Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Pacta placent; et lux, tarde decedere visa
Præcipitatur aquis, et aquis nox surgit ab îsdem.
Callida per tenebras, versato cardine, Thisbe
Egreditur, fallitque suos; adopertaque vultum
Pervenit ad tumulum; dictaque sub arbore sedit.
Audacem faciebat amor: venit ecce recenti
Cæde leæna boum spumantes oblita rictus,
Depositura sitim vicini fontis in unda.

96

Quam procul ad lunæ radios Babylonia Thisbe
Vidit; et obscurum trepido pede fugit in antrum ;
Dumque fugit, tergo velamina lapsa relinquit. 101
Ut lea sæva sitim multa compescuit unda,
Dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
Ore cruentato tenues laniavit amictus.
Serius egressus, vestigia vidit in alto
Pulvere certa feræ, totoque expalluit ore

105

Pyramus: ut vero vestem quoque sanguine tinctam Repperit; “Una duos nox," inquit,

[mantes;

91. Lux pro sole. Decedere solenne de occidentibus sideribus. Putant sumptum a præsidibus provinciarum post expletum tempus a munere suo abeuntibus. Immo a militibus translatum; vide ad ii. 114 sqq. Præcipitatur, prona via descendit in oceanum; ii. 67 sqq. Virgil. Æneid. ii. 9: nox cœlo præcipitat. Porro, nox surgit, quia poetæ ei non minus, quam Soli, decursum per cœlum tribuunt, ita quidem, ut vel ab Oriente surgens Solis currum persequatur, vel, Sole in oceanum se præcipitante, ab eadem illa parte occidentali surgat. Lactantius in Argumento narrat, eos matutino tempore ibi convenisse.

93. Venus favet, si reserat fixo dente puella fores, docetque, pedem nullo ponere posse sono; idque docet non

66

perdet a

nisi eos, quos Non vetat obscura surgere nocte timor, ut ait Tibul. I. ii. 18 sqq. Ejus rei hic habemus exemplum, atque etiam ejus, quod idem de potentia Cupidinis ait: Hoc duce custodes furtim transgressa jacentes Ad juvenem tenebris sola puella venit. Vide Tibul. II. i. 75. Versato cardine. Alibi furtim verso aut tacito cardine clam egredientes fores aperire dicuntur, Tibul. I. ii. 10; vi. 12.

97. Cæde boum.] Sanguine boum cæsorum, ut supra iii. 143. cæde ferarum. Deponuntur omnia, quæ finiuntur, quibus quis liberatur ; vide viii. 47.

100. Nostri Regii habent timido ; videant Critici, an trepido nimiam agitationem notat ac minus conveniat puellæ. Noster, i. 506. penna trepidante.

E quibus illa fuit longa dignissima vita!

Nostra nocens anima est: ego te, miseranda, pere-
In loca plena metus qui jussi nocte venires; [mi,
Nec prior huc veni! nostrum divellite corpus, 112
Et scelerata fero consumite viscera morsu,

O quicunque sub hac habitatis rupe, leones!
Sed timidi est optare necem." Velamina Thisbes
Tollit, et ad pactæ secum fert arboris umbram;
Utque dedit notæ lacrymas, dedit oscula vesti:
Accipe nunc," inquit, "nostri quoque sanguinis
haustus ;"

66

Quoque erat accinctus, demittit in ilia ferrum:
Nec mora; ferventi moriens e vulnere traxit. 120.
Ut jacuit resupinus humi, cruor emicat alte;
Non aliter, quam quum vitiato fistula plumbo
Scinditur, et tenues stridente foramine longe
Ejaculatur aquas; atque ictibus aera rumpit.
Arborei fœtus aspergine cædis in atram
Vertuntur faciem; madefactaque sanguine radix
Pœniceo tinguit pendentia mora colore.
Ecce, metu nondum posito, ne fallat amantem,

116. Pacte arboris, ad quam convenire constituerant.

118. Haustus sanguinis, profluentem sanguinem: vii. 333; xiii. 331. Traxit e vulnere, quo celerius, sanguine emisso, expiraret. Fervens vulnus eleganter, vulnus, ex quo ebullit sanguis calidus. Quod Virgil. Æneid. iv. 689. dixit, stridit vulnus, id Noster similitudine illustrat.

