Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe;
Exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
Evocet Auroræ, currus Aurora diurnos.
Hic hominum cunctos ingenti corpore præstans
Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus

631

Rege sub hoc, et pontus erat, qui Solis anhelis
Æquora subdit equis, et fessos excipit axes.
Mille greges illi, totidemque armenta per herbas
Errabant; et humum vicinia nulla premebant. 635
Arboreæ frondes, auro radiante virentes,
Ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

sequitur. Virgil. Georg. 388: Vocat pluviam cornix.

630. Cunctos hominum.] Græco more. Liv. xxx. 9. expediti militum. Lectio Codicis B. custos, sola sincera mihi videtur apud Homerum enim et cæteros poetas, reges sunt oμéves Xawv, pastores, custodes populorum. Atlas, Iapeti filius, Mauritaniæ rex, quem, quum Astronomiæ esset studiosus, sphæramque invenisset, cœlum humeris sustinere poetæ finxerunt. Sic Cic. Tusc. v. 3; Isidor. lib. xiv. cap. 8. Ultima. Vide ad ii. 254. Pontus æquora subdit, subdit se, aquas undis suis excipit equos. Virgil. Æneid. x. 103: premit placida æquora pontus, premit suas undas, ut quiescant. Anheli equi jam orienti Soli dantur a Virgilio, Georg. i. 250. Fessi axes, ut fessa cursu naves. Plinius, V. Ep. vi. 14: auras spatio ipso lassas.

suas,

635. Errare verbum proprium et elegans de gregibus et armentis, quæ pascuntur in prato. Virgilius, Georg. i. 15: cui Ter centum nivei tondent dumeta juvenci. Priscis autem temporibus, greges et armenta maximæ ipsorum regum opes. Vicinia nulla, quia in extremo orbe terrarum ad Oceanum habitabat. Premebant. No

stri Regii, premebat vicinia in feminino genere. Premere eleganter, pro includere, coercere.

636. Arborea frondes, etc.] Hæc sunt illa aurea poma, quæ alii Hesperidibus, Atlantis filiabus, tribuebant. Veterum alii citrea vel aurantia intelligenda esse putabant, Athen. lib. iii. p. 82 sq. alii oves præstantissimas colore rutilo; poetis enim oves unλa dicebantur. Diodor. iv. p. 233; Palæph. 19. Quum poma aurea his arboribus data essent, alii et frondes ramosque finxerunt ex eo eodem metallo. In Mauritania hortos illos collocârunt et alii, ut Plinius, Hist. Nat. v. 5. de Lixo, illius terræ urbe, ibi et Hesperidum horti; nonnulli in Cyrenaica, Apollod. inter Hyperboreos, sed antiquiores in insula Oceani Occidentalis. Hesiod. Th. 215. ÉρηV κλυτοῦ Ωκεανοιο. Sic et Pherecydes : vid. Salmas. Exercitt. Plin. p. 207 et 671. Auro radiante virentes exquisite, aureæ. Virere bene delectum, quia et frondibus et metallis aptum. Claudian. xxxv. 291: Fulgentes viridi ramos curvata metallo. Auro repetitur sic, ut ii. 107. Frondes ut vestire, ita et tegere arbores dicun

tur.

66

66

640

Hospes," ait Perseus illi, "seu gloria tangit Te generis magni: generis mihi Jupiter auctor; Sive es mirator rerum, mirabere nostras. Hospitium, requiemque peto." Memor ille vetustæ Sortis erat: Themis hanc dederat Parnasia sortem; Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro Arbor et hunc prædæ titulum Jove natus habeId metuens, solidis pomaria clauserat Atlas [bit." Monibus, et vasto dederat servanda draconi; 646 Arcebatque suis externos finibus omnes. [rum, Hinc quoque, "Vade procul, ne longe gloria reQuas mentiris," ait, "longe tibi Jupiter absit." Vimque minis addit; foribusque expellere tentat Cunctantem, et placidis miscentem fortia dictis.651 Viribus inferior; quis enim par esset Atlanti Viribus? "At quoniam parvi tibi gratia nostra est; Accipe munus," ait; lævaque a parte Medusæ 654 Ipse retroversus squalentia prodidit ora. [que Quantus erat, mons factus Atlas: jam barba coma

642. De Themidis oraculo vide ad i. 321. Themis autem cognata Atlanti; ambo enim genus ducebant a Titanibus. Titulum, gloriam, hanc gloriosam prædam. Et eventum habuit hæc sors; namque Hercules, Jove natus, illa mala abstulit: vid. ix. 190. Per mania Burmannus intelligit montés, qui munimen præstiterint. Fuerit sane Atlas immanis gigas, si montes transtulerit, iisque pomaria clauserit! Nec quisquam montes facile dixerit solidos. De ædificiis legitur, iii. 696. Draco ille dictus est Ladon. Apollon. Rh. iv. 1396.

