Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Saxea facta manus in easdem porrigit undas:
Hujus, ut adreptum laniabat vertice crinem,
Duratos subito digitos in crine videres.
Quo quæque in gestu deprenditur, hæsit in illo. 559
Pars volucres factæ ; quæ nunc quoque gurgite in
Æquora destringunt summis Ismenides alis. [illo

III. Nescit Agenorides natam, parvumque nepoÆquoris esse Deos: luctu serieque malorum [tem Victus, et ostentis, quæ plurima viderat, exit

Conditor urbe sua; tanquam fortuna locorum, 565 Non sua se premeret; longisque erratibus actus, Contigit Illyricos profuga cum conjuge fines. [tant Jamque malis annisque graves, dum prima retracFata domus, releguntque suos sermone labores;

561. Revocavi antiquiorem lectionem summis, quum Heinsius sumptis correxisset. Illud enim bene convenit voc. destringunt. Non merguntur illæ aves, sed summis tantum alis destringunt, radunt super ficiem maris. Supra, ver. 136: æquor exigua quum summum stringitur aura. xi. 733: Stringebat summas ales miserabilis undas.

562-602. Nescit Agenorides natam, etc.] Cadmus, Thebis relictis, ad Encheleas fugit, a quibus, monente oraculo, primum dux contra Illyricos, mox rex creatur. Apollod. III. v. 4; Pausan. Boot. p. 719; Strabo, vii. p. 503. Sed apud Mythicos ad extremum mutatur in draconem. Euripid. Bacch. ver. 1328 sqq.; Hygin. fab. vi; Apollon. iv. 517; Nonni Dionys. lib. xliv. Atque ita eventum habuit oraculum supra iii. 98. ei datum. Aut Etymologia hanc fab. peperit, quia Cadmus ad 'EyxεAɛiç confugit, aut symbolica quædam imago, de qua ad versum 602. Nescit, unde solatium capere potuisset in

luctu. Series illa malorum in superioribus narrata, inde a iii. 138. Victus, fractus animo. Ostentis, quæ futura etiam mala portendebant. A Baccho ei apud Euripidem prædicitur öxλos póxwv. Exit, immo ejectus est, vel quod Bacchum contempserat, Euripid. d. 1. vel ab Amphione et Zetho, Syncel. p. 157. Etiam locis Fortuna quædam præerat, eorumque fata regebat. Confer vii. 576; x. 335; ibique notam. Premeret, vexaret. Erratibus, erroribus, nove dictum. Erravit autem per Macedoniam et Epirum. Apollodorus.

568. Jamque.] Nempe postquam aliquandiu regnaverat ibi, filiumque Illyricum genuerat; confer Apollod. Graves, defatigati. Etiam Græc. έviavrois ßeßapvμévo. Horat. I. Sat. i. 4. miles annis gravis. Retractant, memoria et sermone repetunt. vii. 714. Eodem redit relegere; nam qui relegit iter, is eadem, qua venerat, via redit.

570. Sacer.] Marti erat consecratus, adeoque inviolabilis. Hinc Cad

573

Num sacer ille mea trajectus cuspide serpens," Cadmus ait, "fuerit tum, quum Sidone profectus Vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes? Quem si cura Deum tam certa vindicat ira, Ipse precor serpens in longam porrigar alvum." Dixit; et, ut serpens, in longam tenditur alvum; Duratæque cuti squamas increscere sentit, Nigraque cæruleis variari corpora guttis: In pectusque cadit pronus; commissaque in unum Paulatim tereti sinuantur acumine crura. Brachia jam restant: quæ restant, brachia tendit; Et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora,

66

66

manumque

579

Accede, o conjux, accede, miserrima,” dixit ; Dumque aliquid superest de me, me tange; [anguis." Accipe, dum manus est; dum non totum occupat Ille quidem vult plura loqui; sed lingua repente In partes est fissa duas: nec verba volenti Sufficiunt; quotiesque aliquos parat edere questus, Sibilat hanc illi vocem Natura relinquit.

586

Nuda manu feriens exclamat pectora conjux, Cadme, mane; teque his infelix exue monstris.

66

mus Martis ira transformatus exhibetur. Hygin. fab. vi. Dubitat autem Cadmus de eo, quod dubium ei esse non poterat, et quod nec Penthea latebat. iii. 531. Nova, inusitata.

573. Curu Deum.] Vide ad i. 48. Certa, inevitabili. Porrigi et tendi, extendi, verba satis commoda ad exprimendam draconum formam.

576. Duratæ, ut iii. 675. Gutta, macula. Virgilius, Georg. iv. 99. de apibus, lita corpora guttis. Cæruleis ; subviridibus, qualis maris color. Committi in unum exquisitius, quam, concrescere; elegantius etiam sinuantur

[blocks in formation]

Cadme, quid hoc? ubi pes? ubi sunt humerique manusque?

