Imatges de pàgina
PDF
EPUB

Quacunque ingrederis, clamor juvenilis, et una
Femineæ voces, impulsaque tympana palmis, 29
Concavaque æra sonant, longoque foramine buxus.
Pacatus, mitisque, rogant Ismenides, adsis;
Jussaque sacra colunt: sola Minyeïdes intus,
Intempestiva turbantes festa Minerva,

Aut ducunt lanas, aut stamina pollice versant, 34
Aut hærent telæ, famulasque laboribus urgent.
E quibus una levi deducens pollice filum,

30. Concavaque ara, cymbala ærea. Longoque foramine buxus. Periphrasis est tibiæ quæ ex buxo fieri solet. Longo foramine explicandum, longa serie foraminum, docent Noster xii. 158. longave multifori-tibia buxi; Horatius etiam, Art. P. 203. tibia tenuis simplexque foramine pauco ; et Virgil. qui, Æneid. ix. 618. Phrygiæ tibiæ biforem cantum tribuit. Heinsius conjecturat uncoque foramine, quod multo durius foret altero. Immo lectio Heinsii, sensu carens, nostræ explanationi omnino repugnat.

31. Pucatus et mitis, vocabula solennia in invocationibus Deorum. Rogant Ismenides. Thebanæ matres, ut felix faustusque adsis, precan

tur.

32. Solas has Deo adversatas esse, monet etiam Ælianus. Intus; in ædibus, quum reliquæ mulieres in Citharone baccharentur. Turbare, profanare quod, 390. substituitur. Cic. H. R. 16: sacra ludosque conturbare ; Quinctil. Decl. 265. publica sacra turbare. Intempestiva Minerva, quum alieno tempore operam darent lanificio, cui Minerva præerat. Ælian. ai μὲν περὶ τοὺς ἱστοὺς εἶχον καὶ ἐπονοῦντο περὶ τὴν Εργάνην. Tertis operari Minerva dixit Tibul. II. i. 65. Aut ducunt-laboribus urgent, triplex mulierum Græcarum opus. Ducunt

lanas. Vid. ad ii. 411. Plenius Claudian. xx. 385: Vellera per tenues ferri producere rimas. Versari a lanificis dicitur et stamen, filum, et fusus, ut 221; vii. 22; Tibul. II. i. 64: Fusus apposito pollice versat opus. Hærent rei, aut in re aliqua, qui sedulo eam tractant. Hærere in libris, Cic. Attic. xiii. 4: Hærere in jure. Orat. i. 38.

36. Una, Leucippe. Deducere: vide ad i. 4. Levi pollice, ut vi. 22. Hercules contra, Epist. ix. 77: crassa robusto deducit pollice fila. Detinet, lanificio occupatas retinet. Etiam ab Anton. vrr. piλepyoi. Opus levemus ipse explicat, quod tempora longa videri Non sinat. Infra 295. sic minuere laborem. Virgil. Georg. i. 293. texens mulier longum cantu solatur laborem. Sed cum hoc loco confer in primis Georg. iv. 345. ubi Clymene inter sorores vellera carpentes Deorum amores narrat. Vario sermone, variis fabellis vicissim narrandis. Vacuas, non occupatas aliis rebus audiendis ; iii. 319. vacua Juno. Sic sequitur longum episodium usque ad ver. 388: quo commode jocosæ aliquot et amatoriæ fabellæ intexuntur, quæ vix melius, quam a mulieribus confabulantibus, narrantur. Earum numerum auget dubitatio primæ mulieris et præteritio tertiæ 276-284.

Dum cessant aliæ, commentaque sacra frequentant, "Nos quoque, quas Pallas, melior Dea, detinet," inquit,

"Utile
opus manuum vario sermone levemus; 39
Perque vices aliquid, quod tempora longa videri
Non sinat, in medium vacuas referamus ad aures."
Dicta probant, primamque jubent narrare sorores.
Illa, quid e multis referat, nam plurima nôrat,
Cogitat; et dubia est, de te, Babylonia, narret,
Derceti, quam versa squamis velantibus artus 45
Stagna Palæstini credunt celebrâsse figura;
An magis ut sumptis illius filia pennis
Extremos albis in turribus egerit annos:
Naïs an ut cantu, nimiumque potentibus herbis,
Verterit in tacitos juvenilia corpora pisces,
Donec idem passa est: an, quæ poma alba ferebat,

45. Dercetis sive Derceto et alio nomine Atergatis, Dea Syriorum. Ei Venus læsa amorem juvenis cujusdam inspiravit, ex quo Semiramin enixa præ pudore se in lacum præcipitavit, in quo in piscem mutata juxta Ascalonis stagnum colebatur, ejusque imago ex parte hominem, ex parte piscem referebat. Diod. Sic. iii.; Plin. H. N. v. 32. Filia ejus Semiramis a columbis educata credebatur. Versa squamis, in squamas, ut alibi, mutatus tauro. Velure de plumis et squamis dicitur. Palestini, Syri; nam Syriæ pars erat Palæstina. Celebrat locum is, qui frequentur in eo versatur.

