Imatges de pàgina
PDF
EPUB

181

Excidit extemplo graciles ex ære catenas,
Retiaque, et laqueos, quæ lumina fallere possint,
Elimat: non illud opus tenuissima vincant
Stamina; non summo quæ pendet aranea tigno:
Utque leves tactus momentaque parva sequantur,
Efficit; et lecto circumdata collocat apte.
Ut venere torum conjux et adulter in unum,
Arte viri, vinclisque nova ratione paratis,
In mediis ambo deprensi amplexibus hærent.
Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas, 185
Admisitque Deos: illi jacuere ligati

Turpiter, atque aliquis de Dîs non tristibus optat
Sic fieri turpis. Superi risere; diuque
Hæc fuit in toto notissima fabula cœlo.
Exigit indicii memorem Cythereïa pœnam; 190

176. Graciles, tenues. Ipse mox describit tenuitatem ex Homero: 'HT' ἀράχνια λεπτὰ, τάγ ̓ οὔ κέ τις οὐδὲ idoiro. Retiaque, etc. Apud Homerum facit deopovs, inde Noster tria fecit, catenas, retia, laquéos, ex ære. Hygino, ex adamante, i. e. ex ferro. Laqueos, quæ, consueto poetarum more, qui relativum sæpe accommodant remotiori nomini.

178. Elimat.] Id est, perficit lima. Utque leves, etc. Ut levibus tactibus et momentis parvis moveantur.

183. Arte viri, dolo mariti Veneris. Homer. περὶ δολόεντα τέτυκτο, et omnem dolum περὶ δέμνια χευεν. Lemnium vituperat Lucianus, quod ipse adulterium manifestârit. Lemnius; Vulcanus, qui dum matris auxilio occurreret adversus Jovem, pipOɛis Todos, ut ipse narrat, Iliad. A. præcipitatus a Jove de cœlo, in Lemnum insulam decidit, ubi eum Sinties receperunt. Admisit, ut apud Horatium, Art. Poet. initio, admissi risum teneatis?

VOL. III.

187. Aliquis de Dís, etc.] Conf. Art. Amat. ii. 285. Sed ille aliquis de Diis non tristibus (quod, nunc satis venuste, per λrórηra est jocantibus et ridentibus) fuit Mercurius, ut diserte tradit Homerus, versu 338. Et apud Lucianum Mercurius ipse, Εγὼ μὲν ἐφθόνουν τῷ ̓Αρει. Risere, ἄσβεστος δ' ἄρ ̓ ἐνῶρτο γέλως μακάρεσσι θεοῖσιν.

190. Exigit indicii, etc.] Venus ulciscitur Solis proditionem, dum ei injicit Leucothees amorem, quæ vitiata, terræ defoditur a parente, sed a Sole in virgam tuream mutatur. Quæ fuerit illa Leucothea, docetur ver. 219 sqq. Auctor fabulæ Hesiodus, ut ex Lactantii Argum. apparet. Nec in se memorabilis est, nec tractationis luminibus commendata. Memor referendum erat ad Cythereiam ; sed et Virgil. Æneid. i. 4. memorem Junonis ob iram. Poena testatur, memorem esse aliquem delicti. Quam varie lædere in re amatoria dicatur, admonitum est ad i. 608. Sensus :

G g

196

Inque vices illum, tectos qui læsit amores,
Lædit amore pari: quid nunc, Hyperione nate,
Forma, calorque tibi, radiataque lumina prosunt?
Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris,
Ureris igne novo; quique omnia cernere debes,
Leucotheen spectas; et virgine figis in una,
Quos mundo debes, oculos; modo surgis Eoo
Temperius cœlo; modo serius incidis undis;
Spectandique mora brumales porrigis horas.
Deficis interdum; vitiumque in lumina mentis 200
Transit; et obscurus mortalia pectora terres.
Nec, tibi quod Lunæ terris propioris imago
Obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem.
Diligis hanc unam: nec te Clymeneve, Rhodosve,
Nec tenet Æææ genetrix pulcherrima Circes, 205
Quæque tuos Clytie, quamvis despecta, petebat
Concubitus; ipsoque illo grave vulnus habebat
Tempore. Leucothee multarum oblivia fecit,
Gentis odoriferæ quam formosissima partu

qui occultos amores indicavit, eum vicissim amore injecto cruciat. Ludit Ovidius verbis. Similiter mox versu 195. qui terras ignibus uris, Ureris, etc.