121. Humi.] Nostri Codices, humo. Non tanti fecerunt grammaticæ regulas scriptores antiqui, ut ab ea nunquam recederent; quod jam observavimus in Cæsare nostro. Ita hoc loco humo, pro humi, non est inso

125

litum. Vitiari, scindi; supra, vitium parietis, rima. Ejaculatus sanguis etiam vi. 260. describitur partim iisdem, partim aliis verbis. Nam, quod hic est, ictibus aera rumpit, id ibi non minus ornate, terebrata prosilit aura. Mox, Arborei fœtus-colore, idem bis rursus dixit.

128. Fallere amantem, formula solennis de puellis, quæ non præsto sunt ad dictum locum, se frustra expectari sinunt. Oculis animoque req. summum desiderium exprimit. Plin. VI. Ep. x. 2: illum animus, illum oculi requirebant. Similiter animo oculisque sequi, infra xii. 529. Gestit ver

130

Illa redit; juvenemque oculis, animoque requirit;
Quantaque vitârit narrare pericula gestit.
Utque locum, et versam cognovit in arbore formam,
Sic facit incertam pomi color, hæret: an hæc sit,
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
Membra solum, retroque pedem tulit; oraque buxo
Pallidiora gerens, exhorruit, æquoris instar, 135
Quod tremit, exigua quum summum stringitur aura.
Sed, postquam remorata suos cognovit amores,
Percutit indignos claro plangore lacertos;
Et laniata comas, amplexaque corpus amatum,
Vulnera supplevit lacrimis, fletumque cruori 140
Miscuit, et gelidis in vultibus oscula figens,

66

Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde: tua te, carissime, Thisbe Nominat, exaudi; vultusque attolle jacentes." Ad nomen Thisbes oculos, jam morte gravatos, Pyramus erexit, visaque recondidit illa. 146 Quæ postquam vestemque suam cognovit, et ense

bum delectum ex moribus puellæ ser

vatæ.

133. Tremebunda, etc.] Vide ad iii. 125. Ora gerens nec Heinsio nec Schirachio satis Latinum videtur. Sed si Horat. I. Od. viii. 10. recte dixit, brachia livida gestare; Noster autem, ii. 585. pectora nuda gerere; Virgil. Eneid. i. 315. virginis os habitumque gerens, cur, quæso, improbemus pailida ora gerere? Buxus pallore notabilis originem dedit proverbio, buxo pallidior: cf. xi. 417. Exhorruit, æquoris instar. Tremor ille gelidus, qui perstringit membra exhorrescentium, suaviter comparatur cum tremulo mari, quum summum, superficies, exigua aura, leni vento, strin

gitur. Singula verba delecta sunt. Etiam exhorrescere de mari paululum commoto ponitur; vide Virg. Georg. iii. 198.

138. Percutit.] Quidam, perculit. At percellere est, in terram dare, evertere percutere autem, verberare, plangere; vide Burmannum late de discrimine horum verborum disputantem. Indignus, ut i. 509. Clarus, ut ii. 625. Vulnera supplevit lacr. nil esse potest, nisi, quod sequitur, fletumque, etc. Vultus jacentes, languentes, vel quiescentium, vel, ut h. 1. morientium oculi, qui et graves aut gravati dicuntur. Ad nomen, ut iii. 245.

Vidit ebur vacuum;

"amorque

66

Tua te manus," inquit,

Perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum
Hoc manus; est et amor, dabit hic in vulnera vires.
Prosequar extinctum; letique miserrima dicar 151
Causa, comesque tui: quique a ime morte revelli
Heu! sola poteras, poteris nec morte revelli.
Hoc tamen amborum verbis estote rogati,
O multum miseri, meus illiusque, parentes,
Ut, quos serus amor, quos hora novissima junxit,
Componi tumulo non invideatis eodem!
At tu, quæ ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
Signa tene cædis; pullosque, et luctibus aptos 160

148. Eburnea vaginæ magno olim in honore. Homer. Od. →. 404. Virgil. Æneid. ix. 305. In vulnera, scilicet infligenda. Sæpe sic in ad designandum propositum.

151. Prosequar e Sixti codice prætuli vê persequar, quum illud etiam Burm. placeret. Qui enim alterum comitatur, is eum prosequi potius dicitur quam persequi. Etiam 550 cum multis sic corrigendum. Quique revelli. Hoc acumen abhorret a natura desperantis.

