Imatges de pàgina
PDF
EPUB

425

Vertere Mæonios pelagoque immergere nautas,
Et laceranda suæ nati dare viscera matri,
Et triplices operire novis Minyeïdas alis:
Nil poterit Juno, nisi inultos flere dolores?
Idque mihi satis est? hæc una potentia nostra est?
Ipse docet, quid agam; fas est et ab hoste doceri ;
Quidque furor valeat, Penthea cæde satisque
Ac super ostendit: cur non stimuletur, eatque 430
Per cognata suis exempla furoribus Ino?"

Est via declivis, funesta nubila taxo;

Ducit ad infernas per muta silentia sedes.
Styx nebulas exhalat iners; umbræque recentes

iii.

commode et graviter Bacchi, de pel-
lice nati et novi Dei, potentiam secum
comparat. Etiam sqq. personæ et
tempori accommodata sunt. Mæonios.
iii. 583. Viscera, carnes, corpus.
711 sqq. Sed formula operire novis
alis non satis convenire videtur iratæ.
Gravius res exprimenda fuisset. Juno
cum vi; involvit enim ea, quæ iii.
265 sqq. diserte addita sunt. Acerbe
nisi inultos flere dolores.

430. Ire per exempla, idem pati aut facere, quod alii. A. A. iii. 87: Ite per exemplum, genus o mortale, Dearum, imitamini Deas. II. Trist. 168: Per tua perque sui facta parentis eant, æmulentur facta. V. Trist. iii. 27: Me quoque, si fas est exemplis ire Deorum (idem pati,) Ferrea sors premit. Quanquam exemplum interdum et pro supplicio ponitur. Phædr. III. vi. 20: Justoque vindicavit exemplo impetum; nempe quia pœna propter exemplum est necessaria. Gell. N. A. vi. 14.

432. Est via declivis, etc.] Juno, ut ii. 509. auxilii petendi causa in æquora, sic nunc ad inferos descendit. Sedebat enim ei tunc quoque sententia: Superos si flectere nequeo, Acheronta movebo. Voluisse autem Ovi

dium inferorum quoque descriptionem operi suo inserere, non mirum videri debet. Sed pro consilio paucis defunctus est, neque adeo satis distinxit Erebi partes, quod fecit Virg. Æn. vi; Cf. idem Georg. iv. 469 sqq.; Cul. 218; Tibul. I. iii. 65; Silius, xiii. 526; Senec. Herc. Fur. 689. Viam illam arboribus consitam finxit, partim caliginis efficiendæ causa, partim propter luci Averni faciem, per quem et ipsum aditus ad inferos. In hunc usum in primis apta taxus, arbor in Arcadia, Gallia et Germania olim frequens, veneni præsentissimi. Dioscorid. iv. 75; Jul. Cæs. B. G. vi. 31. Hinc funesta, quæ funera facit, letifera. Burmannus mallet quæ mæsta. Hujus arboris umbra via ad inferos reddebatur nubila, obscura, tristis metaphora a cœlo nubibus obducto petita, ut xiv. 514. antra nubila silva. Ducit. Deest qua, ut i. 169. Non igitur erat, cur Burm. versum super. tentaret. Muta, alta. Alibi taciturna silentia: vide ad ii. 66.

434. Styx non objicitur nobis in ipso aditu; est enim intimus fluviorum infernalium; sed nebula tantum ejus commemorantur, late illæ spar

Descendunt illac, simulacraque functa sepulcris. Pallor, Hiemsque tenent late loca senta; novique, Qua sit iter, manes, Stygiam quod ducit ad urbem, Ignorant; ubi sit nigri fera regia Ditis.