195. Verba quique—spectas frigida; et sequentia, et virgine-oculos, intoleranda videntur Schirachio, idque jure. Nempe argutatus est in accommodanda amoris vi ad Solis naturam. Tum, nec longior hæc apostrophe, nec quæ ei insunt, puellæ confabulanti conveniunt.

198. Temperius (maturius) antiqui dixerunt, temporius recentiores: vide Manut. ad Cic. IX. Epist. xvi. Porrigis, longas facis brevissimas brumæ horas. Romani quum ab ortu Solis usque ad occasum XII horas numerarent per totum annum, tempore

brumali eas habebant brevissimas. Porrigere, extendere. Hor. III. Od. xvi. 40. parva vectigalia porrigam. Vitium luminis est pallor, isque color amantium. Art. Amat. i. 729. Inde acumen hoc. Sol autem pallidus et obscurus inter mala præsagia referebatur. Virg. Georg. i. 464 sqq. Sic terret mortalia pectora Luna imago, luna ipsa.

204. Clymene, mater Phaethontis, de qua i. 756. Rhodos, filia Neptuni, quæ ex compressu Solis septem filios, Heliades a patre dictos, peperit. Eaa, Colchica, ab Æa, Colchidis urbe, Circe, soror Acetæ, Colchorum regis, Ææam insulam incolens. Mater fuit Persa, Oceani filia, quacum concubuit Sol: vide Homeri Od.

Edidit Eurynome; sed, postquam filia crevit, 210 Quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. Rexit Achæmenias urbes pater Orchamus; isque Septimus a prisci numeratur origine Beli.

Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum: Ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis Membra ministeriis nutrit, reparatque labori: 216 Dumque ibi quadrupedes cœlestia pabula carpunt, Noxque vicem peragit; thalamos Deus intrat

amatos,

Versus in Eurynomes faciem genetricis ; et inter Bis sex Leucotheen famulas ad lumina cernit 220 Levia versato ducentem stamina fuso.

Ergo ubi, ceu mater, caræ dedit oscula natæ ;

66

Res," ait," arcana est; famulæ, discedite; neve Eripite arbitrium matri secreta loquenti."

K. 135 sqq. Clytie, Oceani et Tethyos filia, de qua Noster mox plura. Ipsoque illo, etc. Locum esse sanum, nec desiderare manum medicam, apparet e ver. 234 sqq.

210. Eurynome.] Oceani et Tethyos filia (Hesiod. Theog. versu 358.) Achæmenes primus Persarum rex; vide Herodotum, VII. ii. Orchamus, conjux Eurynomes, et Persarum rex. Prisci Beli. Codices Regii nostri habent a prisco-Belo. Prisci enim et antiqui, monente Burmanno, poetis dicuntur auctores et conditores gentium regnorumque. Hoc additamento Leucotheen a generis antiquitate commendare voluit. Plures Belos antiquitas habet, de quibus vide Perizon. Origg. Babyl. Is, qui Babylona condidisse credebatur, et a Babyloniis summa religione colebatur, ò ȧpxaïos, et antiquus dicebatur. Verbis Quam mater, etc. exornavit illud Horat. I. Od. xvi. 1: 0 matre pulchra

224

filia pulchrior. Similis comparatio, ii. 722 sqq.

214. Axis alias cœlum, nunc terra. De ambrosia istorum equorum, vide ad ii. 120. Ibi stant ad præsepia, hic errant in pascuis. Reparat, reficit. Carpere pabula, iis vesci, etiam Fast. iv. 750. Vicem peragit e re militari ductum.

218. De thalamis, vide ad ii. 737. De mutatione hac vide ad iii. 273. Amatos, in quibus habitabat amata. Ad lumina. Sueton. Cæs. 37: Ascendit Capitolium ad lumina. Similiter Græce πрòs pug. Levia; sic plerique e castigatioribus; Heinsius conjecturat tenuia; Gronovius, mollia, quod Burmannus intelligit de vestibus mollibus, de quibus Luc. vii. 25.

