid suaserit et mens. Dos, præmium, quatenus datur sponso nuptias celebranti. Vitam servatæ rependere, operam vitæ servatæ compensare.

17. Grave numen, id est, potens. Nereidum. Vide ad iv. 669. Corniger, quia sub arietis forma colebatur a Libycis gentibus. Vide Freinshemium ad Curtium, IV. vii. 23. Visceribus meis, filia mea. Viscera et onλáyxva, liberi, amici et quicunque nobis cari sunt, sicut viscera nostra. Sed non sine vi Nostro passim sic repetitur, quum sententiæ coacervantur : vid. Quintil. Inst. Or. IX. iii. 48. ubi hic ipse locus ab eo laudatur: sic et i. 595. Bellua ademit paulo durius, adempta tibi eo, quod devoranda proposita erat belluæ.

20

Sed quæ visceribus veniebat bellua ponto
Exsaturanda meis: illo tibi tempore rapta est,
Quo peritura fuit; nisi si crudelis id ipsum
Exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro. [ta est;
Scilicet haud satis est, quod, te spectante, revinc-
Et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:
Insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis,
Præmiaque eripies ? quæ si tibi magna videntur, 25
Ex illis scopulis, ubi erant affixa, petîsses: [nectus,
Nunc sine, qui petiit, per quem hæc non orba se-
Ferre, quod et meritis et voce est pactus; eumque
Non tibi, sed certæ prælatum intellige morti."
Ille nihil contra: sed et hunc, et Persea vultu 30
Alterno spectans, petat hunc ignorat, an illum;
Cunctatusque brevi, contortam viribus hastam,
Quantas ira dabat, nequicquam in Persea misit.
Ut stetit illa toro; stratis tum denique Perseus
Exiluit; teloque ferox inimica remisso

20. Nisi si bene se habet; vid. Heins. ad Heroidd. iv. 3. Etiam Cicero de Divin. v. 9: Nisi si in Dalmatiam aufugerit.—Exigis, ut pereat, exigebas, ut periret.

22-25. Scilicet haud satis, etc.] Non urgenda hæc sunt; Phineus enim viribus suis nec solus liberare Andromedam, nec Perseo liberanti opem ferre. In his verbis ironia est, qua Phineo insultat frater Cepheus. Quum enim et patruus et sponsus esset Andromeda, aliquid certe auxilii afferre debebat ; quum vero nihil prorsus tulerit, impudentissime eam repetit, quam tutari non est ausus. Spectante, nempe, otiose.

27. Bene hæc senectus, ut versu

222. hanc animam. Itaque retinui pronomen, quod Heinsius et Burman

nus omiserunt. Meritis id non pactus

35

erat, sed idem verbum, quod sæpe fit, duobus nominibus diverso sensu accommodatum.

30. Ille nihil contra (etiam xii. 232.) ut solent violenti, cum repelluntur veritatis viribus. Sæpe aliquis hastam intorquet viribus aut nisu iræ, doloris, etc.

35. Ferox, concitus furore. Remisso, rejecto; eandem namque hastam in Phineum Perseus rejecit. Pectora rupisset. Vivianus, pectora fregisset, ex solenni permutatione. Rumpere pectora frequentat Noster. iii. 627; vi. 251. Etenim rumpere est secare, findere. III. Am. x. 32. rumpit vomer humum. Alture aut ara, focus in medio atrio, in quo Dii Penates colebantur; versu 155. Nuptiis adhibitas aras et sacra, advocatos Deos hinc liquet et ex tumultuaria

Pectora rupisset; nisi post altaria Phineus
Isset: et, indignum! scelerato profuit ara.
Fronte tamen Rhæti non irrita cuspis adhæsit; [est,
Qui postquam cecidit, ferrumque ex osse revulsum
Palpitat, et positas aspergit sanguine mensas. 40
Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras;
Telaque conjiciunt; et sunt, qui Cephea dicant
Cum genero debere mori: sed limine tecti
Exierat Cepheus; testatus Jusque, Fidemque,
Hospitiique Deos, ea se prohibente moveri.
Bellica Pallas adest; et protegit ægide fratrem,
Datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine
Edita Limnate vitreis peperisse sub antris [Gange

altera illa in nuptiis Pyrithoi pugna, lib. xii. 258: Proximus ut steterat, spectans altaria vultu Fumida terribili, cur non, ait, utimur istis?