47. An magis ut sumptis.] Semiramis, Dercetis Deæ filia, miro quodam modo a columbis lacte coagulato e proximis pastorum mapalibus rapto nutrita fuit, unde et Semiramis fuit appellata; nam, Syrorum lingua, semiramides vocantur columbæ, quas Syri, ut Deos, colebant. Sumere pen

50

nas aut alas, pro in avem mutari, amat
Ovid. v. 288; xi. 789; XII. i. Al-
bis in turribus. Noster, Trist. I. ix.
7: Aspicis, ut veniant ad candida
tecta columbæ; Accipiat nullas sordida
turris aves; itemque Martial. Epigr.
xii. 31: Quæque gerit similes candida
turris aves.
Amant autem columbæ
loca altiora. Ex his fabulis Syri et
pisces et columbas in Deorum numero
habebant. Hygin. f. 197.

49. Nais.] De Naide hac nihil certi commemorari potest. Lactant. in Arg. eam ait similiter cessisse in piscem. Cantu et herbis utebantur veneficæ, vii. 98. De potentibus herbis, vide ad i. 522. Tacitos, mutos, ¤λλowas, ut qui pulmonibus, arteria et gutture careant. An, quæ poma alba. Mori arboris est periphrasis. Morus enim arbor fructus primum albos, deinde nigros Pyrami ac Thisbes sanguine effectos fert.

Ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor. Hæc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, Talibus orsa modis, lana sua fila sequente:

56

"Pyramus et Thisbe,juvenum pulcherrimus alter, Altera, quas Oriens habuit, prælata puellis, Contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. Notitiam, primosque gradus vicinia fecit; Tempore crevit amor: tædæ quoque jure coissent, Sed vetuere patres: quod non potuere vetare, 61

54. Luna sua fila sequente eleganter, dum lana deducitur in fila; sequi de rebus ductilibus. Vide ad Plin. VII. Ep. ix. 11.

55. Pyramus et Thisbe Babylonii, triste amoris infelicissimi exemplum, quorum sanguine mori poma aspersa nigrum contraxerunt colorem. Cæterum a nullo alio scriptore antiquo tractata est hæc fabula, et, nisi facta ab Ovidio, certe ut non vulgaris et ex Oriente translata, diligenter exornata. Valde autem afficit animos legentium. Ætas amantium, castus eorum amor, durities parentum, error quo trahuntur, tristes denique eorum exitus, multum valent ad commovendum animum. Omnia inter se conspirant ad fidem faciendam, atque ad naturæ veritatem moresque amantium notata sunt.

57. Contiguas domos.] Ex hoc versu apparet, has domos habuisse communem parietem, quas, qui distincte loqui volunt, continuas (quod etiam h. 1. est in Varr. lect.) aut continentes dicunt. Contigua enim aut attigua eæ etiam dici possunt, quæ se invicem attingunt. Hoc nunc præstat, quia versu 66. demum monetur, has domos communem parietem habuisse. Altam coctilibus muris. Babylonia, Juven. x. 171. vocatur a figulis munita. Similiter et Noster eam circumloquitur; ejus enim maxime memorabiles muri, VOL. III.

a Semiramide excitati, et in miraculis mundi adeo numerati: coctiles, quia instructi erant latere coctili, bitumine interliti. Habebant altitudinem centum cubitorum, unde urbs alta: vide Curt. V. i. 24 sqq. et qui ibi laudantur ab Interpp. Alias altæ urbes sunt celebres et valentes opibus. De altitudine murorum et turrium variant Interpretes; vid. Farnab. ad hunc locum.

59. Primos gradus, scilicet amoris, quod haud dubie subintelligendum est e versu sequenti, nisi malis cum aliis notitium primosque gradus per Hendiadyn exponere, primos gradus notitiæ.

60. Tada-coissent, matrimonium quoque iniissent. Satis enim notum, in nuptiis tædas præferri solitas sponsis. Hinc tada poetis de ipsis nuptiis, de ipso matrimonio ix. 721; xv. 826. Coire, ut ovvέpxɛolai, de conjugibus. Jam coissent jure tædæ fere dictum est, ut ibid. 15. sociata fædere lecti, et infra vii. 403. thalami fædere jungit. Ros. Schirach. hic aliquid humani passus est. Quum enim verba ita jungeret, tædæ quoque coissent, idque jure, fieri haud poterat, quin ad interpretationem durissimam deferretur; tædas enim de amore accipit, qui se conjunxisset jure.