224. Eripite.] Sensus: non eripite matri potestatem secreta loquendi. Arripere arbitrium absolute quidem dici potest, sed non seq. dativo. Remotis arbitris passim occurrit, quum

Paruerant; thalamoque Deus sine teste relicto, "Ille ego sum," dixit, " qui longum metior an

num;

Omnia qui video; per quem videt omnia tellus ; Mundi oculus: mihi, crede, places." Pavet illa; metuque

Et colus et fusus digitis cecidere remissis.
Ipse timor decuit: nec longius ille moratus, 230
In veram rediit faciem, solitumque nitorem.
At virgo, quamvis inopino territa visu,

Victa nitore Dei, posita vim passa querela est.
Invidit Clytie, neque enim moderatus in illa
Solis amor fuerat, stimulataque pellicis ira 235
Vulgat adulterium; diffamatumque parenti
Indicat: ille ferox, immansuetusque precantem,
Tendentemque manus ad lumina Solis, et, Ille
Vim tulit invitæ, dicentem, defodit alta [arenæ.
Crudus humo; tumulumque super gravis addit
Dissipat hunc radiis Hyperione natus; iterque 241
Dat tibi, quo possis defossos promere vultus.

omnes abire jussi sunt, nec quisquam admittitur, qui sermonem audiat. Sol metitur annum, quia homines ejus decursu annum definiunt. Commendat se Sol, ut Apollo i. 512 sqq. Jupiter i. 594. Mundi oculus. Macrob. i. Saturn. xxi: Solem Jovis oculum appellat antiquitas. Et colus, etc. Conf. 175. 230. Decuit.] Mox versu 330. sed et erubuisse decebat; vi. 18. decor adfuit arti; vii. 733. quam sic dolor ipse decebat. Adde viii. 25 sqq. x. 585. Posita querela, sine querela.

234. Neque enim, etc.] Vide versum 258; Lactant. in Arg. qua nondum satiatus erat Sol. Ira in pellicem concepta; vide Burm. Diffamatum, vulgatum, verbum novum.

[blocks in formation]

66

Nec tu jam poteras enectum pondere terræ [cebas.
Tollere, nympha, caput; corpusque exsangue ja-
Nil illo fertur volucrum moderator equorum 245
Post Phaethonteos vidisse dolentius ignes.
Ille quidem gelidos radiorum viribus artus,
Si queat, in vivum tentet revocare calorem ;
Sed, quoniam tantis fatum conatibus obstat,
Nectare odorato sparsit corpusque locumque, 250
Multaque præquestus, Tanges tamen æthera,”
Protinus imbutum cœlesti nectare corpus [dixit.
Delicuit, terramque suo madefecit odore;
Virgaque per glebas sensim radicibus actis
Turea surrexit, tumulumque cacumine rupit. 255
At Clytien, quamvis amor excusare dolorem
Indiciumque dolor poterat, non amplius auctor
Lucis adit; venerisque modum sibi fecit in illa.
Tabuit ex illo dementer amoribus usa,
Nympharum impatiens; et sub Jove, nocte dieque,
Sedit humo nuda, nudis incompta capillis;
Perque novem luces, expers undæque cibique,

251. Tanges æthera, quia thus, quod adoletur, sursum tollitur.

253. Deliquescere nunc de corpore crasso, quod transit in tenue plantæ. 256. Clytie in heliotropium.

258. Modum, finem. Propert. II. xii. 30 Verus amor nullum habere novit modum. Dementer amoribus uti, insano amore flagrare. Nympharum. Cod. noster Regius A habet Silvarum. Hæc lectio, si quibusdam aliis Codicibus fulciretur, non insulsa foret ; nempe Nymphæ, pro silvis quas illæ habitant, possunt accipi. Nympharum impatiens, reformidans consuetudinem Nympharum, ut supra viri impatiens. Contra pati de eo, qui amat consuetudinem aliorum, iisque obsequitur.

261

Terent. Andr. I. i. 35. facile omnes perferre ac pati. Sub Jove, vπò Aids, sub dio.

262. Per novem luces; vide ad x. 73. Rore jejunia pascere, exquisitius quam rore vesci, rore pasci. Euntis, per cœli ambitum decurrentis. Hasisse, nempe radicibus, quod additum i. 551: ix. 351. Pallor et mortuis tribuitur, et viridibus herbis. Virg. Ecl. vi. 54; viridis pallor, Cul. 142. Idem color exsanguis dicitur. Inde impeditior hæc et argutior formula partemque, etc. qua pars Nymphæ in calamum viridem transiisse indicatur. De lurido vide ac i. 147. ubi Lurida miscent aconita noverca. Flos. Heliotropium, inquit Plinius, se cum sole

« AnteriorContinua »