Et color, et facies, et, dum loquor, omnia? cur non
Me quoque, cœlestes, in eandem vertitis anguem?"
Dixerat: ille suæ lambebat conjugis ora;

Inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat; 595
Et dabat amplexus, assuetaque colla petebat.
Quisquis adest, aderant comites, terretur: at illa
Lubrica permulcet cristati colla draconis,
Et subito duo sunt; junctoque volumine serpunt;
Donec in appositi nemoris subiere latebras. 600
Nunc quoque nec fugiunt hominem, nec vulnere

lædunt;

Quidque prius fuerint, placidi meminere dracones. IV. Sed tamen ambobus versæ solatia formæ

forma. Schirachius intelligit singula monstri membra, squamas, vultus, etc. Immo pluralis pro sing. iii. 673: in quæ miracula verteris? Miræ autem transformationes et monstra et miracula dici solent. ii. 367; ix. 666. Ubi pes? etc. Male in summa animi perturbatione singula membra recenset. Eandem, similem.

594. Ille sua lambebat conjugis ora.] Etiam mutatis manent pristina studia : quanquam Cadmo annis gravi ista amoris signa jam desueta fuisse videntur. Paulo post, Heinsius, e vestigiis vetustorum Codicum, invexerat at illos (comites) Lubrica permulcent cristati colla dracones. Ita Harmonia serpens est, ante quam mutatur. Nos igitur revocavimus antiquam lectionem, quam flagitat contextus. Draco blanditur Harmoniæ. Eo terrentur comites; at illa vicissim blanditur, et inter illas blanditias subito mutatur. Codex Regius A, at illis Lubrica perlucent. Quæ lectio notanda et pretiosior vulgata. Uxor enim Cadmi ab

Diis petit ut in eundem vertatur anguem; et statim, voto Diis annuentibus, illis ambobus lubrica perlucent colla, etc. Junctoque volumine. Et xi. 64. Orpheus et Eurydice conjunctis spatiantur passibus; sic serpentes, qui se volvendo moventur, juncto volumine serpunt. Appositi, vicini. Subiere Maluerat Heinsius repsere, quia dubitabat an subire in latebras satis Latinum sit; et quidem insolens hæc constructio. Serpens Veteribus sæpe placidum animal. Itaque et genii boni hac figura exhibebantur. Apud Euripidem hi duo transferuntur a Marte in beatorum terram. Secundum Apollod. in dracones mutati a Jove mittuntur in Elysium. In Schol. Pindari P. iii. 153. curru anguibus juncto in Elysium abducuntur. Talis imago forte in monumento eorum apud Encheleas expressa peperit fabulam,

603-661. Sed tamen ambobus, etc.] Perseus, Jovis et Danaes filius, Acrisii, regis Argivorum, nepos, conditor Mycenarum, unus ex heroibus priscis, iti

Magna nepos fuerat, quem debellata colebat 604 India; quem positis celebrabat Achaïa templis. Solus Abantiades, ab origine cretus eadem, Acrisius superest, qui monibus arceat urbis Argolicæ; contraque Deum ferat arma; genusquè Non putet esse Jovis: neque enim Jovis esse putabat

Persea; quem pluvio Danae conceperat auro. 610 Mox tamen Acrisium, tanta est præsentia veri,

neribus longis laboribusque difficillimis susceptis inclaruit an. circiter 1348. a Chr. n.; sed res ab eo gestas ita fabulosa antiquitas pervertit, ut nihil certi hodie inde erui possit: vid. de eo Herodot. ii. n. 91; vii. 61. 150; Pausan. Corinth. pluribus locis. Earum rerum fabulosarum nonnullas, quoniam et ipsis transformationes insunt, post Bacchicas laudes hinc narrare incipit. Ac primum quidem de Atlante, Iapeti filio, quem Perseus, quum requiem in regno ejus impetrare non posset, capitis Medusæ opera in montem cognominem mutavit. Atlantis, cœlum vertice sustinentis, jam meminerunt Homer. Od. A. 52. sqq. et Hesiod. Th. 517. Conf. Apollod. I. ii. 2; II. v. 11; Hygin. fabul. 150. ubi Atlas, Iapeti filius, dux Titanum cœlum oppugnantium, a Jove cœli fornicem humeris ferre cogitur. Nempe apparet, Atlantem, Iapeti filium, et Atlantem, Africæ montem, in hac fabula esse confusos. E schol. Hom. Il. 2. 486. apparet, Atlanticas fabulas tractatas esse ab Hellanico.

604. Debellata.] Nexus causa addit aliquid de Baccho, ejusque contemptore Acrisio. Debellata. Nam cum exercitu Bacchus penetravit ad Indos, triumphum de iis egit, magnamque inde gloriam deportavit. Diod. Sic. iv. 3; Pausan. p. 869; Curt. IX. x. 25. Achaia, omnis Græcia.