156. Serus dedi ex uno Moreti. Elegans hæc lectio etiam Heynio, ad Tibul. I. ii. 89. videbatur, si serum amorem interpreteris, qui diu jam viguit, non nuper demum natum. Ego vero intelligo extremum; ultima enim et extrema sera dici solent, ut docuit Bruckhus. ad Propert. I. xv. 21. Atque ita bene convenit alteri, hora novissima. Componi nunc simpliciter, condi. Alibi componere, ut TEPLOTEλXɛw, omnem curam exprimit, quam pollinctores impendunt cadaveribus, Non invideatis, un plovεire, sinite,

155

permittite. Invidere omnino, non tribuere. Horat. II. Sat. vi. 83. neque sepositi ciceris invidit, largiter apposuit. Virg. Æn. iv. 350: Quæ invidia est? quid impedit, quo minus fiat? Aliter Schirach. "Non invideatis unum nobis tumulum, adeoque conjunctos eodem sepulcro condatis.".

160. Pullosque, et luctibus aptos.] Codex Regius B. a prima manu nigrosque et luctibus aptos; glossa est : nam vox pullus magis moro convenit quam niger; præterea pullus color, non niger omnino, in luctibus adhibebatur, et hoc confirmant quæ mox dicit Cl. Gierig. Pullos dixit, non nigros, propter pullam lugentium togam. Aptare, prætendere ensem pectori. Tetigere. Pro eo, ver. 373; x. 489. Vota suos habuere Deos. Duo mororum genera sunt, quorum alterum baccas albas, alterum nigras fert, quanquam prius genus Veteribus notum fuisse non constat. Si cædes illa prope morum facta erat, aut facta fingebatur, facilis erat sententia illa

Semper habe fœtus, gemini monumenta cruoris.”
Dixit; et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro, quod adhuc a cæde tepebat.
Vota tamen tetigere Deos, tetigere parentes:
Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater; 165
Quodque rogis superest, una requiescit in urna.
Desierat; mediumque fuit breve tempus ; et orsa
Dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores. [est
Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,
Cepit amor Solem: Solis referemus amores. 170
Primus adulterium Veneris cum Marte putatur
Hic vidisse Deus: videt hic Deus omnia primus.
Indoluit facto; Junonigenæque marito
Furta tori, furtique locum monstravit: at illi
Et mens, et quod opus fabrilis dextra tenebat, 175

poetica, fœtus arboris nigros lugere Improbat fab. Plato, Rep. III. Heyillam cædem.

167. Medium tempus.] Intervallum. Plin. VII. Epist. xxvii. 13. exiguum temporis medium.

168. Leuconoe, soror altera, plures fabellas narrat, de Martis et Veneris adulterio, vers. 167-189; de amoribus Leucothoes et Solis, vers. 190— 255; de Clytie vers. 256-270. Ac prima quidem non pertinebat ad consilium Leuconoes, quæ Solis tantum amores referre volebat; verum hos inde repetiit. Potuisset eam verbo tangere; sed, quæ Superis tantopere placuerat, et cum ab his, tum a mortalibus oblectationis causa sæpe adhibebatur (Virg. Georg. iv. 345.) eam nec ab hoc suo opere abesse petulantia poetæ voluit, nec ab Art. Am. ii. 561 sqq. Auctor ejus est Homerus, Od. O. 266 sqq. ubi Demodocus citharœdus, festum celebrare jussus, eam Phæacensibus canit: cf. Hygini fab. 148. Lucian. Dial. Deor. 17.

nio, in libro Antiqu. Aufsaetze i. p. 161. orta videtur ex Cosmogonia, in qua conjunctio elementorum et inde orta rerum harmonia, amore Martis et Veneris earumque filia Harmonia, adumbrata sit. Ex historia rem expediri vult Palæph. cap. 63.

170. Cepit amor Solem.] Ludit rursus verbis, Solis, Solem; vidisse, videt. De Sole omnia vidente, vide ad i. 769. Junonigena, Vulcanus, quem Juno vel ex Jove, vel sine patre concepit. Videtur Ovid. ipse hoc voc. fecisse, ut anguigena, iii. 531 ; aurigena, v. 250; draconigena, Fast.iii. 865. Furta tori. Homer. λέχος δ ᾔσχυνε καὶ εὐνὴν Ηφαίστοιο.

175. Mens excidit ei, qui obstupescit, ut mente privatus, amens videatur. Conf. ii. 601. ubi vultus, plectrum et color Apollini excidunt. Exornavit autem Noster sic Homeri Ovμαλγέα μῦθον ἄκουσε.

« AnteriorContinua »