38. Fronte, deest in. Palpitat. Multi, calcitrat. Farnabius qui admittit calcitrat hoc verbum ita interpretatur: "More cadentium in acie et pugna, qui, λὰξ aut ὀδάξ apud poetas, terram ingratiis et indignanter salutant." Indomita, ádápaστos, implacabilis. Vulgus, milites gregarii; confer versum 207. Conjiciunt, una jaciunt. Confer cum hoc ardore xii. 240 sqq. Se prohibente, prohibere volente, improbante. Ea moveri, eum tumultum excitari.

46. Bellica Pallas, etc.] Heroa, quem inter præsentissima pericula servari volunt, a numine quodam vel tectum, vel admonitum poetæ fingunt. Sic xii. 359. Theseus Pallados admonitu tutus. Pallas autem Perseo in omnibus itineribus aderat. De Egide ejus locus classicus Homeri Il. B. 447 sqq. Fratrem. Etiam Orph. de Lap. xv. 42. кaoiyvηtos, germanus, Minervæ.

47. Athis, puer tener et mollis,

45

quales solent Orientis populi, quorum etiam ad fastum ornatus, forte adumbratus est e Virg. ix. 581.

48. Limnate.] In hoc nomine variant MSS. Heinsius scribendum censet Limnatis, ἀπὸ τῆς λίμνης. Sic apud Lacedæmonios culta fuit Limnatis Diana, dicta a Limnis oppido. Addit idem et Limnacias legi posse, nam λιμνακίδας esse nymphas palustres. Antris de Oceano et Eridano reperitur apud Claudianum, XII. xxxiv. 28. 147: Vitrea sedilia Clymenes in Oceano Virgil. Georg. iv. 350. Putant intelligi crystallina; ex crystallo enim antra sub mari composita fingi a poetis. Sed et aqua marina vitrea dicitur Æneid. vii. 759. vitrea unda Fucini; Claud. xxxiii. 267. vitreis Oceanus undis. Quin adeo Dii marini ipsi vitrei: Horat. I. Od. xvii. 20. vitrea Circe. Hinc omnia vitrea, quæ ad Deos marinos pertinent. Virgil. Georg. iv. 335. Nymphæ Oceani vellera carpunt hyali colore fucata, váAiva, vitrea. Nempe utrumque vocatur, et de colore viridi et cæruleo dicitur, quem quoniam mare refert, æque ac viridis et cæruleus de omnibus

50

Creditur, egregius forma; quam divite cultu
Augebat, bis adhuc octonis integer annis;
Indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
Aureus ornabant aurata monilia collum;
Et madidos myrrha curvum crinale capillos.
Ille quidem jaculo quamvis distantia misso
Figere doctus erat; sed tendere doctior arcus. 55
Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
Stipite, qui media positus fumabat in aula,
Perculit; et fractis confudit in ossibus ora.
Hunc ubi laudatos jactantem in sanguine vultus

prædicatur, quæ ad mare et aquam pertinent. Cultus, vestitus. Integer, florens ætate. Chlamydem Tyriam. Æn. iv. 137: Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. Confer ii. 733.

53. Et madidos myrrha.] In libro iii. versu 555 : et madidus myrrha crinis. Myrrha liquor e myrrha stillans, capillis ungendis adhibebatur, quo niterent ac suavissime olerent. Curvum crinale; pro quo Thuan. Oxon. Berneg. cohibebat mithra, quod non contemnendum putat Burmannus, quia mithra Orientalium cultus, in primis mollium virorum erat. Addit, nescire se an ita absolute ponere crinale solebant Veteres. Crinale, ornamentum capillos cohibens, nove sic absolute positum, occurrit tamen et Pont. III. iii. 15. Similiter Horat. I. Ep. ii. 18. campestre sic substantive, cingulum, quo cincti erant lumbi in campo se exercentium. Monilibus et torquibus Orientales colla ornare solebant.