606. Abantiades.] Ordo regum Argivorum est hic, Danaus, Lynceus, Abas, cujus filii Acrisius et Prœtus. Pausan. Corinth. p. 145. Acrisius ex conjuge, quam alii Eurydicen, alii Aganippen vocant (vid. Munker. ad Hygin. fab. 63.) suscepit Danaen, quæ quomodo a Jove, in imbrem aureum converso, vitiata sit, atque Persea pepererit, satis notum est. Ab origine eadem. Nempe Agenor, Cadmi pater, et Belus, cujus filius Danaus, fratres erant. Hinc, 771. Perseus, æque ac Cadmus, Agenorides. Manibus arceat. Confer iii. 559. Genus, filius. Pluvium aurum pro vulgari, pluvia aurea. Sine dubio Prœtus, Danaen vitiaturus, aureos nummos in sinus ejus effudit, ut Lactantius, et alii monuerunt. Jucunde vim auri ex hac fabula demonstrat Horat. III. Od. xvi. Inde autem Perseus, xpvσόπατρος dictus.

611. Præsens, cujus vis et potestas statim sentitur, ut præsens Deus, præsens venenum. Eodem sensu nunc præsentia. Nepotem, divinam nepotis originem. Pœnitet. Etenim Bacchus matres Argivas in furorem conjecit, ut suos liberos in montibus devorarent. Apollod. III. v. 2. Impositus cœlo. Bacchus, ubi matrem ex inferis reduxerat, cum ea sublimis abiit in cœlum. Diod. iii. 62; iv. 25: Apollod. III. v. 3.

615

Tam violâsse Deum, quam non agnôsse nepotem,
Pœnitet: impositus jam cœlo est alter; at alter,
Viperei referens spolium memorabile monstri,
Aera carpebat tenerum stridentibus alis.
Quumque super Libycas victor penderet arenas,
Gorgonei capitis guttæ cecidere cruentæ :
Quas humus exceptas varios animavit in angues;
Unde frequens illa est, infestaque terra colubris.
Inde per immensum ventis discordibus actus 620
Nunc huc, nunc illuc, exemplo nubis aquosæ,
Fertur, et ex alto seductas æthere longe
Despectat terras; totumque supervolat orbem.
Ter gelidas Arctos, ter Cancri brachia vidit:
Sæpe sub occasus, sæpe est ablatus in ortus. 625
Jamque cadente die veritus se credere nocti

614. Vipereum monstrum, caput Medusæ, de quo ver. 770 sqq.: VOTEρον πρότερον exponit. Memorabile, fama celebratum. Expressit autem h. 1. Apollon. Rhod. iv. 1513. Aera, tanquam viam. Carpebut, volabat. Forte respexit Virg. Georg. iv. 310. Tenerum. Usitatius est tenuem. Sed et Virgil. Æneid. ix. 699. tenerum aera; et Lucret. i. 208. tenerus auras. Ad celeritatem itineris declarandam Perseo alæ datæ sunt, de quibus vide ad versum 666. Volans expressus

etiam erat in Scuto Herculis. Hesiod. 216 sqq. Penderet. Vide ad ii. 708. Libyca arena propter siccitatem: vide

ad ii. 235.

617. Gorgonei, etc.] Sic et Apollon. iv. 15. Sed Nicander Ther. init. auctoritate Hesiodi, Titanum e sanguine venenatas bestias ortas esse canit. San

guinem Typhonis substituit Acusilaus. Vid. Schol. Nicandri et Apollon. ad d. 1. Animavit in angues, breviter dictum, animavit et vertit in angues. Infesta nunc passive, quæ infestatur.

Vid. Gellius, N. A. ix. 12. Pomponius Mela, iii. 10: Prima ejus Æthiopes tenent, media nulli; nam aut exusta sunt, aut arenis obducta, aut infesta serpentibus.

620. Inde per immensum, etc.] Commode hæc usque ad versum 625. abesse possent; obsunt ergo brevitati, quæ eximia narrationis virtus. Immensum, ut alibi Inane, absolute de aere. Expressit autem Homerus, Od. Ε. 330 sqq.: ἄνεμοι φέρον ἔνθα καὶ ἔνθα. "Αλλοτε μὲν τε Νότος Βορέη προβάλεσκε φέρεσθαι, ̓́Αλλοτε δ ̓ αὖτ ̓ Eupos Zepupy, etc. Seductas, longe a se distantes.

626. Cadente die, tempore vespertino. Proprie sol cadit, occidit, sed apud poetas etiam dies et lux. Veretur se nocti credere, noctu iter facere, ne aberret a via. Constitit in occidentali Africæ parte, ubi Mauritania, Atlantis regnum. Evocat e regia Solis, in qua et vigil Aurora et currus diurni, id est, solares. ii. 106 sqq. Vocari ab aliqua re dicitur id, quod eam

« AnteriorContinua »