Mille capax aditus, et apertas undique portas Urbs habet: utque fretum de tota flumina terra, 440 Sic omnes animas locus accipit ille; nec ulli Exiguus populo est, turbamve accedere sentit. Errant exsangues sine corpore et ossibus umbræ ; Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni ;

sæ. Iners egregie pingit lenta Stygis fluenta. Styx enim, limo plenus et turbidus, tarde aquas suas volvit, paludique similior est, quam fluvio. Horat. II. Od. xiv. 17: flumine languido Cocytos errans. Noster, iv. Pont. x. 61. pigra palus. Recentes, quæ modo excesserunt corpore, mox novi manes. Simulacra &idwλa, corpora illa vana, de quibus ad versum 443. Functa sepulcris, sepulta et humata. Manes sepultos, Virg. Æn. iv. 34. Inhumatis non licebat transire Stygem.

436. Pallor, Hiemsque.] Virg. etiam Luctum, Curas, Morbos eo collocat. Pallida regna inferorum, Æn. viii. 244. Loca senta, inculta et aspera, in quibus novi, adeoque regionis illius ignari, manes vix iter investigare possunt, quod ducit, etc. Qua sit iter. Heinsius conjecturat qua fit iter, et delet versum sequentem, ut hoc dicatur, iter totum obsideri a novis manibus. Burmannus contra monet vocabulum novi postulare sequentia. Stygia urbs, sedes inferorum ad Stygem, quæ quum habeat muros, portas, regiam, forum, recte dicitur urbs. Nigri fera regia Ditis. Epist. ii. 72. nigri regia caca Dei; Virg. Æn. vi. 127. atri janua Ditis. Omnia, quæ ad Plutonem inferosque pertinent, nigra et atra. Horat. I. Od. xxiv. VOL. III.

[blocks in formation]

443. Errant exsangues.] Ex opinione Veterum, animæ, deposito hoc corpore terrestri, umbratico quodam et tenui indutæ incedunt, quod caret et sanguine et corpore, i. e. carne, et ossibus. Homer. Od. A. 218. Maxi

me exsangues dicuntur, quoniam in sanguine vita est.

444. Parsque forum, etc.] De negotiis manium. Frequentes congregantur alii in foro, alii in regia Plutonis; illi litigandi causa (IV. Trist. x. 88.) hi salutatum veniunt, more Romano. Apud Homerum, in Od. A. 567 sqq. umbræ ad Minois tribunal causas agunt, et Orion pergit feras agitare in retia. Etiam Plato Rep. lib. x. p. 620. fingit animas defunctorum eadem, quæ in priore vita tractâssent, probare studia. Confer et Virg. Æneid. vi. 651 sqq. Imus tyrannus, rex inferorum. Hor. I. Od. x. 19: Superis Deorum gratus et imis.

I i

445

450

Pars alias artes, antiquæ imitamina vitæ.
Sustinet ire illuc, cœlesti sede relicta,
Tantum odiis iræque dabat! Saturnia Juno.
Quo simul intravit, sacroque a corpore pressum
Ingemuit limen; tria Cerberus extulit ora,
Et tres latratus simul edidit: illa sorores
Nocte vocat genitas, grave et implacabile numen.
Carceris ante fores clausas adamante sedebant;
Deque suis atros pectebant crinibus angues :
Quam simul agnôrunt inter caliginis umbras,
Surrexere Deæ: sedes scelerata vocatur.
Viscera præbebat Tityos lanianda; novemque

445. Alii, alius artes, repete celebrant, id est, exercent, idque faciunt ad imitationem. Antique, pristinæ, prioris, vitæ. Non dubito, cum Schirachio, quin reddendus Nostro sit versus ab Heinsio et Burmanno ejectus, Exercent. Aliam partem sua pœna coercet. Nam primum affirmat quidem Heinsius se id fecisse auctoritate optimorum Codicum, verum non nominat illos Codices. Deinde plenior fit sensus servato hoc versu. Coercet, castigat, sua, propria et merita pœna. Sustinemus, quæ inviti facimus. Dare, inservire.

449. Ingemuit, crepuit. Gemitus, omnis sonus, quem res inanimatæ dant, dum calcantur, pulsantur, franguntur. Cerberus hic ante fores, ut Tibul. I. iii. 71. ad exemplum prisci ævi, ubi maximi canes ad regiarum ædium fores excubias agebant. Apud Virgilium, versu 417. trans Acherontem antrum habet, unde latratu trifauci personat. Et tres, etc. Commode laudatur a Burmanno; Lucianus, in Hermotimo: Καὶ φωνὰς τρεῖς ἅμα ἠφίει.