61. Patres possent esse omnino pa

Ff

Ex æquo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur:
Quoque magis tegitur, tectus magis æstuat ignis.
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, 65
Quum fieret paries domui communis utrique :
Id vitium nulli per secula longa notatum,
Quid non sentit amor? primi sensistis amantes;
Et vocis fecistis iter; tutæque per illud

Murmure blanditiæ minimo transire solebant. 70
Sæpe, ut constiterant, hinc Thisbe, Pyramus illinc,
Inque vicem fuerat captatus anhelitus oris;

rentes, ut alibi fratres pro fratribus et sororibus, reges pro rege et regina; vide Bentl. ad Horat. I. Sat. v. 100. Rectius tamen nunc sensu vulgari capies; namque versu 153 Thisbe ait, miseri, meus illiusque, parentes, ubi soli patres intelliguntur, qui duriores fere matribus in ejusmodi rebus esse solent. Post patres posui interpunctionem maximam, quam vir doctus apud Clarck. ad Hom. Il. г. 39. et alius in Observatt. Miscel. Vol. II. t. i. p. 34. suasit. In vulgata lectione falsa est sententia. Ex æquo, ambo pariter, unus æque ac altera; ix. 719. Plin. Paneg. 83. de marito ac conjuge, probati ex æquo. Captus de amante. Nutu, etc. Venus docet vel viro coram nutus conferre loquaces, Blandaque compositis abdere verba notis. Tibul. I. ii. 22. Quoque magis, etc. Sententia amoris naturam bene adumbrans, verbisque tropicis expressa similitudinem involvens. Tegitur, celari cogitur. Tectus magis. Magis hic eo magis intelligendum; vide Drakenb. ad Livium. i. 25. Estuat, calorem efficit.

65. Fissus erat tenui rima.] Ut solertiam amantium notaret, hæc de rima pluribus persequutus est. Pro

pertius. II. xiii. 72: nunc licet per rimosas mittere verba fores. Pro eo Noster mox jucunde, vocis facere iter. Et ducere et agere rimam Latinum est; vide Ciofan.

68. Quid non sentit amor.] Parenthesis est, rationem continens, cur amantes primi rimam illam notârint. Virgilius de Didone: Quis fallere possit amantem. Tutæ, quæ non interciperentur, ut literæ. Murmur solenne de submissis et lenibus amantium confabulationibus. Art. Amat. ii. 723. murmur amabile. Minimo et 83 parvo, ut xi. 187. vox parva.

72. Captatus anhelitus oris.] Anhelitus oris est ipsum illud murmur minimum, idque captabatur auribus. Heroid. xix. 53. captare voces auribus ; iii. ex. P. iv. 19. captata per aurem. Invidia eleganter tribuitur rebus inanimis, quæ prohibent aliquid fieri. Sic libro x. 642. Detulit aura, preces ad me non invida blandas; sic Rem. Am. 103. durum limen, quod excludit amantem; et Art. Amat. iii. 150. crudelis janua. Plerumque acerbius amantes in ejusmodi obstacula invehere solent; sed nostri amantes leniore sunt ingenio, quod et ipsum eos commendat.

[ocr errors]

Invide," dicebant, "paries, quid amantibus ob

stas?

Quantum erat, ut sineres nos toto corpore jungi?
Aut hoc si nimium, vel ad oscula danda pateres !
Nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, 76
Quod datus est verbis ad amicas transitus aures."
Talia diversa nequicquam sede loquuti,
Sub noctem dixere, Vale; partique dedere
Oscula quisque suæ, non pervenientia contra. 80
Postera nocturnos Aurora removerat ignes,
Solque pruinosas radiis siccaverat herbas
Ad solitum coïere locum: tum murmure parvo
Multa prius questi, statuunt, ut nocte silenti
Fallere custodes, foribusque excedere tentent; 85
Quumque domo exierint urbis quoque claustra re-
linquant :

Neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
Conveniant ad busta Nini, lateantque sub umbra
Arboris arbor ibi, niveis uberrima pomis,
Ardua morus, erat, gelido contermina fonti.

78. Sedes.] Locus, ubi stabant. Diversa, opposita. Nequicquam pertinet ad votum illud, ut latius paries pateret. Pars, nempe parietis.

81. Postera nocturnos Aurora, etc.] Sic libro vii. 100. Postera depulerat stellas Aurora micuntes. Hic elegantior nocturnos ignes, nam stellæ sunt cœli faces. Custodes, janito

res.

86. Urbis claustra ex uno Bononiensi dedit Burmannus pro tecta. Etiamsi nostri Regii habeant tecta, consentimus tamen Burmanno; nam tecta de domibus, non de urbibus quæ clausæ non tectæ sunt. Quod ad septa, rarius est; at Lucretius: na

90

turæ portarum claustra et vita claustra; Juvenalis Satyr. viii. laxârant portarum claustra; Statius, Thebaidos x. 644. Thebarum claustra. Infra viii. 70. portarum claustra. Bustum, sepulcrum, monumentum sepulcrale, rúußoç. Sic bustum Sardanapali, Catulli, aliorum apud Cic. Proprie bustum locus, in quo cadaver combustum et sepultum ; vide Kirchm. de Funeribus Roman. lib. III. cap. i. init. Miror tamen a Nostro busta hic commemorata, quum Romæ meretrices fere ad busta commorarentur, unde bustuariæ macha.

90. Fons hic memoratur propter versum 98.

« AnteriorContinua »