649. Longe esse aut abesse nobis dicuntur, quæ nobis nihil prosunt. Tibul. I. v. 2: At mihi nunc longe gloria fortis abest. Ut ibi gloria fortis,

qua se fortem gloriabatur, sic nunc fortia dicta, quibus se fortem, intrepidum, declarabat, adeoque minacia. Plin. V. Ep. xx. 17. vox parum fortis. Gratia: sensus est, quoniam tu non curas meam gratiam inire, ego, munere dato, tuam inibo.

654. Læva a parte, qua clypeum gestare solebant; confer versum 781. Squalentia, horrida propter serpentes. Senec. Med. versu 14. de Furiis, Crinem solutis squalidæ serpentibus. Vide ad i. 374.

656. Atlas, mons Mauritaniæ Tingitanæ, cacumine nubes superans, ut cœlum non modo attingere, sed sustinere adeo videatur. Hinc fluxit fabula. Herodot. iii. 2. Montes altissimi columnæ, кíovɛç, cœli dici so

In silvas abeunt; juga sunt humerique, manusque; Quod caput ante fuit, summo est in monte cacuOssa lapis fiunt: tum partes auctus in omnes [men; Crevit in immensum, sic Dî statuistis, et omne Cum tot sideribus cœlum requievit in illo.

661

V. Clauserat Hippotades æterno carcere ventos; Admonitorque operum cœlo clarissimus alto Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis Parte ab utraque pedes; teloque accingitur unco; Et liquidum motis talaribus aera findit.

lebant. Pindar. Pyth. i. 36. Apud Homerum, Od. A. 52. Atlas cœlum sustinens (ἔχων κίονας μακρὰς, αἳ γαῖάν τε καὶ οὐρανὸν ἀμφὶς ἔχουσι) homo est, isque peritissimus rerum, ¿λoóppwv, qui et maris totius profunditates noverit. Hoc phantasma Heynius ad Apollod. III. x. 1. a monte ductum censet, cujus radices extremæ in maris fundum procurrant, cœlo vertici incumbente. A poetis passim tanquam vastus gigas describitur, ut Virgil. Æneid. iv. 246. ubi ei caput, humeri, barba, tribuuntur. Conf. idem, viii. 136 sqq. et Silius, i. 201 sqq.: Canet barba gelu, frontemque immanibus umbris Pinea silva premit.

662-751. Virga in curalia, etc.] Legitur hæc metamorphosis etiam in Orphei carm. de Lapidibus, xv. 49 sqq. quanquam cum varietate aliqua. Ibi enim mutatio fit statim post resectum et adhuc calidum Medusæ caput: sed Ovidius hæc conjungere maluit cum Andromeda liberatione, quæ sane est pars gravissima fabulæ. Eam, quam Hygin. notissimas historias vocat, tractârant Sophocles et Euripides. Inde pendet Eratosth. 15, 16, 17. Vid. et Hygin. fab. 64. et P. A. ii. 9—11; Apollod. II. iv. 3; Schol. Lycophr. 836; Conon. 40. Eterno carcere. Hæc vocabula valde offendunt Interpretes, sed sine causa. VOL. III.

666

Intelligatur nil aliud, nisi perpetua ventorum sedes, in quam, Æolo imperante, reverti semper coguntur, ubi mandata executi sunt, et ad quam, tanquam ad carcerem, damnati sunt a Jove, quum antea libere vagarentur per orbem. Apud Virg. Æn. i. 52— 63. Eolus clauso ventorum carcere regnat, quæ verba Ovidius ante oculos habuit. Sic fere et vir doctus in Miscell. Obs. vol. VII. tom. ii. pag. 274. Hippotades, Æolus, Hippotæ nepos. Lucifer præclare admonitor operum quo oriente homines e somno excitantur et ad opus suum redire admonentur. Similiter Virg. Georg. iv. 186: Vesper admonet decedere campis. Æneid. xi. 183: Aurora referens opera atque labores. Tenendum etiam est hoc, monitores dictos esse, qui opus facientibus præessent, et facienda docerent. Corte ad Sallustium, Jug.

lxxxv. 10.

664. Ligat pennis pedes, alligat pennas pedibus. Parte ab utraque. Vide ad xii. 272. Talaria, TTEρóevтa tέδιλα, πτερωτὰ ὑποδήματα, et galeam Perseus adversus Medusam proficiscens accepit vel a Mercurio, Hygin. fab. 64. vel a Nymphis prope Gorgonas habitantibus, Pausan. Lacon. p. 251; Apollod. d. 1.; Hygin. P. A. ii. 12.

LI

Gentibus innumeris circumque infraque relictis,
Æthiopum populos, Cepheïa conspicit arva.
Illic immeritam maternæ pendere linguæ
Andromedan poenas immitis jusserat Ammon. 670
Quam simul ad duras religatam brachia cautes
Vidit Abantiades; nisi quod levis aura capillos
Moverat, et trepido manabant lumina fletu,
Marmoreum ratus esset opus: trahit inscius ignes,
Et stupet; et visæ correptus imagine formæ, 675
Pæne suas quatere est oblitus in aere pennas.
Ut stetit; "O," dixit, "non istis digna catenis,
Sed quibus inter se cupidi jungantur amantes;
Pande requirenti nomen terræque tuumque; 679
Et cur vincla geras." Primo silet illa; nec audet
Appellare virum virgo; manibusque modestos

668. Populis per appositionem addit arva, more poetis familiari, de quo vide Heinsium et Burmannum. Cepheum, Phoenicis filium, Ethiopum regem faciunt etiam Euripid. apud Eratosth. cap. 15. et Apollod. d. l.; sed plures Joppensem, ut Pausan. p. 370. Strabo, xvi. et quos laudamus ad versum 688.