451. Nox Furias uno partu edidit. Grave, noxium et sæviens. Implaca

455

bile, quod non sinit se exorari: àμríλιχον ἦτορ ἔχουσα. Homer. Il. i. 568. Numen collective de tribus. Carceris, tartari, quo detinentur scelerati. Ante fores, ubi earum sedes: vid. Heyn. ad Æneid. vi. 280. Adamante, ferro, ferreis claustris. Nam adauas proprie de ferro. Fast. iii. 805. ex adamante securis. Quidquid durum et satis munitum est, adamantinum Græcis et Latinis dicitur: vide Græv. ad Hesiod. Scut. ver. 136. Furiæ temporis fallendi causa angues, quos pro crinibus, aut crinibus implexos (Virg. Georg. iv. 482) habebant, pectebant, ut solent otiosæ crines curare. ii. 12. Fœda imago.

454. Quam-umbras, ut Æneas Didonem Virgil. vi. 452. ubi caliginis illius ratio describitur. Surrexere in honorem advenientis Deæ. Sedes scelerata. Virgil. Æn. vi. 563. sceleratum limen; Tibul. At scelerata jacet sedes in nocte profunda.

456. Viscera præbebat, etc.] De pœnis infernalibus. Fons et fundus harum fabularum est Homeri Od. A. 575 sqq. Conf. Noster ib. 175 sqq. Lucret. iii. 995 sqq. de vivis hæc capienda esse monet, ut Tantalus sit imago

Jugeribus distentus erat: tibi, Tantale, nullæ Deprenduntur aquæ; quæque imminet, effugit arbor:

460

Aut petis, aut urges ruiturum, Sisyphe, saxum :
Volvitur Ixion, et se sequiturque fugitque:
Molirique suis letum patruelibus ausæ,
Assidue repetunt, quas perdant, Belides undas.
Quos omnes acie postquam Saturnia torva
Vidit; et ante omnes Ixiona; rursus ab illo 464
Sisyphon aspiciens; "Cur hic e fratribus," inquit,
"Perpetuas patitur pœnas? Athamanta superbum
Regia dives habet, qui me cum conjuge semper
Sprevit?" et exponit causas odiique viæque;
Quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi

hominis superstitiosi, Tityos libidinosi; Sisyphus hominem designet, qui imperia frustra ambiat; per Furias autem intelligendam esse impiorum conscientiam. Tityos, Terræ filius, qui vim intulerat Latonæ, Jovis pellici, in tartara detrusus viscera, jecur, lanianda, devoranda, præbebat duobus vulturibus. Jacebat autem humi prostratus, vastumque ejus corpus novem jugerum spatium implebat.

457. Distendi, verbum elegans, quod de longo agrorum tractu proprie usurpatum, hic ad amplitudinem corporis declarandam translatum est. Virgil. et Tibul. in hac re, porrigi. Heyne in libro Antiq. Aufs. i. p. 56. monet, Tityon fuisse heroa, cujus bustum magno fuerit ambitu, et ad quod vultures versati sint. Tantalus, Jovis filius, sive quia Jovis arcana vulgaverat, sive quia Diis apud se cœnantibus Pelopem filium coctum apposuerat, in inferno eam, quæ hic attingitur, pœnam luit.

459. Urges, pro volvis magnam indicat vim, qua nititur contra onus. Infra, xiii. 26. saxum grave Sisyphon

urget. Ruiturum, eleganter, quod ubi montis cacumen attigit, e manibus elapsum in vallem redigitur, denuo volvendum. Sisyphus, rex Corinthi, astutia et latrociniis insignis.

460. Ixion, rex Thessaliæ. Se sequitur fugitque argute de eo, qui ad rotam alligatus assidue volvitur. Similter ib. 175. argute de Sisypho saxum volvensque petensque.