55. Tendere doctior; sic nostri Regii. Unus Gronovianus, certior, quod rectum esse monet Burmannus, propter una sagitta Certior in libro i. 519. At in tendendo arcu non tam certitudo requiritur quam doctrina, sive ars. Iidem Orientales arte sagittaria exVOL. III.

cellebant. Plinius, Hist. Nat. vi. 17. Itaque et Horat. I. Od. xxix. 9. de puero Parthico: Doctus sagittas tendere Sericas arcu paterno.

56. Lenta cornua, flexibilia arcus cornua. Aula, id est atrium. Putem tamen, revocandum esse in ara, quod omnes habent præter Jun. et unum Gronovii, unde Burmannus accepit in aula. xii. 215. ignibus atria fumant ; 271. Ecce rapit mediis flagrantem Rhatus ab aris Prunitium torrem; qui locus nostro simillimus. Fumus autem per foramen tecti abibat. Confudit. Confundebantur lineamenta oris, ne dignoscerentur. Ora, notas et lineamenta oris. Mox versu 292. discussi ossibus oris. Conf. xii. 251. Silius, iv. 380. perfracta in ore cruento Ossa sonant.

59. Laudatos, pulchros. xii. 398. laudata artificum signa. II. Am. i. 93. laudata facie puellæ. Jactare, de moribus morientium. x. 721; Virg. En. xi. 669. suo se in vulnere versat. Junctissimus, conjunctissimus, amicissimus. Tales comites, etiam Eneid. ix. 177-179. Sub vulnere, ex vulnere. Sub passim causam indicat, vid. Schulting. ad Senec. Suas. vii. Quo plus, etc. Cf. xii. 292: Puero quæ gloria fuso.

N n

60

Assyrius vidit Lycabas; junctissimus illi
Et comes, et veri non dissimulator amoris :
Postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
Deploravit Athin; quos ille tetenderat arcus
Arripit: et," Mecum tibi sint certamina," dixit:
"Nec longum pueri fato lætabere; quo plus 65
Invidiæ, quam laudis, habes." Hæc omnia nondum
Dixerat: emicuit nervo penetrabile telum ;
Vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
Vertit in hunc harpen spectatam cæde Medusæ
Acrisioniades, adigitque in pectus : at ille
Jam moriens, oculis sub nocte natantibus atra
Circumspexit Athin; seque acclinavit in illum,
Et tulit ad manes junctæ solatia mortis.

70

76

Ecce Syenites, genitus Methione, Phorbas, Et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam, Sanguine, quo tellus late madefacta tepebat, Conciderant lapsi : surgentibus obstitit ensis, Alterius costis, jugulo Phorbantis adactus.

67. Penetrabile active, ut Æneid. x. 481. penetrabile telum.

69. Vertit harpen.] Harpe ensis est Mercurii falcatus quo Perseus Medusæ caput amputavit. Spectatam. Spectantur ea, quorum natura certis experimentis cognoscitur. Natantibus oculis. Oculi morientium natare dicuntur, quoniam incerto motu fluctuant; sic Virgilius de Eurydice, Georg. iv Fata vocant, conditque natantia lumina somnus. Se acclinavit ad illum; suavissima mors σvvθνήσκειν θνήσκουσι φίλοις. Euripid. Suppl. 1006. Virgil. Æneid. ix. 444. Nisus cadens super exanimem sese projecit amicum. Tulit-solatia, etc. ut 191. Florus, iv. 18: magni famam ducis ad inferos secum tulit.

:

74. Syene, urbs Ægypti in finibus Ethiopiæ sub ipso Caneri tropico. Plin. ii. 70 s. 75. Ptolem. iv. 5. Eleganter autem et patriam et genus istius Phorbantis describit, ne quis Phorbanta Priami filium illi pugnæ interfuisse putet. Madefacta tepebat. Virgil. Æneid. ix. 333: tepefacta cruore Terra torique madent; Homer. Od. Λ. 419 : δάπεδον δ ̓ ἅπαν αἵματι Ovεv. Nunc vero pro tepebat expectâsses aliud verbum, quod lubricitatis notionem involveret; ea enim causa fuit, cur illi conciderent lapsi, i. e. copia poetica, laberentur. Late non est urgendum; etenim adhuc non nisi tres conciderant. Surgentibus, surgere conantibus.

« AnteriorContinua »