669. Maternæ linguæ.] Cassiope, Cephei uxor, quum se formosissimam jactaret, Nereidum invidiam sibi conciliavit. Illæ vero impulerunt Neptunum, ut Cephei terras diluvio vastaret, a quo, Jove Ammone (cujus templum Æthiopibus vicinum) monente, liberari haud poterat, nisi Andromeda, scopulo alligata, ceto objiceretur; cui quidem oraculo paruit Cepheus, Æthiopum vi compulsus. Apollod. d. 1. Apud Hygin. vero, Neptuno expostulante, Andromeda tam tristem sortem experta est. Linguæ pœnas. Vide ad vi. 213.

672. Abantiades nunc est Abantis

pronepos, Perseus. Mox bene trepidus fletus, e natura lacrymarum. Non igitur cum aliis tepido præferendum; tepor enim cerni non potest. Peccavit poeta jam eo, quod Persea ex alto æthere fletum vidisse finxit. Manare alibi cum accusat. vi. 312. ubi vide Heinsium. Marmoreum opus, mar-, moream statuam. Trahit ignes. Virgilius, Æneid. iv. 101: Ardet amans Dido traxitque per ossa furorem. Cum hoc stupore cf. ii. 715-721. Imago forma, forma.

681. Appellare.] Heinsius suadet adspectare. Dubitat an appellare dici recte possit, quæ respondeat appellanti. Sed appellare potest esse, auxilium petere, ut apud Cicer. Quint. 7; Verr. iv. 651: vide Ernesti Clav. Cic. h. v. Malim tamen per alloqui, aut colloqui interpretari. Bene autem notavit verecundiam virginis, in primis ex moribus Græcorum et Orientalium, apud quos virginibus cum viris nulla consuetudo.

Celâsset vultus, si non religata fuisset.
Lumina, quod potuit, lacrimis implevit obortis.
Sæpius instanti, sua ne delicta fateri

685

Nolle videretur, nomen terræque suumque,
Quantaque maternæ fuerit fiducia formæ,
Indicat: et, nondum memoratis omnibus, unda
Insonuit; veniensque immenso bellua ponto
Eminet; et latum sub pectore possidet æquor.
Conclamat virgo: genitor lugubris, et amens 690
Mater adest; ambo miseri, sed justius illa,
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus,
Plangoremque ferunt; vinctoque in corpore ad-
hærent,

Quum sic hospes ait: "Lacrimarum longa manere Tempora vos poterunt: ad opem brevis hora ferendam est;

695

Hanc ego si peterem Perseus Jove natus, et illa Quam clausam implevit fœcundo Jupiter auro,

686. Fiducia formæ ; ita lenissimo nomine peccatum matris designat.

688. Bellua.] Illa bellua fuit cetus, ut tradunt cæteri scriptores. Eratosth. παρατεθεῖσαν τῷ κήτει βοράν. Hygin. cetó propositam. Sed et Plin. v. 31. simpliciter belluam vocat: In Phænicio mari ante Joppem Paria, tota oppidum, in qua objectam bellua Andromedam ferunt. Vid. et ix. 5. Sed Pomp. Mela, I. ii. 20. memorat, illius ossa adhuc servari in urbe Joppensi, ibidemque veteres quasdam aras titulum Cephei, fratrisque Phinei, cum religione plurima retinere. Verum Pompon. sequitur, ut Is. Vossius monet, auctores Græcos, qui id scripserant, ante quain ossa Roinam transferrentur. Possidet, premit corpore suo latum spatium. Plin. Hist. Nat.

IX. iii. s. 2. balænas quaternum juge

rum commemorat.

690. Genitor lugubris, etc.] Pater tantum lugubris, mater vero amens; plus enim movebatur et ut mulier, et ut causa calamitatis. Sed Perseus, ut Brutus apud Livium, i. 59; castigator inertium querelarum.

697. Quam clausam.] Acrisius oraculo monitus erat, fore, ut filius, quem filia peperisset, ipsum interficiat. Id metuens Danaen subterraneo cubiculo inclusam custodiri jussit. Nihilo tamen minus vitiata est. Eurip. fragm. Danaes, ver. 6 sqq. tom. ii. pag. 409. ed. Lips. Apollod. pag. 89; Hygin. fab. 63. Nihil enim est tam dvopúλakτον, ὡς γυνὴ, ut est apud Eurip. fragm. Danaes. Nescit tamen Heins. an clausa, absolute positum, sit satis

« AnteriorContinua »