462. Repetere nunc est, sæpe petere, quod docuit Gronov. ad Senec. Ed. 61. et ad Herc. Fur. 770. Belides, quinquaginta filiæ Danai, neptes Beli. Danai frater fuit Ægyptus, qui totidem habuit filios, quos matrimonio sibi junctos trucidârunt Belides.

464. Ante omnes Ixiona, nam is Junoni vim inferre voluerat; illa vero nubem ei objecit, quacum coiit. Hinc intellige, ix. 123. E fratribus, nam Athamas frater Sisyphi erat. Superbum, insolentem in ipsos Deos. eum habet, habitat in regia. magnifica, egregie instructa. mode autem a Sisypho transitus fit ad intineris consilium.

Regia

Dives,

Com

469. Ne regia Cudmi domus, e qua

473

Staret; et in facinus traherent Athamanta sorores.
Imperium, promissa, preces confundit in unum,
Sollicitatque Deas. Sic hæc Junone loquuta,
Tisiphone canos, ut erat turbata, capillos
Movit, et obstantes rejecit ab ore colubras.
Atque ita, "Non longis opus est ambagibus," infit.
"Facta puta, quæcunque jubes: inamabile regnum
Desere; teque refer cœli melioris ad auras."

Læta redit Juno; quam cœlum intrare parantem Roratis lustravit aquis Thaumantias Iris. 479 Nec mora; Tisiphone madefactam sanguine suImportuna facem; fluidoque cruore rubentem [mit Induitur pallam; tortoque incingitur angue; Egrediturque domo. Luctus comitantur euntem, Et Pavor, et Terror, trepidoque Insania vultu.

Ino, floreret. Stant quæ dignitatem et fortunas suas tuentur. Sorores, Furiæ vide Heinsium. Confundere, plura simul proferre aut agere. Sic et miscere. Plin. V. Ep. viii. 11: ut dissimilia confundam misceamque.

473. Turbata, quippe pectendo capillos in os dependentes occupata. De formula ut erat turbata, vide ad ii. 272; Tibul. I. iii. 91; ad puellam, qualis eris, longos turbata capillos. Obstantes, super os dependentes. Rejecit, in tergum projecit. Imitatus est Claudian. in Rufin. i. 42: · Alectoobstantes in tergum reppulit angues. Atque ita, etc. Alias Dii minores aliquid facere jussi non respondent, sed statim exequuntur mandata. Ab hac lege recedit Tisiphone. Inamabile, ἀνέραστον, ἀτερπές, detestabile, odiosum. Virg. Georg. iv. 479. lus inamabilis.

pa

479. Iris, Thaumantis filia, Junonem ex inferno redeuntem lustrat, id est, purgat, aquis suis. Cornibus enim suis aquam haurire credebatur.

i. 271. Roratis aquis, rore, aqua quatenus infunditur : Vide ad i. 371.

480. Nec mora; Tisiphone madefactam, etc.] In omni hoc loco usque ad versum 510, concertavit cum Virgilio, Æneid. vii. 341 sqq. et vide, quam tetram atque abominabilem Furiam ingenium ejus nobis exhibeat. Apud Virgil. Alecto non nisi Gorgoneis infecta venenis, id est, anguibus, iter ingreditur. Importuna, sæva. Pallam cruentam Tisiphoni dat etiam Virgilius, Æneid. vi. 555: quemadmodum Homer. II. Σ, 538. Discordiæ et Tumultui, εἷμα δαφοινεὸν αἵματι φωτῶν. Incingitur, cingitur. Apud Virgilium, Eneid. vii. 345. Alecto curæ sunt bella, insidiæ, iræ, sed hoc loco in comitatu ejus, tanquam personæ, res, quas efficiunt Furiæ, Luctus, Pavor, etc. Sic Homer. Il. A. 439; 0.119; Pavor et Terror personæ sunt, quæ comitantur Martem. Conf. Claudian. xxviii. 322. Ad insaniæ naturam additum trepido vultu.

« AnteriorContinua »